DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De duabus opinionibus degenerante causa quae est primum efficiens.
Antiquorum enim sententiae de generatione efficiente in generabilibus fuerunt duae : aestimaverunt enim quidam, quod specierum sive formarum separatarum una sufficiens esset causa ad hoc quod res generetur, quemadmodum dixit Plato in Phaedone : Socratem enim inducit increpantem alios Philosophos tanquam nihil dicentes, et supponit, quod quaedam haec entium sunt species separatae, et quaedam sunt participativa specierum sicut materiae, et unumquodque compos itum dicit esse actu secundum speciem, generari autem dicitur secundum illius susceptionem, et dicitur corrumpi secundum ejusdem speciei abjectionem : dixit enim species rerum esse aeternas quae sunt sigillia quae se sigillant in rebus generabilibus : et cum sigillant materiam, tunc res generatur, et cum ejicitur forma sigilli, manet quidem forma perpetua : quia destructo omni homine particulari, adhuc manet homo in diffinitionibus quae sunt animal rationale corporeum sive sermocinale : sed destruitur individuum per ejectionem talis formae. Quapropter si haec vera sunt, patet quod ipse Plato aestimat ex necessitate causas .esse tam generationis quam corruptionis, quae per praesentiam quidem est generationis, per absentiam autem corruptionis. Alii autem non dixerunt primum movens materiam esse extrinsecum, sicut Plato : sed dixerunt principium motus materiae esse ipsam materiam dispositam et informatam qualitatibus primis. Dixerunt etiam a tali materia esse motum rerum.