DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Utrum id quod generatur, generatur ex necessitate.
Quoniam autem in omnibus continue et perpetue est motus, sive secundum generationem, sive secundum alterationem, sive universaliter loquendo secundum omnem transmutationem moveantur, videmus existere quod est divinum et generatio, et generari aliud post aliud, et hoc nunquam deficit propter motus continuitatem. Videndum est utrum necessario aliquid generatur, vel nihil : sed omnia contingit esse generata et non generata. Hujus autem quaestionis causa est, quia nos diximus quod generatio motum circuli imitatur, quia causatur a motu stellarum in circulo obliquo. In circulo autem obliquo ortum cujuscumque sequitur occasus, et iterum occasum ortus ejusdem, et haec successio non deficit : sed situs renovationis in causa generationis unius videtur semper debere sequi ex generatione alterius in causatis a motu circuli obliqui.
Manifestum enim in quibus dam, quod mox ut erunt, quaedam alia generantur ex illis, et propter illa, sicut si terra madefit, necesse est terram evaporare, et ex vapore nubem generari, ex nube pluviam, et ex pluvia terram madefleri, et ex illa necesse est iterum exire vaporem , et sic in infinitum : cum enim de re aliqua in sua. causa efficiente et materiali. determinata, verum est dicere quod erit, oportet illam aliquando existere, sicut patet in praedictis exemplis : aliquid tamen futurum est non habens causam determinatam, quod nihil prohibet non futurum : futurus enim aliquis incedere, eo quod habeat propositum incedendi, non incedet, quia forte impeditur propositum ejus.
Sicut enim est in entis divisione, ita universaliter est in generatione , quia quaedam entium sunt contingentia et possunt non esse : et ita videtur quod quaedam contingant non generari et non necessario generantur, quibusdam aliis generatis, sicut Socrates non generatur generato bove. Quaeramus ergo utrum omnia quae generantur, sint talia, aut non sint talia, vel partim sic, et partim aliter.
Sicut autem est in divisione entium, quod quaedam necesse est simpliciter esse, quaedam impossibile est non esse : quaedam autem possibile est esse, et possibile est non esse : sicut in generatione videtur quaedam necessario generari, quibusdam generatis, et possibile non generari, generatis illis.
Quaeramus ergo in illis, cum Audeamus generaliter, cum posterius est generatum, quod necesse prius generatum esse, utrum sic sit, e converso si generato priori necesse sit generari posterius. Verbi gratia, quia nos videmus quod si domus est generata, necesse est et fundamentum esse generatum. Quaeramus ergo utrum convertatur, quod si fundamentum est generatum, quod etiam domus est generata, vel non convertatur. Dicamus autem solventes istam quaestionem, quod quando termini generationis et generati se habent ad invicem, ita quod utrumque sit materia generationis ad alterum, ita quod utrumque transmutatur ad aliud, sicut est in exemplis terrae complutae, et vaporis et nubis et pluviae, et similiter in generatione elementorum sub circulo declivi differenter moto : tunc necesse est aequaliter generato priori, generari posterius, et e converso : quia in talibus generatio circulum assequitur, et unumquodque causa est ad unumquodque. Quando autem termini generationum non sic se habent ad invicem, sed est inter ea ordo prioris et posterioris praeter hoc quod unum sit tota materia ad alterum, licet sit forte pars naturae ejus, tunc non convertitur a priori generato posterius generari, et e converso necessario : quia in talibus posterius a priori non generatur per se, sed. per accidens, sicut est in fundamento et domo : fundamentum enim non tota domus est, nec per se materia ejus : quia si esset per se materia ejus, tunc domus tota in potentia esset in fundamento : et tunc uno motore sine additione adduceretur de fundamento ad actum, quod est falsum : et ideo etiam non convertitur generatio : quia cum dicitur, si domus est, fundamentum est, non est haec necessitas absoluta : quia tunc oporteret quod ex domo sicut ex materia generaretur fundamentum : sed est necessitas suppositionis, quae causatur ex ordine qui est inter totum integrale et suam partem : quia totum positum ponit partem, et non e converso : si enim esset necessitas absoluta causata per generationem, tunc oporteret quod utrumque
esset materia ad alteram : et tunc sequeretur etiam e converso, quod si fundamentum est, etiam domus est : quia sicut primum se habuit ad secundum, et e converso in generatione quae convertitur de necessitate, sicut prius diximus. Cum enim posterius necesse est generari a primo necessitate absoluta, et tunc etiam necesse generari prius a posteriori, et e converso, si prius generatur necessario a posteriori, etiam eadem necessitate generatur posterius a priori : quia in talibus utrumque est posterius ad alterum, et vicissitudinem generationis eorum ad invicem affert eis continue generans accedendo et remeando. Cum autem dicebatur, quod domo generata necesse est esse fundamentum , fuit quidem necessitas, sed non propter id quod domus sit causa generationis fundamenti : sed fuit necessitas subjectionis sive suppositionis ex hypothesi : quia posito toto, necesse fuit supponi partem. Convertuntur ergo in omnibus in quibus posterius generatur a priori, sicut ex causa materiali tota, movente quodam alio continue accedente et recedente : quia in talibus semper priori generato, generatur posterius, et e converso.