TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De principiis vel suppositionibus quae debent praemitti ordini praedicabilium.
Suppositiones autem sunt duae quae pro principiis praemitlendae sunt ordini praedicabilium. Quarum una quidem est, quod quando alterum de altero praedicatur ut de proprio sibi in recta linea subjecto, et directe et substantialiter substante secundum omnium quinque universalium respectum ad ea quae directe sub ipsis sunt, quaecumque de eo quod praedicatur dicuntur recto ordine et substantiali, omnia etiam dici de subjecto necesse est. Haec quidem in scientia de universalibus secundum omnem modum praedicandi quinque universalium dedimus exempla, ut homo ut species praedicatur de quodam homine : animal autem in eodem ordine de homine praedicatur ut genus et substantia de animali, necesse est quod animal et substantia de quodam homine ut differentia : sensibile autem et vitale et animatum de rationali ut genera et differentiae, necesse est quod et haec de quodam homine praedicentur. Similiter risibile de quodam homine praedicatur ut proprium : derisibili autem admirativum ut genus, et de hoc suspensivum ad apprehensa, et ad hoc secundum naturam desiderationis, necesse est quod et haec de quodam homine praedicentur. Similiter allium de quodam homine ut accidens praedicatur : de albo autem coloratum, de colorato autem quale : oportet igitur quod et haec de quodam homine praedicentur. Et generaliter loquendo quaecumque secundum rectam lineam ordine individui ad speciem et speciei ad genus de praedicato quocumque dici possunt.
Et sicut Avicenna et Algazel dicunt, in negatione est similiter, dummodo negentur ea de praedicato quaecumque sunt secundum formam speciei aut generis praedicato opposita : ut si quidam homo non est lapis, lapis autem est inanimatum, necesse est quod quidam homo non sit inanimatum. Similiter est in ordine differentiarum et propriorum et accidentium: sicut si homo est rationale, rationale autem non est insensibile, et sic de aliis : sequitur quod homo non sit insensibile. Et hoc est facile videre in omnibus : sicut si homo est risibile, risibile autem non potest esse non admirativum, sequitur quod quidam homo non possit esse non admirativum. Et si homo est : album autem non est non coloratum, sequitur quod homo non est non coloratum : et sic est in omnibus. Et hoc principio utimur ad ponendam rectam lineam praedicamentalem, et ad sciendum quae extra lineam sunt praedicamentalem.
Ex his autem facile patet quod non sequitur, quidam homo est homo : homo est species : ergo quidam homo est species. Et homo est animal, et animal est genus : ergo homo est genus. Non enim species praedicatur de homine ut subjecto secundum rectum ordinem praedicamentalem, sed praedicatur de ipso ut accidens extraneum ab hoc ordine : et ideo in tali argumento est fallacia accidentis.
Et per hoc etiam principium prima figura invenietur in syllogismis, sicut patebit in doctrina priorum Analyticorum.
Alterum autem principium est, quod diversorum generum, et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae : sicut enim diversa sunt genera, animal et scientia, secundum diversa praedicamenta : unum enim est genus in praedicamento substantiae, et alterum est genus in praedicamento qualitatis, et non sunt in eadem praedicamenti linea subalternatim posita, ita quod unum sub altero directe contineatur : et ideo habent diversas differentias non ad se invicem ut inferius et superius ordinatas. Animalis enim species sunt homo et equus : differentiae autem ut gressibile, quadrupes, et volatile. Scientiae vero nulla harum specierum vel differentiarum est. Hae species scientiae sunt grammatica, logica, et physica : differentiae vero demonstrativum, opinabile,probabile, et hujusmodi. Scientia enim una non differt ab alia in eo quod una bipes sit, et alia non, sed volativum : et similiter est de omnibus generibus non subalternatim positis, quae non in eadem linea continentur praedicamentali.
Ad haec tamen quae dicta sunt, instantiae feruntur, sed sophisticae sunt. Quarum prima est de corpore quod ponitur species substantiae, et species quantitatis, quae sunt diversa genera, et non subalternatim posita. Secunda est de scientia quae ponitur et species qualitatis et relationis. Tertia est de quadrato quod est differentia figurae, ut in secundo Euclidis dicitur et est differentia numeri, ut secundo arithmeticae. Quarta est de rectangulo quod ponitur differentia trianguli, ut patet in primo Euclidis, et ponitur differentia quadranguli, ut patetin Euclidis secundo.
Omnes autem istae instantiae sunt sophisticae : quia corpus secundum quod est species substantiae, et secundum quod est species quantitatis, aequivocum est et non sumitur secundum unam rationem. Corpus enim quod est in genere substantiae, est substantia mensurata tribus diametris ad rectos angulos se secantibus. Secundum autem quod est in genere quantitatis, est ipsa trina dimensio. Similiter scientia relata ad scibile, species est relationis, et secundum quod est qualitas scientis, est in genere qualitatis. Quadratum autem non dicitur de numeris, nisi transumptive et non proprie. Similiter autem et rectangulum non eodem modo dicitur de triangulo et de quadrangulo : quadrangulo enim convenit persc et semper, triangulo autem accidit : quaeritur enim triangulo et per accidens.
Quidam etiam instant de rationali quod, ut dicunt, convenit mortali et immortali, ut dictum est in scientia de Universalibus. Sed ad hoc quidam dicunt , quod alterna et subalterna sunt subalternatim posita, et in eadem linea praedicamentali : quamvis enim unum horum sub altero non ponatur, tamen ambo ponuntur sub eodem genere superiori sicut sub substantia : et ita intelligitur quando dicitur non subalternatim positorum, ita quod sit sensus : diversorum generum et non subalternatim positorum, hoc est, non sub eodem communi, quod supra ipsa sit, positorum : et ita oportet dicere secundum Stoicos et Epicureos.In veritate tamen rationale non convenit incorporeo et corporeo secundum unam et eamdem rationem : sedhoc determinare est in libro Causarum.
Subalternorum vero generum, quorum vel unum ponitur sub altero, vel ambo ponuntur sub uno superiori communi genere, nihil prohibet easdem esse differentias. Superiora enim genera de inferioribus praedicantur : propter quod secundum principium prius inductum quaecumque praedicantur de ipso praedicato differentiae ut divisivae, praedicantur etiam de subjecto ut constitutivae. Sed divisivae de genere praedicantur sub disjunctione, ut substantia aut corporea aut incorporea : de specie autem supposita altera differentiarum praedicatur ut constitutiva, ut de corpore corporeum, et de animali animatum et sensibile. Haec igitur sunt quae ut suppositiones praemittere volumus ordinationi praedicabilium.