TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De secundis substantiis quae sint, et qualiter ipsae solae praedicantur de primis nomine et ratione.
Secundae vero substantiae dicuntur spe- cies in quibus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt, sicut contentum est in communi continente, quod supposita sua ut partes continet subjectivas, sicut species continet individua quae sunt sub ipsa specie. Ergo species sunt secundae substantiae, et genera ipsarum, quae ipsas species continent, sunt secundae substantiae : ut aliquis homo in specie quidem est in homine contentum : cum autem sit animal speciei illius genus, erit etiam in animali sicut in genere, et ideo animal est secunda substantia. Secundae igitur substantiae dicuntur, ut homo species, et animal genus, et sic est de omnibus aliis speciebus et generibus.
Attendendum autem, quod secundum veritatem sunt tres substantiae formales. Sunt enim formae quae sunt tantum formantes : et illae sunt primae formae procedentes a lumine agentis intellectus ad rei constitutionem, sicut lumen quod est coloris formalis et substantialis causa procedens ad corpus terminatum in perspicuo. Et sunt formae substantiales quae sunt cum eo ingredientes in esse rei et constituentes, quae sunt sicut lumen causa coloris, qui jam diffunditur in superficie perspicui : et illae sunt conjunctae substantiae formales rei ipsius quae substantialiter est constituta. Et similiter substantiae formales quae sunt rem constituentes, quae sunt sicut color est immutativus visus vel motivus secundum actum lucidi sive perspicui, qui abstractus a colorato corpore determinato secundum esse spirituale est in perspicuo, et secundum esse speciei et animale sive intentionale est in oculo percipiente colorem.
Primae igitur magis sunt facientes, virtutem causativam sive formativam habentes a lumine intellectus agentis, et istae de re constituta non praedicantur. Secundae autem formae sunt materiam et compositum perficientes, in composito quiescentes : et ideo non praedicantur de re in qua sunt sicut nec primae. Tertiae sunt a rebus abstractae, et sunt rerum constitutarum intentiones et notiones, et
ideo praedicantur de ipsis nomine, et ratione : propter quod etiam secundae substantiae dicuntur, non quia simpliciter substantiae sint sicut primae, sed quia sunt secundae, hoc est, hoc secundo loco substantiae, sicut primae substantiae dicuntur primae, quae primo loco vel ordine dicuntur substantiae, perfectam participantes substantiae rationem.
Ad perfectam autem substantiam et rationem perfectae substantiae tria requiruntur : quorum unum et primum est, quod perfectissimum esse in natura et actu habeant, et non esse intentionale vel intellectuale tantum : et hoc esse non habent species et genera secundum quod hujusmodi. Secundum autem est, quod secundum se substet, et in se fundet ad esse quaecumque sunt rerum. Hoc non habent secundae substantiae, quia fundantur in primis et non fundant eas in esse. Tertium est, quod aliis fundandi et substandi virtutem tribuant : sicut quod secundae substantiae consequenter substant accidentibus, consequenter habent a primis. Consequenter autem dico : quia sicut in generatione hic generat hunc secundum naturam, sed quia hic generans est homo et hic generatus est homo, ideo consequenter sequitur, quod homo generat hominem : ita hic homo est albus, et quia hic est homo, et hoc album est album, ideo sequitur quod homo est albus, cum tamen albedo sit de accidentibus individui, et non de accidentibus speciei, nec accidit speciei nisi differentia individui. Et sic non est de proprio : quia secundum naturam proprii primo accidit speciei, et per speciem venit ad individuum. Sic ergo secunda substantia dicitur, quod secundo stat, ut substantia communis non aequaliter praedicetur de prima substantia et de secunda : ut cum dicitur, substantiarum alia prima, alia secunda, sit divisio multipliciter dicti secundum hoc quod substantia dicitur ab actu et causa substandi : et in hac inten- tione hic dicitur substantia, aut sequeretur non esse verum quod in sequentibus probabitur, quod scilicet destructis primis substantiis impossibile sit aliquid aliorum remanere.
Objicitur tamen sophistice contra ea quae dicta sunt, quia prius sunt quae sunt causae et diffinientia quam causata et diffinita : secundae autem substantiae sunt causae, quare substantiae primae sunt substantiae, sunt enim genera diffinientia species, species autem sunt totum esse formale et formaliter substantiae individuorum : videtur ergo quod illae quae sunt substantiae secundae vocatae sunt primae, et quae sunt primae vocatae sunt secundae. Et ad hoc dicunt sophistice quidam, quod secundum ordinem et rationem essendi procul dubio illae quae dicuntur secundae sunt primae, sicut probat objectio, et illae quae sunt primae vocatae sunt secundae : sed secundum actum substandi et subsistendi individua substantiae sunt primae substantiae, et species et genera sunt secundae. Sed aliter dicendum est quod hic communis substantia potest esse intentio ejus substantiae quae est in re et causa formalis et notio rei, et sic secunda substantia erit prima et prima secunda : vel potest esse universale abstractum are, et sic est consequens esse rei et universale, et non est subjectum, sed accidens, ut dicit Aristoteles . Sic ergo universale quod est genus et universale quod est species, accepta ut notiones essentiales formae totius esse rei in potentia vel in actu, secundae substantiae sunt, hoc est, secundo substantes, et secundo in esse naturae et actu subsistentes : et hoc modo intelligit Aristoteles. Substantiam autem quae communis est ad primam et secundam non diffinit Aristoteles quia multipliciter est dicta de illis.
Ex his autem quae in praehabitis determinata sunt, manifestum est quia eorum quae de subjecto dicuntur, necesse est et unum nomen et unam rationem praedica-
ri de subjecto : ut de aliquo homine particulari, et ratio diffinitiva et nomen praedicatur hominis : quod exemplo probatur, quia quidam homo homo est et sic nomen praedicatur : et est animal rationale mortale et sic praedicatur ratio. Aliter enim non esset verum quod in praehabitis determinatum est per illud principium : dum alterum de altero ut de subjecto praedicatur, quaecumque de praedicato dicuntur, omnia de subjecto dicuntur : tale enim praedicatum est in diffinitione subjecti, et ideo dat subjecto et nomen et rationem, sicut in physicis ostensum est. Eorum vero quae sunt in subjecto directe in linea recta praedicamentali supposito, ut in pluribus neque nomen, neque ratio praedicatur de his quibus insunt subjectis : in abstractis enim neque nomen praedicatur neque ratio, quia corpus non est albedo, neque anima grammatica. In quibusdam vero sicut in concretis nihil prohibet aliquando praedicari nomen accidentaliter de subjectis in quibus sunt, rationem vero diffinitivam ipsorum praedicari de ipsis est impossibile. Cujus exemplum est ut album, quod cum in subjecto sit corpore, praedicatur nomine de subjecto : dicitur enim vera praedicatione accidentali, corpus est album : ratio vero diffinitiva albi nunquam praedicatur de corpore. Hujus autem causa pro certo est, quod subjectum hinc et inde non dicitur secundum unam et eamdem rationem : cum enim quod est de subjecto, dicatur dare nomen et rationem subjecto, dicitur subjectum in recta linea secundum praedicabilium essentialium ordinem suppositum : cum autem dicitur quod ea quae sunt in subjecto non dant rationem suam subjecto, quamvis aliquando dent nomen, non dicitur subjectum ens in se perfectum et occasio et aliquo modo causa alterum a substantia existendi in ipso, ut dicit Avicenna. Et quia non eodem modo dicitur subjectum, non est mirabile si diverso modo praedicatur.
Videtur tamen inconveniens quod dicitur, si loco nominis ponatur diffinitio, quod facere licet, ut docet Aristoteles , tunc videbitur quod de necessitate tale praedicatum subjecto suo dat nomen et rationem. Si enim dicatur, corpus est album, et album est coloratum disgregativum visus, videtur sequi quod corpus sit coloratum disgregativum visus. Ad hoc autem quidam respondere nituntur, quod accidens rationem non habet, et quod rationem diffinitivam substantiae dare non potest. Quod autem rationem non habeat, nituntur probare per Aristotelem , qui videtur hoc idem dicere et probare : quia in diffinitione accidentis praecipue per denominationem praedicati cadit subjectum : est enim album corpus albedine coloratum, et hic diffinitur tale accidens, quod oportet, quod per accidens sibi essentiale diffiniatur sicut album per coloratum. Si ergo in intellectu albi est corpus propter hoc quod accidentis esse est inesse, oportet etiam quod in colorato intelligatur corpus per eamdem rationem : et adhuc tertio intelligatur in eo quod dicitur visus disgregativum, quia etiam hoc est accidens, et sic corpus album erit corpus coloratum et corpus visus disgregativum : talis autem diffinitio in qua idem multoties dicitur, nulla est, nulla ergo est diffinitio accidentis.
Sed ista solutio contra Aristotelem est, quia Aristoteles dicit, aliquando nomine, nunquam autem de subjecto cui inest praedicatur ratione : et sic supponit accidens habere rationem. Dicens ergo quod accidens ideo de subjecto cui inest non praedicatur ratione, quia non habet rationem, est contra Aristotelem. Adhuc autem in primo Topicorum dicit , quod albedine posita si quis dixerit quod positum est colorem esse, quid etiam dicit : et qui dixerit quod positum est, colorem
diffusum in clare superficie esse, quid dicit albedinis per diffinitionem : vel si dixerit album esse coloratum disgregativum visus, dicit diffinitionem albi per causam datam : et hae sunt rationes diffinitivas.
Dicendum ergo secundum doctrinam Aristotelis quod accidens habet rationem, etsi non habet rationem secundum perfectam rationem diffinitionis sicut substantia : diffinitio autem accidentis sumitur ex principiis subjecti quae sunt causa accidentis : et sicut accidens et inest subjecto et demonstratur de subjecto per causam quam dicit accidentis diffinitio. Quando autem dicit Aristoteles quod accidens nomine praedicatur aliquando, nunquam autem ratione, intelligit quod nihil praedicatur ratione nisi quod rationem suam dat subjecto sicut dat nomen : quod scilicet sicut nomen dicit id quod est essentiale subjecto, ita et ratio illius nominis dicat omnia quae sunt in subjecto essentialia, ita quod nihil ponatur in ratione quod non sit de essentia subjecti, aut sicut potentia, aut sicut actus. Sic autem accidens etsi nomen det, nunquam dat rationem, quia quae sunt essentialia accidenti sunt accidentalia subjecto, et extra naturam ejus : nulla autem est ratio talis. Nominis autem praedicatio in accidentali non repugnat : sed praedicatio rationis ut ratio est penitus repugnat accidentali praedicationi. Si enim praedicetur diffinitio ut diffinitio, non praedicatur nisi de suo diffinito. De hoc autem non praedicatur, nisi ut substantia ipsius et quidditas. Hic ergo est intellectus, quod dat quidem nomen, cui non repugnat accidentalis praedicatio, quia nomen prout notio potest substantialiter et accidentaliter praedicari : hoc nunquam dat rationem ut rationem, quia ratio accidentali repugnat praedicationi.