TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De proprio substantiae quod est significare hoc aliquid.
Omnibus autem jam habitis proprietatibus quae substantiam secundum quod est unum praedicabilium consequuntur, nunc restat videre de proprietatibus ipsius secundum quod ipsa est substantia absque hoc quod consideretur ut praedicabile vel unum praedicabilium sive praedicamentorum. Dico igitur, quod omnis substantia videtur hoc aliquid significare: hoc autem aliquid significare convenit quidem soli substantiae, sed non convenit omni, quia sicut univoce praedicari convenit secundae substantiae et non primae, ita hoc aliquid significare convenit primae substantiae et non secundae, quamvis convenire videatur etiam ipsi substantiae secundae. Et in primis quidem indubitabile est et verum universaliter, quoniam primae substantiae hoc aliquid significant: quia habent materiam terminatam et signatam accidentibus et individuantibus, per quae sunt hic et nunc, et per quae singula earum est unum numero, et hic et nunc, in quo, ut dicit Boetius, non invenitur diversitas in numerando: quod non convenit ei quod est specie vel genere unum, quod nec habet materiam determinatam neque signatam, et ideo divisione materiae agit in individuorum pluralitatem, et divisione differentiarum genus dividentium in specierum pluralitatem, ita quod unitas numeri non servatur in ipsis. Prima igitur substantia quod sit haec, habet ab individuatione et terminatione individuantium, quod autem aliquid in forma, habet a specie quae est in ipsa, et est esse ipsius, et sic proprie dicitur hoc aliquid : unde dicit Boetius in libro de Hebdomadibus: Omne quod est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est: quod enim hoc est, per designationem est hujus, quia hoc est : quod au- tom est, non potest esse nisi per hoc quod est sibi causa essendi.
In secundis autem substantiis videtur quidem sub appellationis figura similiter nomen hoc aliquid significare, quando aliquis dixerit nominans hominem vel animal : non tamen verum est, quod nomen substantiae secundae significet hoc aliquid, sed nomen secundae substantiae magis significat quale aliquid et non hoc aliquid. Id enim quod ut subjectum in nomine significatur, neque unum est numero, quemadmodum unum numero est quod nomine primae substantiae subjectum significatur : subjectum enim nominis speciei praedicatur de pluribus numero in quibus actu esse et simul significatur, et animal quod est subjectum nominis generis, et de pluribus dicitur specie differentibus et numero in quibus est actu et simul.
Dico autem appellationis figuram, non ut quidam dicunt nominis institutionem, quam dicunt primo in individuis factam esse, eo quod nomina prius dicunt instituta fuisse ad individuorum significationem. Sed dico appellationis figuram similem nominis formationem ad significandam speciem et ad significandum individuum. Natura enim, ut dicit Damascenus, dupliciter consideratur, in se scilicet, et in atomo sive individuo, et in utraque consideratione simili nomine natura designatur. Natura enim communis in se considerata homo dicitur, et considerata in atomo hic homo dicitur : et quia una est, non differens nisi communi et determinato, propter hoc uno nomine designari eam oportuit: et hoc vocatur appellationis figura. Et haec appellationis figura nobis etiam causa deceptionis est in fallacia figurae dictionis, quia saepe quale quid ut hoc aliquid interpretamur.
Hujus autem figurae appellationis causa est: quia et genus et differentia et species et individuum videntur idem et eamdem naturam significare. Genus enim dicit formam in materia indeterminata dif-
fusam, et talis esse compositi ipsum genus est notio quaedam : et ideo praedicatur de toto, quia totum dicit modo qui dictus est. Differentia autem dicit formam et actum ad materiam indeterminate relatam et inclinatam, et quasi ad talem materiam reflexam : propter quod et haec dicit totum esse totius compositi, et ideo etiam ipsa de toto praedicatur. Species autem dicit formam in materia quae ad actum ultimum stat ut perfecta, sed non est ternmiis limitata et loco et tempore determinata : et ideo et haec dicit totum esse, et est notio totius et non partis, et ideo de toto praedicatur. Individuum autem dicit formam in materia determinata, limitantibus locis et differentia temporis et septem individuantibus designatam, quae in scientia de Universalibus determinata sunt. Et quia sic unum in omnibus est secundis et primis substantiis et differentiis, oportuit quod similis esset appellationis figura.
Quamvis autem unum sit in omnibus quod sub appellationis figura designatur per nomen, non tamen unus est ipsius modus quo est in omnibus aliis: non enim idem modus confusi est et stantis ad actum ultimum, nec idem modus est communis indeterminati limitibus substantiae numeri et terminis. Et ideo non semper est verum hoc sub appellationis figura designari. Propterea secunda substantia quamvis significare videatur hoc aliquid, attamen non significat hoc aliquid sed quale quid, scilicet quid per id quod primum formabile subjicitur in ipso quod est indeterminatum et confusum : et quod sit quale, per qualitatem essentialem habet, aut secundum potestatem, aut secundum actum differentiae determinantis ipsum ad actum, sed non determinantis ipsum limitibus temporalibus vel corporalibus, sicut linea, et superficies, et locus, et tempus, et patria, et parentela, et nomen et hujusmodi, quibus aliquid diffinitum et determinatum hoc aliquid efficitur, et hic et nunc circumscriptum vel diffinitum suae existentiae limitibus, ultra quod nihil est de sua substantia. Aliter autem aliquantulum differentia significat quale quid, quod dicit Avicenna, haec enim suo nomine dicit quale, quid autem quod est subjectum formabile, non dicit nisi per effectum, quia scilicet in actu facit ipsum.
Sed hic adhuc surgit quaestio de generalissimo : hoc enim in se non habet dif-. ferentiam, et sic videtur dicere quid et non quale quid. Sed ad hoc respondetur, quod differentiam qua formabile est, in se habet per potestatem, et sic aliquo modo habet eam : et in quantum habet eam, in tantum quale quid significat.
Cum autem dicimus quod substantia secunda et differentia significat quale quid sub appellationis figura, non intelligimus quod sic significet quale quid, sicut album quod sub appellationis figura videtur qualitatem circa substantiam significare : quia album per qualitatem quam circa substantiam significat non significat nisi qualitatem quae vere et secundum se qualitas est, et accidens subjecti illius circa quod ponitur qualitas illa in figura appellationis per denominationem significatur : quale autem quod significat animal vel homo vel rationale, est qualitas essentialis quae significat quamdam substantiam illa qualitate perfectam. Sed per illam qualitatem in genere secundum appellationis figuram signatam fit plus in hoc determinatio , quia determinatur genus ad plura significanda quoad ambitum communitatis quam in specie : tam enim species quam genus qualitate differentiae determinantur, sed genus per suam qualitatem determinatur ad significandum plus quam species, quia genus sua qualitate determinat sibi subjecta differentia specie et numero, qualitas autem quae speciei communitatem determinat, non determinat speciem nisi ad hoc ut contineat differentia solo numero. Et ideo dicens animal
plus complectitur in animalis qualitate, quam dicens hominem complectitur in hominis essentiali qualitate : quamvis utriusque qualitas communis sit multorum.