Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Virum omnium creaturarum sit materia una ?
Ad quintum proceditur sic :
1. Omne creatum non ens in alio prius est omni creato ente in alio : sed omne creatum est ens in alio praeter materiam, materia autem non est ens in alio : ergo materia prius est omni creato.
Quod autem omne creatum praeter mate riam sit ens in alio, probatur sic : Ens creatum praeter materiam, vel est substantia, vel accidens. Accidens autem est ens in alio : substantia vero praeter materiam, vel est forma, vel compositum : forma vero est ens in alio. Similiter compositum : quia in suis componentibus. Tunc probatum est, quod materia sit prior omni creato, cum sola sit ens non in alio. Sed quidquid est prius, et non est prius tempore vel ordine solum, secundum quod ipsum est prius ad alia, habet causalitatem ad. illam, et non causalitatem efficientis, vel formae, vel finis : ergo materiae : et ita causa materialis est una in omnibus.
2. Item, Potentia materialis est, quae seipsa non reducitur in actum : haec es
in omnibus spiritualibus et corporalibus substantiis : ergo materia erit in omnibus : potentia enim materialis non est sine materia.
3. Item, Post unum indivisibile in essentia et substantia, non est nisi multitudo substantiae et essentiae : sed unitas indivisibilis essentiae et substantiae est in prima substantia quae est Deus : ergo in omnibus substantiis quae sunt post primum, est multitudo : sed prima multitudo est materiae et formae : ergo in omnibus erit materia et forma.
4. Item, Dicit Boetius, quod " quidquid est citra primum, est hoc et hoc : " sed citra primum, hoc et hoc est materia et forma : ergo in omni quod est citra primum, est materia et forma. Quod autem una materia sit in omnibus, hoc videtur expresse dicere Augustinus in auctoritate supra posita in praecedenti articulo immediate, ubi dixit : " Non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus : non tamen omnino nihil : erat enim quaedam informitas sine ulla specie. " Ubi ad eamdem materiam videtur aptare formam coloris, et figurae, et corporis, et spiritus.
5. Item, In omni ordine secundum supponit prius : ergo in ordine compositionis secunda praesupponit primam : sed secunda compositio est substantiae et accidentis, prima autem materiae et formae : ergo ubicumque est reperire secundam, et primam : sed in corporalibus et spiritualibus creatis invenitur secunda : ergo in omnibus erit reperire est primam : et sic omnia habebunt materiam et formam.
Quod autem in omnibus sit compositio secunda, per inductionem patet : corpora enim habent proprietates et accidentia. Similiter spiritus recipiunt bonitates et illuminationes fluentes a primo.
Contra :
Quorumcumque non est idem genus, illorum non est eadem materia, sicut dicit Aristoteles in primo Metaphysicae : sed corruptibilis et incorruptibilis non est idem genus, sicut ibidem habetur : ergo non est eadem materia : ergo substantiae spiritualis et non spiritualis, corporei et non corporei non erit genus unum neque materia una.
Solutio. Quidam concedunt, quod omnium est materia una et spiritualium et corporalium substantiarum. Quod autem in quibusdam est cum quantitate, et in quibusdam cum contrarietate, et in quibusdam cum forma, substantiali et accidentibus spiritualibus, sicut sunt scientia, et illuminatio, et hujusmodi, hoc accidit materiae ex perfectione sui a forma : quandoque enim perficitur ita quod determinatur tota potentia materiae ex creatione : et sic nullo modo post perfectionem erit in potentia ad aliud. Unde oportet, quod tunc sit sine quantitate : quia omne quantum est in potentia ad motum. Quandoque autem ita perficitur, quod remanet in potentia ad ubi et non ad formam, et tunc est cum Quantitate sine contrarietate, ut est in superioribus corporibus. Quandoque autem remanet in potentia ad ubi et ad formam, et tunc est cum quantitate et contrarietate : et tunc dicunt, quod secundum quod perfectio ejus descendit a prima causa, ita determinatur potentia ejus plus vel minus.
Ad argumentum autem quod contra est, respondent quod Augustinus loquitur de materia prout proportionatur ad actum. Unde cum potentia talis diffiniatur per actum, secundum differentiam ipsorum actuum ponit diversitatem potentiarum : nihilominus tamen substantia materiae non proportionata actu una est.
Si quis aliter vellet dicere, dicet quod non omnium substantiarum est materia una, quemadmodum dicit auctoritas Ari-
stotelis : et secundum hoc substantia dupliciter componitur : in quibusdam enim substantiis est compositio ex materia et forma, sicut in generabilibus et corruptibilibus, quorum neutrum praedicatur de substantia composita : compositum enim neque materia est, neque forma : unde in talibus universale quod praedicatur de composito, non accipitur a forma materiae, seda forma totius conjuncti. In quibusdam autem non. est talis compositio, sed ex quo est et quod est, quemadmodum dicit Boetius : et quo est est forma totius, quod est autem dicit ipsum totum cujus est forma : et haec compositio est in incorruptibilibus et in ingenerabilibus, in quibus forma totius non differt a forma materiae : quia non habet materiam : ergo ipsum totum quod supponitur per quod est, non habet distinctionem a materia propter eamdem causam. Et hoc praecipue verum est in spiritualibus substantiis, in quibus non est accipere compositionem nisi suppositi et naturae cujus est suppositum illud.
Si autem quaeritur, qualiter debeat significari ? Dicendum quemadmodum dicit Aristoteles in primo de Caelo et Mundo , quod cum dico hoc caelum, dico materiam : sed cum dico caelum, dico formam. Similiter cum dico hunc Angelum, vel hanc animam, dico suppositum : et cum dico Angelum vel animam, dico naturam cujus est suppositum illud : et ideo in talibus et quod est et quo est praedicantur de supposito.
Dicimus ergo ad primum, quod ratiocinatio bona est : sed ens non in alio non est descriptio tantum materiae, sed est descriptio materiae et quod est : et ideo non oportet, quod in omnibus sit una materia.
Ad aliud dicendum, quod materiale minus dicit quam materia. Potentia
enim materialis, vel potentia habens aliquam proprietatem materiae, ut recipere, et non seipsa reduci in actum sed per alterum : et haec est potentia in spirituali substantia principiata ex quod est, et ideo ex materia.
An aliud dicendum, quod prima multitudo non est materiae et formae, nisi in quibusdam, ut praedictum est.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod prima compositio substantiae est ex quo est et quod est, vel materia et forma : unde hanc vel illam semper supponit compositio secunda, sed non hanc determiminate.