Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De auditu ex parte medii.
Consequenter quaeritur de auditu ex parte medii.
Dicit enim Aristoteles in II de Anima , quod duplex est medium, scilicet aer et aqua. Sed hoc videtur esse falsum.
1. Cujuscumque enim esse non est nisi in materia aliqua determinata: ubi non est illa materia, ibi non est ejus esse. Sonus non est secundum suum esse nisi in materia quae est aer. Ergo non est sonus ubi non est aer: sed aer non est in aqua: ergo soni esse non est in aqua. Prima patet per se, et secunda scribitur in II de Anima , ubi sic dicit Philosophus, quod ad esse soni oportet firmorum percussionem fieri ad invicem et ad aerem. Quod autem aer non sit in aqua, patet per hoc quod habetur in libro de Sensu et sensato, ubi dicit Philosophus, quod aer non est in aqua.
2. Item, Cujuscumque causa efficiens et communicans esse ejus non est in aqua, ipsum in aqua esse non potest: causa efficiens et communicans esse soni est motus fractivus aeris, qui in aqua esse non potest: ergo sonus in aqua esse non potest. Prima patet per se. Secunda scribitur ab Avicenna in VI de Naturalibus, et ab Aristotele in II de Anima , ubi dicit, quod in sono oportet ferientis
motum praeocupare fracturam aeris, velut si congregationem ac cumulum lapilli percutiat aliquis qui fertur velociter.
3. Item, Dicit Aristoteles , quod pisces qui sunt sub aqua, nec sonum nec vocem facere possunt: eo quod aerem non attingunt. Et si dicantur vocare in Acheloo, hoc est, in tali fluvio, hoc non est nisi quia cum caudis attingentes superficiem aeris, faciunt sonum.
Si hoc conceditur, scilicet quod sonus non est in aqua, sunt multa experimenta in contrarium quae ponit Aristoteles in libro de Animalibus, scilicet quod piscatores quandoque percutiunt asseres et tympana super aquam, et quandoque vadunt cum silentio ne pisces audiant. Haec enim omnia significant pisces habere auditum.
Similiter experimentum est in nobis, si quis ponat caput sub aqua, audiet magnos sonos qui fiunt super aquam.: et cum non possunt ad aurem pervenire nisi per aquam, oportet quod aqua sit medium in auditu.
Sed tunc quaeritur, Utrum ipsa sit medium quod immutetur a sensibili quod est sonus ?
Et videtur, quod non: quia nihil immutatur a sono nisi quod aliquo modo est materia soni: nihil autem est materia soni nisi quod permanet diu percussum, ut dicit Aristoteles in II de Anima : aqua autem non sic permanet, sed prohibet permanentiam soni, ut dicit Aristoteles ibidem: ergo non videtur medium immutatum esse a sensibili auditus sicut materia et subjectum.
Praeterea quaeritur, Secundum quid aer est medium?
Et dicit Aristoteles quod in quantum vacuum. Sed hoc non videtur: quia vacuum nihil est in natura.
Praeterea quaeritur, Cum aer et aqua sint medium in auditu et visu, et in speciebus visibilibus actua sit elementum servabilius formae, quare non sit servabimus formae in speciebus audibilibus ? Si enim servabile esset elementum per hoc quod est spissum, ut videntur dicere auctoritates, tunc aqua magis servabilis esset specierum audibilium quam aer, eo quod sit magis spissa.
Praeterea quaeritur juxta hoc de opinione quorumdam Philosophorum, dicentium, quod soni secundum suum esse spirituale sunt in aqua et in aere, ut in suis mediis. Et ponunt rationem:
1. Natura alia est medii, et alia est natura materiae. Cum ergo sensibilia in suis materiis sint secundum esse materiale, videntur in mediis esse non secundum esse materiale, sed secundum suum esse spirituale.
2. Item, Sensibilia non agunt in sensum immediate in actione medii. Cum igitur sensus susceptivus sit sensibilium specierum sine materia, erunt sensibilia in medio sine materia, ut videtur, et ita erunt in medio spiritualiter.
Et ideo dicunt quidam, quod medium in omnibus tribus sensibus, qui sunt per medium extrinsecum, est aer et aqua secundum quod communicant cum natura diaphani cum perpetuo superius corpore, et quod lux et natura diaphani conferunt sensibilibus esse spirituale in medio.
Sed contra hoc est, quod
i. Diversorum in genere et specie non est idem perfectivum secundum actum: sensibilia visus et auditus et odoratus sunt diversa genere et specie: ergo non habent idem efficiens secundum actum: sed lux est efficiens visibilia secundum actum: ergo non potest esse effectivum odorum et sonorum.
2. Item, Quidquid essentialiter generatur in tenebra et in luce, illius lux non est effectivum secundum actum: soni et odores sic generantur: ergo lux non est effectivum eorum secundum actum. Si forte dicatur, quod lux est in tenebra supra d i a pha nu m, hoc est absurdum: quia secundum hoc habitus erit in privatione: lumen enim et tenebra opponuntur ut privatio et habitus circa d iap han u m , ut dicit Aristoteles.
3. Item, Cujuscumque sensibilis est duplex agens, ipsum, velocius transit medium quam illud cujus non est nisi unum. Si ergo soni agens est lux, ut isti dicunt, et similiter agens percutiens, ut dicit Philosophus, coloris autem non est nisi l ux, transibunt soni velocius per medium quam colores, quod est contra Aristotelem in libro de Sensu et sensato, et contra sensum. Nos enim videmus citius coruscationem, quam audiamus tonitruum, cudi tamen tonitruus et coruscatio sunt simul.
Solutio. Dicimus, quod sonus duplex habet medium, scilicet aerem et aquam, sed diversimode. Aer enim est medium et materia in quo generatur sonus, et sine quo non est ejus esse. Aqua vero est medium tantum, in quo et per quod transit sonus in sua materia, qui est aer impulsus: et propter hoc etiam aq u a confundit et prohibet sonos, aer autem conservat, quia conservatio re i est in propria materia.
Ad primum ergo dicendum, quod aer, ut dicit Aristoteles in IV d e Caelo et Mundo , levis es t in aqua, et propter hoc ascendit secundum naturam, nisi sit commotus, sicut in his q u ae generantur sub aqua: nihilominus i mpu l sus violenter penetrat aquam secundum aliquam par t em, et secundum iliam partem defertur sonus sub aqua. Impulsus enim aer penetrat grossa corpora, ut parietes: et quando sunt solida non cedentia aeri impulso veliementer, scindit ea, ut habetur in II de Anima , quod aer cum tonitru scindit ligna et lapides: et inde est, quod in turribus ubi sunt mag n ae
campanae, aer veliementer dio vetur et impellit aerem, qui es t in rimis et poris m ur o r um, qui cum non habeat quo cedat ex soliditate murorum, scindit murum. Et hinc est, quod aer impulsus a tonitru veniens ad bursam in qua est solidum, aurum, scindit et comminuit to tum aurum, et bursa apparet illaesa, eo quod est ex molli substantia porosa praebenti v iam aeri impulso permixto cum vapore terrestri sicco, et quandoque comminuit gladium in vagina illaesa vagina propter eamdem causam.
Ad aliud patet solutio et ad consequens per jam dicta.
Ad aliud quod objicitur, Utrum sit aqua medium et ma teri a?
Dicendum, quod non: sed est medium, tantum, ut per quod divisum et non alteratum secundum speciem soni transit aer impulsus, in q uo est sonus ut in materia: et quia resistit hujusmodi divisioni, obscurat so n um et impedit eum.
Ad illud quod quaeritur, Secundum quid aer sit medium. ?
Dicendum, quod s ec u nd um quod ipse est absonus, idest, secundum quod nul l um babet sonum, et hoc vocat Aristoteles vacuum. Vacuum enim dicitur tribus m odi s, scilicet locus non habens corpus: et sic nihil actu est vacuum. Et etiam dicitur materia non habens formam: et sic iterum nihil est actu vacuum, sed potentia. Tertio modo aer quietus non ha ben s sonum: et hoc proprie vocatur absonum.
Et si quaeritur, Quid supponit illud absonum? Dicimus, quod aer ex raritate, et humido spirituali, id est, non grosso et incorruptibili habet quod facile divisibilis sit secundum naturam. Si autem praevenitur motu percutientis alicujus divisibilitatis secundum naturam, tunc frangitur et efficitur motus fractivus aeris: pars autem fracta impellendo inun- dat super alteram, ut dicit Algazel, et secundum naturam hujus frangibilitatis
aer est medium, soni et materia.
Ad aliud dicendum, quod si aqua esset medium recipiens speciem soni tantum, sicut est recipiens speciem coloris, tunc sequeretur, quod esset objectum: sed, ut habitum est, ipsa est medium per quod divisum transit sonus in materia sua: unde quia impedit motum factivum aeris propter sui spissitudinem, efficitur ipsa objectum minus servabile soni quam aer.
Ad id quod quaeritur, Utrum sonus habeat esse spirituale in medio?
Dicendum, quod non, ut probant bene multae rationes.
Ad trimum vero quod contra hoc est, dicendum quod in sono secus est ut in visu. In visu enim medium est medium tantum, ut supra habitum est in quaestione de visu : sed sonus suum esse materiale et naturale habet in medio, et non extra ipsum. Qualiter autem, sit de odore, post dicemus.
Idem dicendum ad sequens,
Ad aliud dicendum, quod omnis sensus secundum quod est discretivus sensibilis, non accipit nisi speciem sensibilis et non materiam: sed non oportet, quod secundum esse tale sensibile sit in medio: quia aliter oporteret idem lieri in tactu et gustu, quod falsum est.