Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
Dicit beatus Dionysius in libro de Caelesti hierarchia, quod " nominatio Cherubim manifestat multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae , "
1. Sed videtur esse inconveniens, quod dicit, Multitudinem : quia multitudo consistit in pluribus discretis : et haec est scientia quae causatur ab ente, cujus principia et differentiae et passiones sunt multae. Scientia autem a qua dicitur Cherubim, est scientia de Deo tantum : et sic ipsa non videtur esse in multitudine, sed potius in unitate.
2. Item, Scientia est (ut dicit Angustinus in libro XII super Genesim ad litteram) de humanis : et penes hanc non est gloria : igitur videtur, quod nullus ordo et maxime in suprema hierarchia debet distingui penes scientiam.
3. Item, Cum sapientia et intellectus
sint de divinis (sicut dicit Gregorius) videtur quod potius debet dominari iste ordo a sapientia et intellectu, quam a scientia.
4. Item, Dicit Gregorius in Homilia de centum ovibus et de decem drachmis : " Cherubim plenitudo scientiae dicitur : quia illa sublimiora agmina idcirco Cherubim vocata sunt, quia tanto perfectori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur, et in creaturae modum eo plene omnia sciunt, quo visioni conditoris per meritum dignitatis appropinquant . " Secundum hoc videtur, quod si aliqui plus appropinquant, quod plus sciunt : et ita Seraphim magis deberet denominari a scientia, quam Cherubim.
5. Item Bernardus in sermone 19 super Cantica : " Illa coeli agmina quae Cherubim nominantur (si eis sui vocabuli servetur interpretatio) arbitror nihil habere a Thronis,vel per Thronos accipere, cum de ipso fonte ad plenum haurire liceat, ipso ea per se Domino Jesu dignanter introducente in omnem plenitudinem veritatis, et thesauros sapientiae et scientiae, qui in eo absconditi omnes sunt, largissime revelante. " Ex his videtur, quod Cherubim inter omnes choros magis habeant sapientiam et scientiam. Et cum latera civitatis sint aequalia (ut dicit Glossa super Apocalypsim ) scilicet quod unusquisque tantum diligit, quantum scit : et quantum diligit, tantum habet et operatur : videtur, quod Cherubim maximam nat) eant dilectionem. Sic ergo cum nobilius donum sit dilectio quam scientia, potius deberent denominari a dilectione quam a scientia.
Juxta hoc quaeritur, Quid dicatur omnis plenitudo veritatis ? In illa enim non videtur introduci nisi solus Deus, et non aliquis ordo Angelorum.
Solutio. Dicendum, quod scientia dicitur multipliciter. Dicitur enim scientia practica, et scientia speculativa : et illa quae est practica, est cum affectu : quae autem est speculativa, est finis intelligentiae speculativae : et haec dicitur dupliciter, scilicet conclusionis, et simpliciter, Secundum autem quod dicitur scientia conclusionis tantum, dicit Philosophus sic de scientia in fine secundi Posteriorum : " Quoniam autem circa intelligentiam habituum quibus verum dicimus, alii quidem semper sunt veri, alii autem recipiunt falsitatem, ut opinio, et ratio : vera autem sunt semper scientia et intellectus : et nihil est scire certius aliud genus quam intellectus: intellectus utique erit principiorum: principia autem demonstrationum notoria sunt : scientia autem omnis cum ratione est : principiorum quod est scientia non utique erit. " Ex hoc patet, quod scientia quae est cum ratione, hoc est, cum ratiocinatione, est conclusionis, et quae sequitur ex. principiis, secundum quod etiam diffinitur scire in primo Posteriorum : " Scire opinamur unumquodque simpliciter et non sophistico modo, quod est secundum accidens, cum causam arbitramur cognoscere propter quam res est, et quoniam illius causa est, et non est contingere hoc aliter se habere. " Secundum autem quod simpliciter scientia dicitur habitus intelligentiae speculativae, sic sumitur a Philosopho in IV Metaphysicae in principio, ubi dicit sic : " Est scientia quaedam quae speculatur ens secundum quod ens est, et quae huic insunt per se : haec autem est neque una earum quae in parte dicuntur : nec enim una aliarum considerat de eo quod est in quantum est, sed partem entis dividentes circa hanc speculantur accidens, ut mathematicae scientiarum . " Et patet in ipsa auctoritate inducta, quod scientia quae
est habitus intelligentiae, est duplex, scilicet universalis, et particularis : et dicitur universalis quae est de ente : particularis autem quae est de particularibus entibus, sicut geometria.
Similiter sapientia dicitur multis modis. Dicitur enim sapientia quae est cum affectu, et quae est speculativa tantum : et illa quae est cum affectu, diffinitur ab Augustino secundum quod est cognitio de divinis. Illa autem quae est speculativa tantum, dicitur tripliciter. Et hoc accipitur ex triplici diffinitione sapientis, quae ponitur in primo Metaphysicae . Prima est haec : " Arbitramur itaque primum scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquodque habentem scientiam ipsorum, hoc est, quod sapiens est, qui scit per causam, quia sic convenit scire, et non habet scientiam scibilium tantum secundum unumquodque, id est, secundum singularia : quia hoc magis experientiae est. " Alia est quae innuitur cum dicit : " Postea cui est difficilia et non levia homini cognoscere, hunc sapientem scilicet arbitramur. " Tertia est cum dicit : " Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse circa omnem scientiam, supple, arbitramur. " Prima datur quoad scita universaliter : naturalia enim et metaphysica et mathematica sciuntur sicut convenit. Secunda autem datur penes modum abstractionis, secundum quod mathematica magis sunt abstracta in naturalibus et metaphysica utrisque. Et ideo in naturalia potest homo de facili : quia ad illa homo juvatur a sensu, et imaginatione, et intellectu. In mathematica autem non habet tantam facilitatem : quia ad illa non juvatur nisi imaginatione et intellectu. In metaphysica autem est difficile venire homini : quia ad illa non. venit nisi per admirari, eo quod solus intellectus vertitur ad illa : qui tamen etiam intellectus involutus est phantasiis et sensibus. Pro- pter quod et dicit Philosophus in II Metaphysicae : " Sicut noctuarum lumina ad lumen quod est secundum diem, sic animae nostrae intellectus ad naturae manifestissima omnium . " Tertia vero datur penes medium per quod est scientia, et hoc est medium demonstrationis et syllogismi, quod est causa potissima, secundum quod dicit etiam ibidem : Scientiarum illa quae suiipsius causa est et sciendi gratia, cujus intellectus finis, magis est sapientia, quam quae advenientium causa, hoc est, quod quaedam scientia est propter aliquid, sive scibile, sive commodum : et quaedam est propter seipsam, secundum quod dicit Philosophus in Topicis in primo, quod quaedam problematum utile est scire tantum ad eligendum vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda vel non. Quaedam autem ad sciendum ipsa non propter aliud, ut utrum mundus sit aeternus aut non. Quaedam vero ipsa quidem per se neutrum horum, adminiculantia autem sunt ad aliquid horum, ut sunt problemata dialectica.
Dicitur igitur scientia suiipsius causa, quando non quaeritur propter aliud, sed propter se, et quando est sciendi gratia, non aliquid faciendi, et praecipue cujus finis intellectus est, hoc est, quando ipsum scibile est finis scientiae. Et hoc maxime convenit scientiae quam habet Deus. Unde etiam illa dea scientiarum dicitur, et ab illa dicimus denominari Cherubim : et propter hoc Cherubim non interpretatur scientia, sed scientiae plenitudo, scilicet propter scientiam divinam, quae suiipsius causa est et sciendi gratia, non aliquid faciendi, cujus finis est intellectus. Unde propter hoc quod finis ejus ultimus intellectus est, impossibile est eam separari ab effectu.
Dicendum igitur ad primum, quod multitudo scientiae dicitur quantum ad multitudinem illuminationum. Et ex hoc non fit partibilis scientia Cherubim, sed
potius simplificatur : quia ex multitudine illuminationum magis accedit ad unum, sicut dicit Philosophus in commento sextae propositionis de Causis: " Intelligentia quidem est multa propter bonitates quae adveniunt ei a causa prima : et ipsa quamvis multiplicetur per modum hunc, tamen quia appropinquat uni, non fit dissimilis. "
Ad secundum dicendum, quod scientia est multipliciter dicta, ut patet ex praedictis.
Ad aliud dicendum, quod scientia quaedam est sapientia et intellectus, ut patet ex distinctione supra posita.
Ad quartum dicendum,quod Seraphim habet altissimam scientiam. Et hoc est ideo, quia inferiorum dona excellenter sunt in superioribus in omnibus potestativis totis: sed denominatio Seraphim non est a scientia : quia denominatio et diffinitio est penes ultimum, ut patet in homine, in quo licet sit unum sensibile et rationale, tamen denominatur et diffinitur ab ultimo tantum quod est rationale. Similiter in ordinibus,licet in sacerdotio sit potestas ad actum subdiaconi et diaconi et presbyteri, tamen denominatio et diffinitio est ab ultimo. Et similiter est in officiis ad rempublicam ordinatis : in rege enim denominatio ab actu regendi est, licet in eo potestas sit ad actum tribuni et praesidis et aliorum. Et similiter dicimus, quod in Seraphim sunt omnia inferiorum dona : sed denominatio est ab ultimo et nobiliori, quod est ardor dilectionis.
Ad aliud dicendum, quod etiam Cherubim habet dilectionem,et tantam quantam habet scientiam : quia ea quae sunt superiorum, conveniunt inferioribus non excellenter : quia aliter superiores non purgarent et illuminarent et perficerent inferiores secundum dona sua.
Ad ultimum patet solutio : quia, pleniludo scientiae dicitur quantum ad naturani scientiae hujus quae est suiipsius causa, et sciendi gratia, et cujus finis intellectus est. Et per oppositum scientia dicitur non plena, sed ex parte, quae non suiipsius causa, sed adminiculans ad aliquid aliud, et non sciendi gratia, sed aliquid faciendi, et cujus intellectus non est finis, sed exspectatur in futuram : et haec est scientia viae, de qua dicit Apostolus : Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus : cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est . Et iterum : Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum .