Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum objecta visus in tenebris sint luminosa, et a quo recipiunt lumen ?
Deinde, Quaeritur de noctilucis quae sunt objecta visus in tenebris, sicut quercus putrefacta, et quaedam ossa piscium, et squamae, et quaedam animalia.
Quaeritur autem, Unde sit lumen eorum?
Et si dicitur, quod ab igne: tunc videtur quod non.: quia non potest esse ab igne mixto, eo quod ignis non est in mixto actu, sed in potentia tantum, et ignis non est lucere in potentia: aliter enim omnia mixta lucerent.
Si vero dicatur, quod in talibus est ignis actu. Contra: Ignis in actu ustivus est ejus in quo est, et talia nos non videmus aduri.
Praeterea, Rationes supra positae a Philosopho in libro de Sensu et sensato contra Platonicos dicentes ignem dominari in oculo, videntur hic habere locum. Si enim lumen est ab igne, tunc talia videntur debere exstingui in glacie et nive posita et aqua superfusa, cum, sicut dicit Philosophus, calido sicco contrarietur frigidum humidum.
Si forte dicatur, quod hoc est ex lumine caeli. Contra hoc est quod supra probatum est de caelo, quod non est corpus generabile et non commiscibile aliis elementis, cum non sit ejusdem materiae cum aliis.
Praeterea quaeritur, Quare quaedam eorum de die videntur et de nocte, quaedam de nocte tantum, in die autem videntur alba in loco lucis ? Ignis enim de die et nocte videtur, ut dicit Aristoteles in libro II de Anima .
Item quaeritur, Quare quaedam videntur in luce ignis de nocte, sicut vermiculi, in quibus apparet quasi similitudo igniti carbonis successive sufflati: sed quercus putrefacta quasi apparet alba, et videtur sub colore ?
Solutio. Dicendum, ut habitum est, quod ignis habet duplicem comparationem, proprietatem scilicet luminis quam accipit a proprio corpore quod est caelum, et calidum et siccum secundum quod est elementum: et illa comparatio quae est substantia iguis cum lumine, prior est natura quam illa quae est substantia ignis cum calido et sicco tribus rationibus. Quarum prima est, quia illam habet per relationem ad primum corpus quod est caelum. Dicit enim Philosophus, quod caelum non recipit impressiones peregrinas, sed elementa: et idcirco ignis receptivus est impressionum caeli et maxime inter elementa, eo quod vicinissimus caelo est, quia contingit ubique sphaeram lunae: prima vero impressio caeli super inferiora est impressio luminis. Secunda ratio, quia lumen communius est quam calidum et siccum.: invenitur enim inseparabiliter in caelo et igne inspissatis partibus, licet in partibus non adeo spissis non luceat, separabiliter autem in aere et aqua: quod autem communius est, convenit rationem prioris et communioris, quam id quod est proprium secundum speciem. Tertia vero ratio, quod lumen non est commiscibile cum aliquo per se. Cujus probatio est, quia non habet contrarium: et nihil commiscetur nisi quod habet contrarium, ut probatur in libro de Generatione et Corruptione.
Dicimus igitur, quod ignis in mixto amissis proprietatibus posterioribus secundum actum non de necessitate amittit proprietatem priorem secundum naturam: et mixtum secundum proprietates priores non de necessitate commiscetur secundum priorem.
Sed tamen notandum, quod causa lucentiae non est natura caeli tantum, nec etiam natura ignis. Aliter enim caelum in omni sui parte luceret, et similiter ignis in tota sphaera sua, sed oportet partes esse conculcatas et propinquas ad invicem. Et ideo necesse est in noctilucis partes conculcari et inspissari ipsius ignis ad hoc ut luceant. Et hoc contingit tribus modis, scilicet in corruptis in quibus cum calido natura partes evolant ad exterius trahentes secum humidum naturale ad superficiem: et quia humidum aqueum servabile est luminis, ut dicit
Philosophus, propter hoc partes ignis multiplicatae in parte exteriori tenentur et servantur ab humido, et per consequens inspissatur ad lucendum. Et hoc non tantum fit in quercu putrefacta, sed etiam in aliis quibusdam. Unde Avicenna dicit, quod vidit gallum mortuum talem et ovum gallinae tale. Et similiter nos videmus spinas interiores quorumdam piscium quae sunt loco spondilium in quibus est nucha descendens a capite sic fulgentes de nocte, quando exsiccatae sunt. In illis enim spinis est humidum medullosum, quod extractum ad superficiem, servat partes ignis. Et hujus signum est, quod talia putrefacta vehementer exsiccata non fulgent, sed inveniuntur scissa in partibus tamquam recidentia in cineres, Secundus modus est in non corruptis quibusdam naturaliter frigidis et non habentibus sanguinem, in quibus partes igneae congregantur circa locum digestionis nutrimenti ad hoc quod. compleri possit digestio: et idcirco incipiunt fulgere ibi, sicut est in vermiculis qui lucent in nocte. Tertius modus est in quibusdam piscibus, in quibus propter conservationem caloris naturalis in loco frigido et humido natura extrinsecus circumponit partes duras terrestres, calido digerente coagulatas: et quia dura et spissa multum tenent calidum, propter hoc partes ignis multiplicantur in iliis: et ideo incipiunt fulgere, sicut capita quorumdam piscium et squamae.
Ex his patet solutio ad omnes rationes inductas.
Ad id quod quaeritur, Quare quaedam videntur lucentia in die, ut ignis ?
Dicendum, quod haec est ratio, quia lux ignis fortior est quam aliorum; nihilominus tamen ignis si exponatur immediate radiis solis, videbitur albus. Cujus signum est, quod quando carbones ignei. immediate exponuntur radiis solis, sta- tim videntur cooperti alba favilla: et ideo contingit, quod fortius lumen vincit minus, tangendo ipsum, et colorem proprium in animatis: et ideo videntur tuno sub colore, et non sub lumine.
Ad ultimum dicendum, quod in putrefactis partes ignis sunt deficientes retentae in humido extracto ad superficiem, et ideo sunt debiles in lumine; et propter hoc lux ista apparet tamquam immixta albedini: sed in illis quae non sunt corrupta, lumen est in partibus ignis caloris naturalis multiplicati circa locum digestionis, et ideo magis est fortis in illuminando. Et quia, in talibus quando volant, ut dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia, repercussio est spiritus ad succintorium sivo diaphragma, propter hoc illa lux videtur quasi sufflata successive.