Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo, Quaeritur de proprietatibus Seraphim, quae assignantur a beato Dionysio in libro de Coelesti hierarchia sic dicente : " Seraphim nominatio aut manifestatio docet mobile semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum, attentae et forsitan intimae et inflexibilis semper motionis,et suppositorum reductive et active exemplativum, tamquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum coelitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile, Labentemque se sic semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosae obscuritatis persecutricem et manifestatricem . "
1. Videtur autem inconvenienter attribuere eis mobile : summorum enim Angelorum magis quiescere est in contemplatione.
2. Praeterea, Cum dicitur, Mobile, videtur superfluere, incessabile.
3. Item, Cum dicitur, Superfervidum, videtur superfluere, calidum.
4. Praeterea, cum Dionysius ibi non assignet nisi quae proprie conveniunt Angelis, non videtur debere assignare proprietates ignis quae symbolice conveniunt.
o. Item, Acutum est in angulis et in vocibus et saporibus et ingeniis, et quaeritur. Per quem modum sumatur hic?
6. Item quaeritur, Qualiter dicat, Forsitan intimae ? per hoc enim videtur innuere, quod illa proprietas possit eis inesse et non inesse.
7. Item, Hoc quod dicit, Inflexibilis semper motionis, videtur supponi in incessabili et mobili.
8. Item, Cum dicit, Suppositorum reductive, videtur superfluere quod sequitur, et active.
9. Praeterea, Cum dicit, quod resuscitat in similem caliditatem inferiores, videtur innuere, quod inferiores aequantur superioribus calore amoris, et ita efficiuntur de eodem ordine, quod falsum est.
10. Praeterea, Cum dicit, Holocauste purgativum, videtur innuere, quod aliquid comburunt in inferioribus : et hujus contrarium videtur dicere inferius in eodem capite, ubi dicit, quod illi de prima hierarchia in subditis omnino sunt contumetiam nescientes.
11. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Incircumvelatum. Hoc enim non videtur proprium Seraphim, sed omnium Angelorum commune : quia omnes vident facie ad. faciem.
12. Item, Hoc quod dicit, Inexstinguibile,videtur supponi per igneum coelitus : quia ignis caeli inexstinguibilis est et incorruptibilis,
13. Item, Habere semper luciformem et illuminativam proprietatem, magis proprium videtur esse Cherubim quam Seraphim. : quia Cherubim est plenitudo scientiae, cui convenit lucere et illuminare.
14. Praeterea quaeritur, Quae sit illa tenebrosa obscuritas quam persequitur haec illuminatio, cum infra In eodem capite dicat, quod illas essentias de summa hierarchia puras esse aestimandum est, non ut Immundis maculis et inquinationibus liberatas, neque ut materialium receptivas phantasiarum, sed ut omni diminutione mundas et altiores, et omni superfirmato templo secundum excellentissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas.
15. Praeterea, Quae differentia est inter persequi tenebras et manifestare eas ?
Solutio. Dicendum, quod istae proprietates sumuntur ad modum proprietatum ignis. Et quaedam sumuntur secundum proprietatem ignis in se, quaedam autem secundum quod agit in cremabilia. Ignis autem in se habet proprietatem levis, et proprietatem subtilis in partibus, et proprietatem calidi, et proprietatem lucentis. Et per hoc quod est subtilis in partibus, est ipse penetrativus et divisivus cremabilium, sicut dicit Philosophus in Topicis , quod ignis est subtilissimum corpus in specie. Unde etiam corpora quae multum stricta suntin poris, non de facili recipiunt actionem ignis, sicut hebanus, et quoddam genus lanae. Et sicut crystallus non resolvitur, eo quod per frigus omnino constricti sunt pori, remoto ab aqua universaliter calido, sicut dicit Philosophus in Posterioribus . Ignis enim agens per caliditatem aperit poros cremabilis, et per subtilitatem ingreditur in ipsum, dividens partem a parte, et superfervendo quamlibet partem convertit ipsum cremabile totum in Ignem.
Et ad modum hunc loquitur ibi Dionysius de proprietatibus Seraphim,quae sunt in numero sedecim : quarum octo sunt secundum accipere illuminationem, et octo secundum communicare eamdem
Inferioribus. Et illae quidem quae sunt secundum accipere, multiplicantur secundum proprietates ardoris in rationali creatura secundum comparationem ad proprietatem ignis. Unde quaedam sunt amoris in se, quaedam autem amoris secundum comparationem ad subjectum in quo est. Illae autem quae sunt amoris in se, aut accipiuntur in comparatione ad leve ignis, aut ad subtile, aut ad calidum. Si ad leve, illius erit moveri sursum, et hoc erit secundum tres potestates in igne, scilicet secundum completam potentiam ad actum, et secundum potentiam illam in actu, et secundum confortationem illius ne ab actu possit impediri per agens contrarium. Ad hoc enim quod ignis ascendat, oportet ipsum habere complementum et actum levis qui est ascendere, et incendi naturam levis in ipso ne de facili per alterationes contrariorum efficiatur grave et minus leve. Et secundum istum modum est in igne charitatis. Primo enim elevat affectum sicut elevatur leve, et consequenter ascendit affectus in superiora per desiderium incensum, et tertio confortatur in superioribus ne delectetur in ima. Et penes ista tria sunt proprietates tres, scilicet prima, secunda, et octava, quae sunt mobile eorum semper circa divina, et incessabile, et inflexibilis semper motionis. Secundum autem comparationem ad proprietatem ignis, quae est subtile in partibus et penetrativus, et hoc convenit charitati per hoc quod penetrat amatum per affectum : non enim manet in exterioribus tantum, sed in intimis amati pascitur et reficitur per fruitionem. Et haec est quarta proprietas supra enumerata a Dionysio, quae dicit acutum. Per comparationem autem ad calidum ignis sunt duae proprietates. Primo enim (ut superius diximus) ignis dando calorem aperit poros cremabilis, et consequenter subintrans superfervet et superarit incendendo ipsum cremabile, aliter non converteret
in ignem. Et penes haec duo sunt duae proprietates charitatis. Per calorem enim affectus quasi in aperiendo quosdam poros amati, dum considerat multa specialia dona quare amatum debeat diligi in singulis bonis, supcrfervet amatum : et sic sumuntur duae proprietates enumeratae, scilicet tertia, et quinta, quae sunt calidum et superfervidum. Secundum autem comparationem amoris ad subjectum in quo est, sunt duae proprietates. Una secundum comparationem ad intellectum quem trahit amor, secundum quod dicitur : Ubi amor, ibi oculus : et est sexta proprietas quae dicitur, Attentae. Altera est secundum comparationem ad voluntatem quae est proprium subjectum charitatis, quae voluntas est intimus affectus : et haec est proprietas septima enumerata supra quae dicitur, Intimae. Et istae duae proprietates non inveniuntur in igne : quia istas (ut dictum est) non habet amor, sed in comparatione ad naturam intellectualem in qua est.
Aliae autem octo accipiuntur secundum reductionem ad actionem in inferiores, et secundum duas proprietates ignis quae sunt lucere, et ignire. Unde secundum comparationem ad proprietatem quae est ignire, accipitur duobus modis, scilicet prout est destructivum contrarii in subjecto, et prout efficit ea quae sunt nunc in ipso proprie. Et si hoc modo accipitur, sumitur adhuc in duplici comparatione, scilicet absoluta, et respectiva. Ignis enim ipsum cremabile primo facit ignem, et per consequens combustibile assimilat combustivo, et facit ipsum exemplum comburentis. Secundum autem quod ipsum combustibile efficitur ignis, sic adhuc duae sunt operationes ignis in eo, scilicet impressio speciei ignis, et impressio dispositionis ad speciem. Et haec dispositio est duplex, scilicet prima quae est impressio caloris in fervore, et ultima quae dicitur necessitas, quae est impressio caloris in fervore summo, ad quem de necessitate sequitur species ignis immediate. Et secundum istas comparationes accipiuntur quinque proprietates supra enumeratae, scilicet noua quae est exemplativum : hoc enim accipitur secundum quod ignis amoris in perfecta specie charitatis inferiorem incensum superiori incendenti assimilat. Et decima quae est secundum impressionem primae dispositionis, et haec dicitur recalificans. Et undecima quae est secundum impressionem ultimatae dispositionis, et haec dicitur resuscitans in similem caliditatem. Et duodecima quae est secundum impressionem speciei, et haec dicitur igneum caelitus. Et decima tertia quae est secundum destructionem contrariae dispositionis in subjecto, et haec dicitur holocauste purgativum, et dicitur ab AdminBookmark quod est totum, et AdminBookmark quod est incendium : quia
totum incendendo purgant ad similitudinem ignei caelitus. Secundum comparationem autem ad illam proprietatem quae est lucere, est duplex, comparatio, scilicet in se, et ad effectum. Et in se est duplex, scilicet secundum proprietatem, et naturam. Proprium enim est quod uni soli convenit : immediate autem circa Deum esse, et illuminationes ejus immediate habere, propriissime non convenit nisi Cherubim,ut patebit inferius. Quoad hoc est proprietas decima quarta quae dicitur incircumvelatum, eo quod radium divinum non recipiunt nisi a Deo, non velatum per involutationem alicujus creaturae. Natura etiam luminis caeli est, quod non exstinguitur propter incorruptibilitatem caeli, et sic est lumen inexstinguibile in Deo, in creatura autem exstinguibile : et ex hoc accipitur proprietas decima quinta quae dicitur inexstinguibile. Secundum comparationem vero ad effectum quem consequitur illuminans in illuminato, est ultima proprietas, quae est habere semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosae obscuritatis persecutricem et manifestatricem : et dicitur semper luciformis secundum comparationem ad lucem primam, illuminativa autem secundum comparationem ad inferiorem illuminatum.
Si vero dicatur, quod istae proprietates successive sunt in combustivo et combustibili, quod non convenit Angelis. Dicendum secundum Augustinum in libro IV super Genesim ad litteram, quod licet omnia facta simul sunt in cognitione Angelorum secundum tempus, nihilominus tamen distinctio rerum est in natura quae pertinet ad distinctionem dierum. Et ita quamvis haec omnia simul sint, nihilominus tamen est distinctio effectuum secundum quos est distinctio proprietatum.
Ad objecta autem dicendum.
Ad primum dicitur, quod moveri circa amatum est quiescere : et quiescere amorem a motu circa amatum est languere amorem vel fastidire.
Ad secundum et tertium patet solutio per distinctionem.
Ad quartum dicendum, quod (sicut dicit Philosophus in III de Anima ) non contingit intelligere sine phantasmate : et ideo cum Dionysius loquitur ad intellectum nostrum, oportuit quod proprietates spirituales quae phantasmata non faciunt in nobis, exprimeret per proprietates corporum phantasias facientium.
Ad quintum dicendum, quod acutum sumitur hic per effectum pro penetrativo. Sicut enim ingenium dicitur acutum, quia subtiliter penetrat rationes intelligibiles, ita amor Dei dicitur acutus, quando pertingit subtiliter ad omnes partes boni quod est in amato.
Ad sextum dicendum, quod hic forsitan non notat dubietatem, sed quia uno modo est intime, scilicet secundum profundationem et possibilitatem effectus proprie, et alio modo non intime, scilicet secundum rationem amati : quia hoc est infinitum et immensum, et non potest profundari ad. plenum ab aliquo creato.
Ad septimum patet solutio per distinctionem.
Ad octavum dicendum, quod redu- ctivum et activum differunt : quia unum est per alterum : actio enim est per purgare, illuminare, et perficere : sed reductio est per exemplificare ad primum.
Ad nonum: dicendum, quod similitudo est duplex, scilicet in modo recipiendi illuminationem, et in habendo eam : et in modo recipiendi inferiores non aequantur superioribus, quia penes modum recipiendi distinguuntur hierarchiae. Sed in habendo illuminationem nihil prohibet assimilari : quia superiores per communicationem hoc quod habent, refundunt in inferiores : et sicut unaquaeque hierarchia (ut supra dictum est) proportionaliter in Dei similitudinem ascendit.
Ad decimum dicendum, quod licet inferiores habeant aliquam dissimilitudinem illuminationis, tamen haec dissimilitudo non est in contumelia : quia contumelia est in vitio. Nihilominus tamen est haec argumentatio ex prava intelligentia litterae : quia subjectis non supponit ibi inferiores Angelos, sed potius ea quae subjecti sunt sub materia et passione. Et intendit dicere, quod superiores Angeli sunt nescientes, id est, non experientes contumetiam transmutationis et materialitatis in subjectis, id est, in numero subjectorum materiae et passionum.
Ad undecimum dicendum, quod incircumvelatum dicitur duobus modis, scilicet per privationem veli quod est speculum et aenigma : et sic omnes Angeli habent incircumvelatum radium, et Ecclesia militans habet circumvelatum. Et dicitur etiam incircumvelatum per privationem ad participationem causati in quo lucet : et sic incircumvelatum tantum est in Deo, circumvelatum in omnibus beatis, in quibus lucet lux divina et participata : et sic summi qui sunt de Seraphim, habent radium incircumvelatum, inferiores autem non ita : et hoc
intelligendum est eo modo quo supra distinctum est in quaestione de theophaniis,
Ad duodecimum patet solutio per distinctionem.
Ad decimum tertium dicendum, quod omnia quae sunt inferiorum, excellenter sunt superiorum in his quae distinguuntur secundum naturam totius potestativi : nihilominus tamen est lucidum quod est materiale ad calidum, sicut est lucidum charitatis : et est lucidum per se existens quod pertinet ad Cherubim, ut infra dicetur.
Ad decimum quartum dicendum, quod obscuritas tenebrosa est absentia illuminationis desuper venientis, ut supra dicta est ignorantia sive dissimilitudo illuminationis. Unde patet, quod non supponit aliquam immundam maculam, nec etiam phantasiam.
Ad ultimum dicendum, quod prosequi est depellere privationem ignorantiae : manifestare autem est ponere subjectum ignorantiae in lucem scibilis manifesti.