Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
In quid cecidit Angelus malus quoad paenam ?
Deinde quaeritur, In quid cecidit quoad paenam ?
Et quia de paenis exterioribus in quaestionibus de inferno disputatum est, et similiter de paena vermis, ulterius est quaerendum tantum de quodam verbo Dionysii in libro de Divinis nominibus , ubi sic dicit, quod est in daenibus furor ir-
rationalis, demens concupiscentia, et phantasia proterva. Unde quaeritur,
1. Quid sit furor irrationalis in daemonibus ?
Aut enim dicitur irrationalis a privatione potentiae rationalis, aut a privatione habitus, aut actus. Non primo modo : quia naturalia non amiserunt per peccatum, ut dicit Dionysius, ibidem. Similiter nec secundo modo : quia ille habitus aut esset acquisitus, aut in creatione datus, aut infusus per gratiam. Et constat, quod non acquisitus, quia Angeli non habent habitus acquisitos per studium : nec infusus per gratiam, quia sic vel esset donum, vel virtus, vel fructus Spiritus : donum sicut sapientia, intellectus, consilium, et scientia : quia ista sunt dona quae sunt in ratione virtutis, sicut prudentia, justitia, vel fides : illae enim virtutes sunt in ratione fructus, secundum quod fides quae invisibilium certitudo est, ut dicit Ambrosius, ponitur fructus spiritus . Quorum nullum est in daemonibus. Si vero privetur ibi habitus in creatione datus, ille erit habitus per quem cognoscunt res hujus mundi : et ideo daemones jam amplius non haberent cognitionem, quod falsum est: ergo non privatur ibi habitus rationis. Si vero privetur ibi actus., aut privabitur actus qui est rationis conceptio, quo concipit id in quod insurgit furor : et hoc non videtur, quia furor non potest esse nisi in aliquod praeceptum : non enim surgit motus aliquis desiderii vel irae, nisi post conceptum nocivum vel delectabile. Aut privatur actus qui est deliberatio : et hoc iterum non videtur : quia daemones etiam post deliberationem irascuntur et exagitantur furore : et ita videtur, quod non sit malum daemonis furor irrationalis.
2. Praeterea, Furor secundum sensibilem partem inest animae : cum igitur pars sensibilis non insit daemoni- bus, videtur quod furor non insit in eis.
3. Praeterea, Dicit Gregorius, quod furor est fervens ira. Et Philosophus dicit, quod ira est accensio sanguinis circa cor . Ergo videtur, quod furor et ira non sunt in non habentibus sanguinem : sed daemones non habent sanguinem : ergo non habent iram vel furorem.
4. Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit, Demens concupiscentia. Dementia enim accidit ex corruptione mentis : corruptio autem mentis non est secundum se, cum non habeat contrarium, sed ex corruptione subjecti, quod est ex contrariis, ut in homine : et cum tale subjectum mentis non sit in daemone, videtur quod ipse non sit susceptibilis clementiae.
5. Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Phantasia proterva : quia cum phantasia sit pars sensibilis animae, non videtur phantasia inesse daemonibus.
6. Praeterea, Phantasia est virtus operans in organo corporis determinato : et cum virtutes daemonum non sint affixae corpori, videtur quod non habeant phantasiam.
7. Item, Dicit Dionysius, quod malum daemonis est contra deiformem intellectum esse, et malum animae contra rationem esse : et ita videtur, quod malum ejus sit esse contra phantasiam rectam.
8. Praeterea, Protervitas est contentio contra veritatem non reducibilis ad rationem rectam : daemones autem cum credant veritatem ex creata scientia, et contremiscant, non videntur contra veritatem protervire, et non videtur eis inesse phantasia proterva.
Solutio. Dicendum, quod de omnibus paenis daemonum intelligendum est sicut de paenis damnatorum, de quibus habitum est in quaestione de paenis inferni, excepto hoc solo, quod est paena illa quae dicitur perversitas virium daemonis et
animae, in comparatione ad actum et objectum secundum rectam rationem : secundum hoc enim malum animae est contra rationem, et malum daemonis contra intellectum. Et differunt ratio et intellectus : quia ratio est a quo sumitur differentia animae rationalis, intellectus autem a quo sumitur differentia intelligentiae, quae est Angelus vel daemon. Et Isaac secundum hoc distinguit inter rationem et intellectum : quia ratio dicitur potentia inquisitiva veri discurrens de uno in alterum sicut de causa in causatum. Intellectus autem est inspectivus veri in se, vel ex his quae apud se habet. Et ideo dicit Isaac, quod ratio creatur in umbra intelligentiae. Intellectus igitur daemonum prout hic sumitur in communi pro natura intellectuali, dividitur per tres vires secundum comparationem ad tria objecta, scilicet ad verum, et delectabile, et arduum. Et in comparatione ad ista tria sunt istae tres vires, intellectus, et voluntas, et animus : vel secundum alios intellectus concupiscibilis et irascibilis. Sed secundum Damascenum concupiscibilis et irascibilis non sunt nisi partes sensibilis animae. Unde loco concupiscibilis in intellectuali natura est voluntas, et loco irascibilis animus, secundum quod animositatem animi habitum consuevimus appellare. Perversitas autem virium ad haec tria dicitur in diabolo furor irrationalis, et demens concupiscentia, et phantasia proterva.
Ad primum ergo dicendum, quod privatur ibi actus rationis secundum regimen rectae rationis : licet enim daemon actu ratiocinatur, non tamen deducit ratiocinationem secundum rectam rationem, sed secundum obliquationern ab illa.
Ad aliud dicendum, quod furor secundum aliam rationem sumitur in intel lectuali natura, et secundum aliam in sensibili : in sensibili enim insurgit primo irascibilis contra id quod simpliciter est arduum vel apparens, et consequenter ex obedientia corporis ad animam spiritus diriguntur ad superiora, qui secum trahunt sanguinem ad cor et ad oculos et ad faciem. In intellectuali autem natura furor non est nisi confirmatio animositatis in id quod est simpliciter arduum vel apparens.
Ex hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad id quod de dementia objicitur, dicendum quod dementia duobus modis fit, scilicet ex corruptione organi, et sic fit in hominibus : et ex confirmatione mali habitus, et sic est in daemonibus et damnatis.
Ad id quod objicitur de phantasia, dicendum quod phantasia in Graeco idem est quod apparentia in Latino : et ideo multipliciter dicitur phantasia sicut apparentia : est enim apparentia secundum sensibilem animam per imagines corporum, et est apparentia secundum intellectum per species rerum, et talis bene est in daemonibus.
Si autem quaeritur, Quare tunc phantasia dicitur intellectus daemonum, et non intellectus bonorum Angelorum ?
Dicendum, quod quilibet intellectus illustratur ex hoc quod conjungitur superiori. Intellectus enim hominis accipit illustrationem ab intellectu Angeli, et intellectus Angeli ab illuminatione intellectus divini. Quia igitur intellectus daemonum per peccatum defluxit ab illuminatione intellectus Dei, dicitur phantasia propter obscuritatem generatam ex defluxu tali.
Ad id quod objicitur de protervitate, dicendum quod daemon quidem credit veritatem, sed indignatur ad ipsam, et quantum potest ex indignatione resistit, et illa resistentia dicitur protervitas. Propter quod etiam dicit Dominus in Evangelio Joannis, VIII, 44, quod diabolus est mendax, et pater ejus : quia primo genuit mendacium per conversionem ab incommutabili veritate.