Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
J, Dicit Aristoteles in libro II de Somno ei vigilia: " Praeter s omn um videmus quid aliud. Quemadmodum enim vigilando sentientes aliquid, de eo etiam quod sentimus, saepe et intelligimus aliquid : sicet in somnis praeter phantasmata, interdum videmus alia et intelligimus. " Ex hoc accipitur, quod sicut in vigilia per sensum accipimus particulare, et per intellectum abstrahimus universale, et sic intelligimus aliud: ita etiam in somnis somniando ab ipsis phantasmatibus abstrahitur cognitio intelligibilis : et ita videtur esse somnium cognitio intelligibilis, et passio intellectus,
2. Item, Hoc probat Aristoteles per ea quae accidunt circa quosdam homines. Dicit enim, quod jam quidem viderunt hujusmodi somnia velut qui videntur secundum., memoriae praeceptionem disponere quae proponuntur. Et intendit dicere, quod aliquis in somno disponit somnium suum per actum rationis et ad interpretationem: et hoc percipitur in liis qui in memoria sua retinent somnia sua, sicut dicitur de somnio Herculis, qui vidit somnium suum, cujus nullus voluit dicere interpretationem. Et ipse postea ejusdem somnii interpretationem somniavit,
3, Praeterea, Nos experti sumus hoc, quod quandoque somniamus nos disputare de sensibilibus et invenire intelligibilia, quod non est nisi intellectus facere: igitur videtur somnium esse passio intellectus.
4, Item, Cregorius et Augustinus dicunt, quod somnia sunt revelationes Angelornm. Revelatio autem haec convenientissime fit ad intellectum, sicut dicit Daniel: Quoniam intelligentia est opus in visione .
5. Item, Dicit Alpharabius, quod purae intelligentiae quae dicuntur Angeli, sunt agentes quasdam cognitiones somniabiles : quae famen secundum ipsas non liabent nisi species intelligibiles : et ita, videtur, quod fiat ad intellectum solum hujusmodi cognitio. Idem dicunt Avicenna, Isaac, et Algazel.
0. Per rationem autem objiciunt sic : Cujuscumque actus semper est mobilis, et non potest fieri immobilis nisi per somnium, ipsius per se passio est quod apparet, in somno intellectus est talis: ergo videtur sua propria passio esse id quod apparet in somno : sed somnium est id quod apparet in somno : ergo somnium est passio intellectus.
7. Item, Somnium est illius, ut dicit Philosophus, in quo ultimo stant phantasmata accepta per sensum : sed ultimo stant in intellectu : ergo somnium est intellectus.
8. Item, Quidquid transit de uno extremo in alterum per medium, non debet sistere in mediis donec perveniat ad extremum : species cognoscibilium transeunt a sensu in intellectum per phantasiam et imaginationem : ergo non debent sistere in phantasia et imaginatione donec perveniant in extremum quod est intellectus. Et cum in somno sit motus hujusmodi specierum, videtur somnium moveri in intellectu et esse passio intellectus.
9. Item, Dicit Aristoteles, quod somnium est passio intelligibilis vel sensibilis, his enim solum eorum quae sunt in nobis cognoscimus aliquid : sed non est passio sensibilis, ut ipse ibidem, dicit : ergo relinquitur, quod sit passio intelligibilis,
o
Sed contra :
1. Quidquid videtur sub determinata qualitate et ligura et colore, non videtur visione intellectuali: id quod videtur in somnis, videtur huc modo ut frequenter : ergo non videtur visione intellectuali,
2. Item. Algazel dicit, quod causa somni est motus virtutis phantasticas et ejus instabilitatis: phantastica autem virtus non est intellectus i ergo somnium Honest passio intellectus.
3. Item, Alpharabius dicit, quod somnium est motus imaginativae : et similiter videntur dicere omnes Philosophi.
Solutio. Dicimus, quod somnium non est passio intellectus, sicut probant ultima; rationes. Superius enim habitum est, quod intellectus a somno immobilitatur per accidens: et si invenitur in somno solutus, non erit ordinata sua conversio ad ea quae apparent in somno, sed erit admixtus phantasiis, judicans de pira etas ruat ibus ut de rebus : et propter hoc frequentissime errat: et ideo accidit, quod alicui videtur, quod disputet in somnis, et videntur ei argumenta formata, et quando vigilans examinat ea, invenit sopita et debilia : et similiter est de versibus factis in somno, qui in vigilia examinati nihil valere videntur. Quod autem quandoque vera intelliguntur in somniis, hoc fit quibusdam aliis de causis quae infra determinabuntur.
Ad prima ergo tria dicendum, quod licet actus intellectus quandoque salvatur in somno, tamen essentia somnii est in formis, imaginabilibus et speciebus phantasmatis et sensibus quibus se tunc immiscet intellectus: et propter hoc somnium non est intellectus nisi per accidens, et per se phantasiae vel sensus. Unde alia animalia praeter hominem somnia inveniuntur.
Ad aliud dicendum, quod revelatio somnialishabet aliquod de esse prophetiae, et aliquid de esse somnii : et secundum hoc quod est habens esse somnii, non sistit in intellectu, sed in imaginabilibus praeparatis ad phantasiam, sicut quod Daniel vidit bestias ascendentes de mari, et Pharao spicas et boves : sed secundum quod est prophetiae, sic principaliter est in intellectu, et sic differt a somnio, sicut determinari, habet in quaestione de prophetia.
Et eodem modo respondendum est ad d. i c I a P ii i 1 o s o p h o r u in.
Ad aliud dicendum, quod non solus intellectus est qui agit in somniis, imo immobilitatur quandoque per accidens : sed phantasia et imaginatio quandoque agunt continue vigilantibus et dormientibus magis, eo quod tunc cessant actus sensuum exteriorum, et anima convertitur totaliter ad interiora, scilicet ad actum imaginationis et phantasiae.
A.D aliud dicendum, quod sensibilia ut sensibilia non transeunt in intellectum, imo manent in imaginatione, ut determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod phantasia et imaginatio sunt media inter sensum et intellectum tamquam inter extrema ejusdem naturae. Insensu enim est forma individuabilis determinatae quantitatis et figurae, et illa accipitur ab imaginatione et phantasia : sed in intellectu est universale quod est sine hic et nunc. Et cum somnium essentialiter existat in talibus formis et individualibus, somnii natura non pertransit ad intellectum.
Ad ultimum dicendum, quod quando dicit Aristoteles, quod somnium est passio sensibilis vel intelligibilis, intelligit ly intelligibilis secundum actum interiorem qui in somno non immobilitatur. Quando vero dicit, quod somnium non est passio sensus, inlelligit sensum secundum actum exteriorem qui in somno immobilitatur.