Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum Angeli eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum ?
Sexto quaeritur, Utrum eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum ?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram , quod Deus per Angelos suos loquitur, sive in exstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua imagine sensibili praesentata vel ad videndum vel ad audiendum. Ex hoc accipitur quod Angeli loquuntur animabus duobus modis, ad phantasiam, et ad sensum. Sic autem non loquuntur Angeli ad Angelos.
Alibi etiam dicit Augustinus, quod loquitur Angelus ad intellectum animae miris modis, quibus imprimit species ipsi intellectui animae : et constat etiam, quod hoc modo non loquitur Angelus Angelo : quia nullus Angelus imprimit species alteri.
Quaeritur etiam juxta hoc de locutione Angelorum ad homines ad sensum, quare a quibusdam auditur, et ab aliis aeque distantibus non auditur ?
Praeterea quaeritur, Utrum anima aeque possit loqui Angelo sicut Angelus sibi ?
Et videtur, quod non. Nulla enim potestas est in aliqua substantia, quin aliquo manifestetur actu : aliter enim esset frustra et vana. Nos autem non percipimus, quod per intellectum loquamur Angelis.
Quaeritur etiam, Qualiter loquantur Angeli Deo, et e converso ?
Solutio. Dicimus cum Augustino, quod tribus modis loquuntur Angeli ad animam, scilicet ad sensum, ad phantasiam, et ad intellectum. Et hoc qualiter sit, expeditum est supra in quaestione qua quaeritur, Qualiter Angeli illuminant animas ?
Quod autem unus percipit voces ad sensum, alius non, est ideo, quia talis locutio est mirabilis. Sicut enim a sonante non profertur in organis materialibus secundum naturam, ita nec circulariter immutat medium quemadmodum vox
naturalis. Hujus autem causa est, quia locutio Angeli perficitur conversione et ordine ad eum cui loquitur : et ideo non sonat nisi apud eum ad quem convertitur et ordinatur. Et simile est de apparitionibus Angelorum, quos quidam vident et alii aeque propinqui non vident, ut patet in Eliseo carmelita et puero ejus. Eliseus vidit plenum montem equorum et curruum igneorum, puer autem ejus non vidit, donec per orationes Eliseus revelavit ei.
Ad id quod quaeritur, Utrum anima habet potestatem loquendi Angelo ?
Dicendum quod non habet in corpore existens, sed habebit exuta a corpore.
Hoc autem est ideo, quia potestas loquendi in homine jam est per voces, et illas voces bene percipit Angelus sicut alia sensibilia : et ideo speciali potestate loquendi ad Angelos non indiget.
Ad hoc autem quod quaeritur de locutionibus Angelorum ad Deum, dicendum quod, sicut dicit Gregorius in Moralibus , loquuntur Angeli Deo suos affectus ei repraesentando, quos tamen sciunt eum minime latere : Deus autem in eis per internae veritatis contemplationem : animae autem Deo per desiderium quod ab eo accipiunt: et Deus animabus per inspirationem, et per infusionem. Et ideo dicit Bernardus, quod de novo est lingua animae.
Et praedictis patet solutio ad illud quod consuevit quaeri, Utrum Angeli possint mentiri ? Et patet, quod non : per hoc quod confirmati sunt in incommutabili veritate.
De locutionibus autem daemonum et mendaciis eorum infra habebitur.