TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De proprio substantiae quod est substantiae nihil esse contrarium.
Nunc dicendum videtur de proprietatibus substantiae secundum quod substat accidentibus, et est subjectum generum aliorum : quia enim, ut dicit Aristoteles , subjectum nullum est contrarium et ideo subjectum est contrariorum : sic inest substantiae et proprium ejus nihil illi esse contrarium. Hoc autem probatur inductione, quia nihil potest esse contrarium primae substantiae eo quod maxime substat, et ei quod substat utrique contrario, nullum potest esse contrarium, sequitur quod nec fingi posset (si fingere liceret) primae et principali substantiae aliquid esse contrarium, ut alicui homini nihil est vel potest esse contrarium. At vero nec homini qui est substantia secunda et generaliter secundae substantiae aliquid potest esse contrarium, nec animali quod est genus aliquod est contrarium.
Objiciunt autem quidam quod non corrumpitur aliquid nisi contrarium contrario : substantia autem corrumpitur: ergo contrarium habet a quo corrumpatur. Adhuc autem ut in secundo de Generatione habetur, ignis aquae contrarius est, et aer terrae : haec autem substantiae : ergo substantia substantiae est contraria. Multa autem talia sophistica objici possunt, quae omnia solvit Aristoteles . Subjecto enim communi nihil potest esse contrarium secundum seipsum, sed contrarietatem habet in dispositionibus suarum qualitatum, et sic unum corrumpi- tur ab alio, et contrarium agit in contrarium, ut grossum in subtile, et grave in leve, et calidum in frigidum, et sic de aliis. Haec autem contrarietas non est substantiae quae subjectum est, quia si esset alicui contrarium, non posset utrique contrariorum esse subjectum. Et attende, quod multipliciter dicitur contrarietas : primo perfecta distantia oppositarum differentiarum in eodem genere, cujus subjectum est primum genus, ad quod illa contraria sicut ad unum genus reducuntur, et sicut ad unum subjectum, in quo illa contraria sunt potestate et non actu, sicut videtur Aristoteles dicere, quod in omni genere primo est una contrarietas prima. Et secundum hanc contrarietatem proprium est substantiae (secundum quod substat et subjectum est) non habere contrarium. Secundum autem quod substantia dicitur essentialis forma quae est differentia, sic habet contrarium: quia una differentia est alii contraria. Sed hoc modo de substantia non loquimur hic, quia non ponimus differentiam esse in genere substantiae, secundum quod de substantiis loquimur ut de substare et de subjecto. Primam autem Philosophus hoc modo dictam contrarietatem considerat, qui ad unum genus reducit ea quae sunt ejusdem rationis substantiae aliquo modo. Dicitur etiam contrarietas habitus et privatio, sive contrariae formae circa eamdem materiam quae substat utrique : et est substantia a substando dicta, et illi iterum convenit neutri esse contraria, ut probatur in fine primi Physicorum . Dicitur etiam contrarietas distantia completa passionum et qualitatum circa idem subjectum, quod manens unum et idem, receptibile est utriusque contrariorum, ut albi et nigri, et calidi et frigidi, et hujusmodi : et iterum ei quod utrique contrariorum substat, convenit nulli esse contrarium: et iste est verus intellectus
Aristotelis qui haec omnia dicit et probat rationibus quae inductae sunt.
Quamvis hoc autem substantiae proprium sit et conveniat omni substantiae. substanti, non est tamen conveniens soli substantiae, sed est proprium multorum aliorum: quantitas enim nihil habet contrarium, neque linea, neque superficies, neque corpus, et sic de aliis. Simili inductione probatur in discretis. Nihil est numero denario contrarium, neque quinario, et sic de aliis.
Habent tamen haec omnia vel habere videntur sophisticas instantias : quia aliquis forte in discretis multa paucis diceret esse contraria, vel magnum parvo, vel breve longo : quae qualiter opponantur, in decimo primae philosophiae determinari habet. Sed hic dicendum quod haec oppositam quantitatem non dicunt, sed qualitates circa quantitatem dictas. Quod autem quantitas nihil habeat contrarium, a simili probatur, sicut probatum est de substantia : quantitas enim his subjicitur, vel substantia gratia quantitatis suae secundum quod est quanta : sic nulli istorum est contrarium.
Unde concluditur generaliter quod determinatorum ad naturam et speciem quantitatis, nullum penitus nulli ad quantitatis naturam et speciem quantitatis determinato est vel esse potest contrarium : sed hoc modo possit esse contrarium, sicut et solo illo modo substantiae detur habere contrarium : sed prout substantia subjectum et substans potest habere contrarium : quod esse non potest, sicut probatum est hic. Hoc igitur modo et non aliter intelligenda sunt dicta Aristotelis.