TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
Qualiter locus est quantitas continua..
Nunc autem videndum est qualiter locus est continua quantitas. Locus est quidem ubi continenter corporis locali particulae, qui locus distantia est in qua distenditur tota corporis quantitas, ita quod nihil corporis vel partium corporis est extra illam distantiam secundum longum, latum et profundum corporis : est enim tanta illa distantia, quantum est corpus, et nec minor nec major, sed in toto est corpore commensurata : sicut distantia diametrorum corporum quae sit protensa inter spatium diametrorum loci et corporis, secundum esse quidem est una et eadem, ut probatur, distantiae locali. Et haec quidem distantia loci et corporis secundum esse quidem est una et eadem, ut probat Aristoteles contra Philosophum loquens qui Xulos vocatur. Quamvis autem secundum esse sit eadem, differt tamen superficiebus continentibus, et differt actu mensurae et ratione mensurandi. Superficie quidem : quia loci superficies est extra locatum, et continens et tangens undique locatum. Superficies autem locati est intra locatum, et est aliquid ejus, et est contenta non continens. Actu autem mensurandi: quia omnes diametri distantiae quae vocatur locus, sunt mensurae mensurantes in longum, latum et profundum, et nulla est mensurata. Omnes autem diametri ejus quod locatum est, sunt diametri mensuratae et contentae, et sic mensuratum non mensurat distantiam loci, sed quantitatem corporis non ut locatam sed secundum quod ipsum est quantum.
Sic autem accipiendo locum, est locus mathematica quantitas, copulata punctis usque ad centrum locati ejus ; quia diametri secundum esse sunt eaedem cum diametris ad idem centrum copulatis : quia centrum loci et centrum locati idem sunt secundum esse, differunt autem secundum actum et rationem : et quia distantia locati est continua quantitas, necesse est quod locus sit continua quantitas in hoc differens ab aliis quod non ex se, sed ex distantia diametrorum corporis usque ad centrum suam habet copulationem. Aliae autem distantiae linearum et superficierum et corporum ex seipsis et inter seipsa suam habent copulationem et suas copulationes. Sunt enim diametri secundum aliquid differentes quae diversa habent suae protractionis principia: diameter enim distantiae loci suae productionis principium habet superficiem extra continentem : diameter autem distantiae quae est distantia locati, suae protractionis principium habet superficiem locati intra locatum existentem : unum autem est centrum utrorumque secundum esse et non secundum actum,ut dictum est. Et sic locus erit diversa secundum modum istum quantitas ab omnibus aliis speciebus continuae quantitatis : sic enim mathematica abstractione separatur loci quantitas a quantitate locati. Et sic est verum quod dicitur, quod singulae particulae loci continent singulas particulas corporis locati. Et ideo tam loci quam corporis locati particulae ad unum terminum copulantur. Et sic loquendo de loco mathematicis
dandus est locus, ut in prima philosophia dicit Aristoteles.
Est autem aliter consideratus locus quando est de consideratione naturalis Philosophi, secundum quod scilicet locus est, ad quem et ex quo est motus: sic enim est superficies continentis corporis habens in se virtutes omnium continentium tam caelorum quam elementorum circumdantium, per quas virtutes generat et salvat id quod locatum est in ipso : et de hoc loco hic Aristoteles non loquitur, quia per illas proprietates non est in genere quantitatis, quamvis in seipso sit quantus. Primo igitur modo considerando locum continua quantitas erit locus, eo quod particulae ejus quaecumque ad unum communem terminum copulantur, et est speciale genus quantitatis propter causam in ante habitis assignatam.