Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De diffinitione aevi.
Circa primum proceditur sic :
1. Secundum naturam mensurati attenditur proprietas mensurae, sicut patet in aeternitate et tempore. aeternitas autem est omnino simplex : eo quod est mensura simplicis. Tempus autem est a priori et posteriori propter ipsum mobile, quod partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem. Ergo cum aevum sit mensura eorum quae habent principium, et incorruptibilia sunt, et tamen quae omnino sunt sine successione, videtur quod aevum sit totum simul sicut est aeternitas.
2. Praeterea, In talibus est actus cum potentia, nec umquam potentia praecedit actum in ipsis : sed constat, quod tempus est mensura existentium in potentia aliquo modo : ergo videtur, quod talia sint simul in actu, cum sint omnino extracta a conditionibus temporis : ergo videtur, quod mensura eorum non possit esse cum priori et posteriori, et ita exeunt tota simul.
Forte dicetur, quod aevum non est mensura tantum incorruptibilium habentium durationem, sed. etiam aliorum quae non habent successionem sicut ipsius esse entium, quod non est successivum. Sed contra : Quidquid habet potentiam ante actum, non acquirit actum, nisi per transmutationem ab uno contrariorum, quod est privatio, in aliud quod est forma et habitus. Omne autem tale cadit sub generatione et corruptione necessario : et quod tale est, habet in se contrarietatem, quae est principium pugnae : pugna autem, sicut dicit Damascenus, est principium distantiae et corruptionis : ergo esse suum in quantum tundatur in tali contrarietate, non omnino est invariabile : ergo videtur, quod talium etiam quoad esse non sit mensura ipsum aevum. Ex his ergo potest concludi, quod aevum est mensura durationis habentium principium et non finem, tota simul.
Sed contra hoc sic objicitur : Ubicumque est invenire extrema aliqua, ibi est invenire medium vel per abnegationem utriusque extremi, vel per convenientiam utriusque : quia aliter esset incompletus ordo. Si ergo aeternitas est tota simul, et tempus est cum priori et posteriori, tunc videtur, quod aevum quod medium est, non sit totum simul sicut aeternitas ,. nec cum priori et posteriori ut tempus : quia medio modo se habet, cum omnis creatura quantum est de se, est tendens in nihilum, ergo et variabilis : et ita videtur, quod non omnino sit sine vicissitudine.
Si forte dicatur, quod licet in se variabilis sit, tamen in quantum comparatur ad potentiam divinam continentem ipsam, non variatur. Contra. : In praecedentibus ostensum est, quod secundum quod comparatur ad Deum qui est aeternus, id est, secundum quod participat aeternum, est aeternum et in aeternitate : ergo non quantum ad hoc dicetur esse in aevo.
Praeterea quaeritur, Utrum aevum possit diffiniri per vitam sicut aeternitas?
Videtur, quod sic : quia dicitur, quod. vivere viventibus est esse. Cum igitur Angeli vivant, vivere est esse eorum : et ita videtur, quod sicut diffiniuntur per esse, ita possunt diffiniri per vitam.
Praeterea quaeritur, Utrum aevum sit mensura corporum aliquorum ?
Videtur, quod non : quia non eadem mensura est rei divisibilis et indivisibilis. Probatio : Quia cum mensura sequatur conditiones mensurati, oporteret quod eadem mensura esset divisibilis et indivisibilis, quod falsum est : ergo videtur,
quod non est una mensura corporum divisibilium et spirituum indivisibilium : ergo videtur, quod aevum non sit mensura corporum. Contra :
1. Boetius in libro de Trinitate dicit : Quando quod de Deo dicitur, semper est unum. Unde quidem significat, quod in omni praeterito fuit, in omni quoquo modo sit praesenti, in omnique futuro erit, quod de caelo et de caeteris immortalibus corporibus dici potest secundum Philosophos. Ergo videtur, quod talia corpora sint in aevo vel in aeternitate.
2. Item, Sancti dicunt, quod hoc est in tempore, quod cum tempore variatur : et huic concordant Philosophi dicentes, quod sola contingentia vel possibilia sunt in tempore : extra tempus autem sunt necessaria et impossibilia . Et iterum, quod tempus est magis causa corruptionis quam generationis . Et ita videtur, quod talia corpora non sint in tempore : ergo videtur, quod sint in aevo. Constat autem, quod non sunt in aeternitate.
Contra hoc videtur esse Psalmista : ''Opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut amictum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient .
Solutio. Sine praejudicio concedo probationes diffinitionis supra positae, et diffinitionem ipsam.
Ad hoc quod contra objicitur, quod aevum non omnino sit sine priori et posteriori, quia est medium inter aeternitatem et tempus, dicendum quod ad esse temporis exigitur motus secundum locum secundum Philosophos, vel ad minus variatio secundum Sanctos, Unde cum multipliciter sint aliqua variabilia, quia habent scilicet in seipsis causam varietatis : et haec sunt quae habent contrarium in se vel extra se : in se ut elementata, extra se ut elementa : et quaedam quae non propria virtute subsistunt, sed divina, ut Angeli, et corpora immortalia, ut dicit Boetius. Dico ergo, quod illa sunt in tempore, quae primo modo sunt variabilia, non illa quae secundo modo.
Et si objicitur, quod media sint, dicendum quod ex hoc non sequitur, quod non sint tota simul, sed quod totum esse simul non sit omnino ejusdem rationis cum totum esse simul aeternitatis : in aeternitate enim est a potentia continente seipsam et suum esse ex perfectione omnimoda quam habet in quantum non est creata : in aliis autem non est totum esse simul a potentia intrinseca, sed extrinseca quae non est de esse creaturae talis, cui potentiae non invenitur repugnans in ipso quod continetur, sicut est in illis quae habent contrarium.
Et sic patet solutio ad totum primum.
Ad aliud dicendum, quod ex se tendere in nihilum dicitur multipliciter. Quaedam enim tendunt per principium pugnae intra vel extra, ut dictum est, et haec sunt in tempore. Quaedam, autem ex hoc quod habent divisibilitatem continui, cujus divisionis causa non est in ipsis, sed posset esse, si in ipsa ageret potentia superior ipsis : et hoc est in caelo et in corporibus quae Boetius dicit immortalia. Quaedam autem ex se dicuntur tendere propter hoc tantum quod conservatio eorum non est ex se, sed a superiori, ut Angeli, et eadem corpora de quibus dictum est : et istud non repugnat aevo.
Ad hoc quod objicitur, quod secundum quod comparantur ad potentiam Dei continentem, dicuntur aeterna per participationem secundum divisionem supra positam in penultima quaestione de aeternitate, dicendum, quod hoc falsum est : illa enim participatio non est
aeterni nisi secundum vitam beatam, non secundum id quod ipsum aeternum continet omnia : quia secundum hoc omnia essent aeterna : potentia enim Dei continet omnia, ut dicit Gregorius.
Ad hoc quod quaeritur, Utrum aevum possit diffiniri per vitam ?
Dicendum, quod non : vita enim quae cadit in diffinitione aeterni, est vita beata in se, et secundum quod potest participari a creatura intellectuali, vel quae habet relationem et unionem ad illam, sicut corpus humanum : talis autem non est Angeli vita : et ideo aevum non ponit comparationem primo nisi ad esse.
Praeterea, aevum non est tantum mensura viventium, sed et non viventium, ut patebit jam in solutionibus sequentibus.
Ad hoc quod objicitur, quod vivere viventibus est esse, dicendum, quod verum est per se loquendo : quia vitae actus est vivere : vita autem actus est spiritus : vivere autem est actus vitae tamquam causae secundae, ut dicit Philosophus, qui sibi praeponit esse quod est actus entis secundum causam primam quae est essentia. Unde cum dicitur, vivere viventibus est esse, intelligendum est de esse specificato per causam secundam, id est, per formam contrahentem specificatam quae vita est, et non esse quod est actus causa3 primae, et secundum quod est prima, id est, formae generalissimae quae est essentia. Et hoc patet ex principio commenti super librum de Causis, ubi expresse quasi per eadem verba istud exponitur. Quidam tamen dicunt, quod tantum spiritus sunt in aevo, et faciunt differentiam inter nunc temporis et aevum : nunc enim dicit ipsum quod est de tempore accipere secundum substantiam suam : et dicunt, quod hoc est mensura esse corporum quae dicuntur immortalia : instans autem dicit ipsum indivisibile quod est cum priori et posteriori : et in hoc est esse corporum mutabilium, Sed hoc nobis non videtur : quocumque enim modo accipiatur nunc, aut est stans in duratione sua, aut non. Si est stans, cadit in rationem aevi. Si non, tunc cadit in essentiam temporis.
Ad aliud dicendum, quod corpora multipliciter se habent ad mutationem : quaedam enim generabilia et corruptibilia secundum totum, ut elementata : quaedam secundum partem, ut elementa, et haec non sunt extra tempus, sicut accipitur a beato Dionysio in libro de Divinis Nominibus, ubi dicit sic : " Tempus vocant quod metitur in generatione et corruptione, et aliquando aliter se habet . ''" Quaedam enim sunt extra generationem et corruptionem et secundum totum et secundum partem, tamen esse ipsorum est in motu perfectissimo, qui est motus secundum locum circularis : et bene opinor, quod esse talium sit in aevo, motus autem in tempore, secundum quod dixerant Philosophi qui subtilius ista rimati sunt.
Ad hoc quod objicitur, quod non est eadem mensura divisibilis et indivisibilis, dicendum, quod omnis divisio est gratia quantitatis et materiae : esse autem quod est actus essentiae dantis esse, ut dicit Boetius, simplex est secundum quod in. se consideratur, nec recipit divisionem nec locum nec aliquid talium nisi in quantum est materia illa vel illa. Unde cum aevum respiciat esse secundum se, non in comparatione ad quantitatem quae ordinatur ad motum, planum est videre, quod aevum adjacet esse indivisibili et indivisibiliter.
Auctoritas tamen Boetii, quae propter hoc inducitur, sane intelligenda est : quia videtur dicere, quod talia corpora sint in aeternitate et aeterna : sed hoc non intendit, sed tantum quod in hoc conveniunt cum aeterno : quia eadem
omnino secundum esse suum sunt in praeterito, praesenti, et futuro, quod. convenit omnibus aeternis. Unde quantum ad talem convenientiam quandoque dicuntur .aeterna, licet non sint in aeternitate, sicut supra expeditum est. Utrum autem idem sit quando aeterni et aeviterni, infra determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod mutatio cujus causa non est in ipso mutato, non trahit ad tempus vel conditiones temporales : sed talis est mutatio caeli quae non fit nisi virtute increata agente in ipsum.
Sed contra hauc solutionem videtur esse quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram, ubi dicit, quod Deus creaturam corporalem movet per tempus et locum, creaturam spiritualem per tempus tantum . Ad hoc dicunt quidam, quod creatura spiritualis dupliciter consideratur, scilicet secundum esse, et secundum hoc est in aevo : et secundum motum, et secundum hoc est in tempore : et idem relinquunt dicendum de corporibus immortalibus : sed hoc nihil est : quia impossibile est intelligere qualiter tempus quod est cum priori et posteriori, sit mensura alicujus quod non dividitur, ita quod partim sit in termino a quo et partim in termino ad quem. Unde dicendum, quod Augustinus aliter accipit ibi tempus : constat enim, quod omne corpus motivum secundum quod movetur, est in tempore : sed motus Angeli naturalis non est motus secundum locum, sed variatio intellectivae potentiae per intelligibilia diversa : quam variationem appellat Augustinus tempus, sicut patet ibidem. Tempus enim multipliciter dicitur, secundum quod infra determinabitur.
Et sic patet solutio ad omnia quaesita in duobus articulis supra positis, nisi ad hoc tantum, quae sit ratio, quod aevum incepit cum tempore et non ante. Et hujus solutio patere potest ex praedictis. Si enim mundus qui est opus creationis, dicitur universitas creaturarum, cum omnia aeviterna creaturae sint sicut et temporalia, mensura autem non sit nisi in mensurato, oportuit incipere aevum cum tempore, sicut temporale incepit cum aeviterno.
Si autem objicitur quod Damascenus dicit, quod Angeli sunt ante mundum. Dicendum, quod hoc in libro II Sententiarum loco suo determinari debet : tamen quantum sufficit ad quaestionem praesentem, hoc est, quod licet mundus distinctionem habet in partibus secundum quod una est ante aliam, tamen secundum quod refertur ad operationem providentiae vel potentiae creantis, non erit unum ante aliud secundum durationem diversam in specie, ut aevum et tempus : et ita patet, quod cum tempore incipere debuit.
Et sic expeditum est quod est in duobus articulis.