Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
An tempus sit a natura, an in anima tantum 1?
Deinde quaeritur de tempore, An sit a natura, etc.
Et proceditur sic :
1. Dicit Aristoteles , quod hoc temporis factum est et non est, illud vero futurum, et nondum est : sed ex his componitur tempus, et compositum ex his quae non sunt, non est : ergo tempus non est, nisi forte in ratione.
2. Adhuc, Omnis partibilis, si sit, necesse est aut omnes aut quasdam partes esse : sed. tempus est divisibile : ergo si est, necesse aliquam partium ejus esse : sed haec pars quae est futurum, non est : similiter pars quae est praeterita, non est: ergo si aliqua est, hoc erit praesens nunc. Aut ergo hoc est divisibile, aut indivisibile. Si est divisibile, redit eadem quaestio : quia tunc non erit divisibile nisi in praeteritum et futurum : quia aliam divisionem non admittit successivum. Si autem est indivisibile, tunc ipsum non est pars continui temporis, et ita tempus non est : quia nihil indivisibile est pars continui.
3. Item, Deducendo ad impossibile probat Avicenna tempus non esse actu : quia si est in actu, aut manet , aut destruitur. Si manet, et non manet sine partibus, quia natura totius non est extra naturam partium : ergo erit partes accipere, scilicet praeteritum, et futurum esse actu : et hoc est redargutio eorum qui ponunt partes temporis : quia ipsi dicunt, quod nihil est de tempore accipere nisi nunc. Si autem destruitur, aut destruitur in seipso, aut in tempore consequenti, aut in instanti consequenti. Non in seipso : quia est in seipso. Similiter nec in tempore sequenti : quia nihil destruitur in illo in quo non est : sed tempus non est in tempore consequenti, ut probat per praecedentem rationem : quia nihil est de tempore accipere nisi nunc, et hoc non est tempus : ergo non destruetur in tempore consequenti. Si vero destruitur in nunc consequenti, est duplex inconveniens. Unum quod nunc non erit consequens tempus, vel nihil, quorum utrumque inconve-
niens, ut probatur in libro VE Physicorum , quod consequentia sunt, inter quae non est medium ejusdem generis : et inter quaelibet duo nunc sunt infinita nunc. Similiter inter tempus quod destruitur et nunc quod sequitur, non est eadem natura, et ita non erunt consequentia. Item, aliud inconveniens est, quod si destruitur in nunc consequenti, oportebit quod habeat esse in toto tempore praecedenti illud nunc : et hoc jam destructum est : quia tempus non habet esse in toto tempore, quia successivum est.
4. Item, Si tempus ponitur esse, est tle numero continuorum : ergo terminabitur ad duos terminos, scilicet ad instans quod est praeteritum, et ad instans quod respectu illius est futurum : sed instans praeteritum non est, quare nihil terminat : ergo instans praeteritum non terminat tempus : et si aliquis terminus non terminat, nihil terminatur ad ipsum : ergo cum instans praeteritum non terminet, tempus non terminatur ad ipsum.
Item, Si forte dicatur, quod sint duo termini, scilicet instans in praeterito, et instans in futuro, et sint simul. Contra : Quaecumque se habent sicut prius et posterius, repugnant sitnultati : sed instans in praeterito et.instans in futuro se habent sicut prius et posterius : ergo non erunt simul.
Praeterea, Si essent simul, cum non sint simul in loco, oporteret quod essent simul in instanti uno, quod est inconveniens.
Si forte dicatur, quod praesens quod est, est sicut continuans ad quod copulantur, id est, continuantur partes temporis. Contra : Non entis non est continuatio ad aliquid vel in aliquo, vel aliquid continuatur ad ipsum : sed praeteritum et futurum sunt non ens : ergo non continuantur ad aliquid vel aliquid ad ipsum : ergo tempus non est.
5. Item, Supponatur quod tempus po- nat motum esse (et ita dicunt Philosophi) etiam tempus proprium motum ponit, et non loquamur de tempore in communi quod omnium est, sed de tempore proprio.
Item, Supponatur quod ad positionem unius motus non sequitur positio alterius : quia non sequitur, si a movetur, quod propter hoc b moveatur. Unde sic : motus a et motus b sunt simul : et hoc supponatur, quia possibile est : ergo tempore eorum sunt simul. Aut ergo simul natura, dignitate, loco, causa, or- . dine, subjecto, aut tempore. Et constat, quod nullo horum, nisi tempore, aut subjecto. Patet autem, quod non subjecto : quia mobilia non sunt unum, et ita motus eorum non est unus in subjecto, et ita nec tempora : quia tempus proprium non sequitur nisi motum proprium : ergo ad positionem duorum temporum sequitur tertium tempus, cum non possit esse simul nisi tempore : sed ad positionem temporis sequitur motus : ergo erit tertius motus, quod negatum est supra.
Item, Isti tres motus aut erunt simul, aut non. Et constat, quod simul et non nisi in tempore : ergo erit quartum tempus : ergo et quartus motus, et sic in infinitum : ergo ad positionem duorum motuum simul ponitur positio infinitorum temporum, et per consequens motuum infinitorum mobilium.
His rationibus consentit Augustinus dicens, quod tempus non nisi in anima est, et tempus est secundum eum distensio animi per imaginationem inter designationem duorum momentorum. Momenta autem duo nihil aliud vocat, quam duas renovationes sitas in mobili quod movetur, sicut duas elevationes in sole, quia sol secundum cursum communes distinguit horas et momenta. Unde collectio horum momentorum per imaginationem tempus est. Hoc autem accipitur ex verbis Augustini in libro XI
Confessionum, ubi dicit : " Mihi videtur nihil aliud esse tempus quam distensionem, sed cujus rei nescio, et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico, aut indiffinite, longius est hoc tempus quam illud, aut etiam diffinite, duplum est hoc ad illud ? Tempus metior, scio. Sed non metior futurum, quia non idem est. Non metior praesens, quia nullo spatio tenditur. Non praeteritum, quia jam non est . " " Quis igitur negat futura nondum esse ? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum. Et quis negat praeterita jam non esse ? Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit ? Sed tamen perdurat attentio per quam peragat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum, longa exspectatio futuri est. Nec longum praeteritum tempus quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est . " Item, Augustinus in eodem : " Si quid intelligitur temporis quod in nullas jam vel minutissimas momentorum partes dividi possit illud solum est quod praesens dicitur : quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in praeteritum, et futurum. Praesens autem nullum habet spatium. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec praeterita " " Nec proprie dicitur, tempora sunt tria, praeteritum, praesens, et futurum : sed fortasse proprie diceretur, tempora sunt tria, praesens de praesentibus, praesens de praeteritis, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video. Praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio. Si enim haec permittitur di- cere, tria tempora video, fateorque tria sunt. Dicatur etiam, tempora sunt tria, praeteritum, praesens, et futurum : sicut abutitur consuetudo, dicatur. Ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo, dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est esse jam, nequo id. quod praeteritum est. Pauca sunt enim quae proprie loquimur, plura non proprie loquimur . " Huic opinioni consentiunt quidam antiquissimi Philosophi, qui dicunt tempus esse ex formis comparationis, quae comparatio tantum est in anima : et appellant formas comparationis protensionem animi inter momentum et momentum.
Contra :
1. Mobile quod movetur, est partim in termino a quo et partim in termino ad quem. In termino autem ad quem in potentia, et exibit in actum. Aut ergo ille exitus mensurabitur aliquo, aut nullo. Constat, quod aliquo : quia omnis potentia exiens in actum, mensuratur aliquo. Si autem mensuratur aliquo, mensura ejus est : sed mensura potentiae exeuntis in actum, ponitur ab omnibus esse praesens tempus, qui ponunt tempus esse. Cum ergo probatum sit mensuram illam esse, probatum est tempus esse : et ita contradictoria est falsa, scilicet tempus non est.
Si forte dicatur, quod mensura illa in anima est, cujus signum est, quod dolentes et etiam infirmantes prolongant tempus propter attentionem multam motus infirmitatis et doloris : voluptuosi autem et domini breviant tempus propter parvam attentionem motus delectationis : dormientes autem omnino non percipiunt, sed continuant nunc praecedens somnum ad. nunc ad quod terminatur somnus, non percipientes tempus medium, sicut legitur de his qui dormiunt apud heroas in Sardo , et sicut
legitur de sanctis septem dormientibus.
Si, inquam, dicatur sic. Contra : Ponamus, quod non sit anima nec intelligentia : aut mensurabitur potentia exiens in actum, aut non. Si non mensurabitur, hoc est inconveniens : quantitas enim ejus determinata est : et oportet eam mensurari.
Praeterea, Adhuc erit motus velocior motu. Quae non possunt esse nisi in comparatione ad mensuras. Si ergo mensuratur motus non existente anima, esse temporis non dependebit ab anima.
2. Praeterea, in libro de Generatione et Corruptione, in fine primi , probat Aristoteles quod mixtio non est compositio ex minimis salvatis : quia idem huic mixtum esse videbitur solum, qui non videt quidem acute : lynceo autem, id est, acute videnti non mixtum esse videbitur. Sed a simili si tempus non esset nisi in anima, secundum unum esset tempus, scilicet attendentem motum : secundum alium non esset, scilicet non attendentem motum : ergo esse temporis non dependet ab anima, sed temporis perceptio.
Solutio. Concedimus ultimas rationes.
Et ad solutionem rationum praemissarum supponimus tria quae interius probabuntur. Primum est, quod nunc et tempus non differunt in substantia, sed in esse tantum : eo quod nunc est substantia temporis, ut dicit Philosophus. Secundum est, quod quantitas non habens positionem in suis partibus, habet esse debile : quantitas autem habens positionem in partibus, habet esse forte. Dico autem debile secundum substantiam manere vel poni, et non poni secundum esse : et dico forte secundum substantiam et esse et terminum. Linea autem secundum substantiam suam et suarum partium et secundum suum esse habet positionem. Similiter et secundum suum terminum qui est punctum : quia sicut dicit Philosophus in Posterioribus , punctum habet positionem in continuo. Tertium est, quod praeteritum et futurum sunt in defectu secundum esse, et secundum substantiam manent. Unde praeteritum in ratione praeteriti non est, et futurum in ratione futuri nondum est, sed. tantum substantia utriusque est.
His suppositis, respondemus ad objectum primum, quod partes temporis non tendunt omnino in non esse : et idcirco illa objectio non concludit nisi quod de esse temporis nihil est accipere manens, et hoc est verum.
Eodem modo respondendum est ad secundum, quod praesens quod accipitur si ponatur in actu manens, indivisibile est, et non erit tempus secundum esse, sed. secundum substantiam, et fluxus ejus faciet esse temporis. Esse dico tale quale potest habere successivum : illa enim, ut dicit Avicenna, humiliora sunt in esse quam permanentia.
Ad aliud dicendum, quod ista divisio nihil valet : si tempus desinet esse, aut desinet esse in se, aut in tempore consequenti, aut in nunc. Tempus enim non est in se, nec tempus habet esse in tempore nec in instanti : et ideo objectio illa non procedit.
Ad hoc autem quod objicitur, quod aut manet, aut destruitur secundum esse, dicimus quod destruitur : sed nec in se, nec in consequenti tempore, nec in instanti, sed ex natura successionis. Et si quaeritur causa hujus, dicendum quod causa hujus est continuatio in mobili renovationis, quod est in motu quod accipitur hic et ibi : et cum hic est, non est ibi.
Ad aliud dicimus, quod natura temporis consideratur absolute et respective ad motum. Si consideratur absolute, tunc non est signare duo instantia ad
quae terminetur tempus. Si autem consideratur in comparatione ad motum, tunc est signare duo instantia secundum terminos motus.
Si autem quaeritur, Utrum ad illa continuetur tempus secundum esse ? Dicendum, quod sic : quia continuatio ejus est secundum modum esse ipsius, et esse ipsius est in delectu, et sic etiam erit continuatio.
Ad hoc autem quod objicit, quod nihil continuatur ad non ens. Dicendum, quod hoc verum est de non ente simpliciter. Termini autem temporis secundum substantiam sunt, licet non secundum esse, et tales termini sufficiunt continuo successivo,
Ad ultimum dicendum, quod tempus secundum substantiam et esse non dependet nisi ab uno motu, scilicet ab eo motu qui est infinitus secundum naturam : si enim ab alio dependeret, illo finito jam non esset tempus, et oporteret assidue creari multa tempora. Unde tempus proprii motus est pars temporis communis, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod hoc esse in tempore, est quadam parte temporis mensurari. Si ergo ponantur duo motus esse simul, ex isto non sequitur positio tertii motus vel tertii temporis : temporalia enim possunt simul esse in tempore uno, sed tempora non possunt simul esse in tempore uno.
Si autem quaeritur, quid nocet ipsum simul? Dicimus, quod simultate, quae exponenda est negative sic, simul, id est, non consequenter.
Si vero quaeritur, Unde veniat ratio istius expositionis? Dicendum, quod omnia expositiva non possunt exponi nisi negative : ea autem quae sunt simul, referuntur ad id in quo simul sunt, sicut ad principium simultatis : et propter hoc si simultas reflectatur super principium simultatis, non potest exponi affirmative : eo quod primo non sit prius : sed exponetur negative per exclusionem oppositi, ut praedictum est. Hoc tamen sine praejudicio dicimus : quia Augustinus et alii Magistri videntur oppositum dicere.