TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De proprio quantitatis quod est non habere contrarium.
Postquam de speciebus quantitatis quantum ad intentionem logici spectat expeditum est juxta modum quem in declaratione substantiae tenuimus, sequitur declarare hoc praedicabile quod est quantitas perproprietates ipsum consequentes. Quamvis autem consequatur ipsum ex hoc quod est accidens in subjecto esse, sicut substantiam consequebatur in subjecto non esse, tamen hanc proprietatem non assignamus, quia non convenit quantitati per hoc quod quantitas est, sed convenit ei per hoc quod est accidens, et ideo non potest esse consequens quantitatem secundum quod quantitas est: sed in subjecto non esse proprium est substantiae, quia consequitur ipsam substantiam secundum quod substantia est.
Adhuc autem univoce praedicari de sibi subjectis, substantiam sequitur per hoc quod substantia est. Sed hoc non assignatur quantitati nec aliis accidentium generibus propter duas rationes: quarum una est communis, quia ex quo univoce praedicari sequitur substantiam, prout est genus praedicabilium suae coordinationis, ut dicunt quidam, et quod sequitur alia genera in quantum praedicabilium suae coordinationis sunt principia : et ex quo facile hoc scitur, non oportuit ad hoc studere ut poneretur in aliis generibus hoc consequens proprium. Secunda ratio melior est, quod accidens proprie perfectam non habet rationem, sed sola substantia : ideo cum univoce praedicari sit praedicari nomine et ratione, non convenit hoc generibus accidentium quae nec proprie nec perfecte habent rationem.
Convenit autem quantitati secundum id quod quantitas est, quod secundum essentiam quantitatis nihil habet contrarium, ita quod sint in genere quantitatis formae contrariae, quarum utraque sit quantitas, sicut in genere qualitatis sunt formae contrariae, quarum utraque est qualitas. Et hujus causa et, quod materia per hoc quod est substantia simplex, non est susceptibilis contrarietatis, sed per hoc quod est quanta : et nisisit quanta, non suscipit contraria, quia contraria sunt agentia et patientia, quae non conveniunt nisi ei quod movetur: non movetur autem nisi divisibile, ut probatur in sexto Physicorum : divisibile autem est quantum actu : non ergo suscipit nisi quod actu quantum est, et ideo oportet quod quantitas sit in materia ante omnem proprie sumptam contrarietatem. Et quod est ante omne contrarium, illud non potest habere contrarium. Igitur quantitas secundum quod quantitas non potest habere contrarium.
Hoc autem non tantum ratione, sed inductione probatur. In definitis enim, hoc est in determinatis per speciem quantitatis hoc quod diximus manifestum est. Determinatis enim nihil est contrarium, ut bicubito, et tricubito, vel lineae, vel superficiei, vel corpori. His enim et omnibus quae sunt similia alicui talium in hoc quod determinatae sunt species quantitatum, nihil est contrarium, sicut patet, quibus nec inveniri potest contrarium in quantitate.
Nisi forte aliquis multa paucis in genere discretae quantitatis dicat esse contraria, vel magnum parvo dicat esse contrarium in genere quantitatis continuae. Hoc tamen esse non potest, quia ea quae sunt contraria, formas habent maxime distantes. Multa autem dicunt multitudinem, et pauca similiter dicunt multitudinem, quamvis non tantam: unde si quaeratur in quo ut in genere sit paucum, diceretur quod in genere multitudinis, est enim paucum multitudo reducta vel restricta ad non multos : quoniam utrumque tam multum quam paucum dicunt unum, quamvis non eodem modo.
Similiter autem de magno et parvo, quorum utrumque dicit magnitudinem: sed magnum dicit magnitudinem perfectam, parvum autem dicit magnitudinem imperfectam. Contraria autem quae vere contraria sunt, non dicunt circa formam unam in specie perfectum et imperfectum : sed utrumque contrariorum ab altero est absolutum, et aeque perfectum actu contrarietatis. Et haec est vera causa quare multum et paucum, et magnum et parvum contraria esse non possunt.
Cum autem hoc dicimus quod horum nominum quae dicta sunt secundum formam significatam in nomine nihil est quantitas : haec enim nomina non designant formas quantitatis, sed potius formas circa quanta, quibus ipsa sunt ad aliquid secundum veritatem, quamvis in modo significandi non dicant modum dependentiaesecundum modum quo illa quae dicuntur ad aliquid dependentiam habent ad alia, sicut ipso nomine dependentiam dicunt dominus servus, pater filius : multum enim significat id quod ad alterum est, quamvis in nomine modum non importet quo ad alterum est. Et similiter est in pauco, et eodem modo est in parvo et in magno.
Quod autem ad aliquid sint ea quae dicuntur magna et parva, probatur inductione : nihil enim invenitur in omnibus magnis et parvis, quod per seipsum absolute semper dicatur magnum et ad omnia magnum: quod enim simpliciter est aliquid, ad omnia est id, sicut simpliciter calidum ad omnia est calidum, et simpliciter album ad omnia est album, et sic de aliis omnibus. Sed magnum non ad omnia magnum est, sed alicui comparatum dicitur non magnum. Sequitur igitur quod magnum non est simpliciter et secundum formam absolutam magnum dictum. Hujus autem probatio est per inductionem in eo quod mons, qui simpliciter magnus videtur, non sit aliquid magnum simpliciter et sine comparatione
dictum : sed mons dicitur parvus majori comparatus : et granum milii quod simpliciter parvum videtur, dicitur magnum grano papaveris vel rutae comparatum. Dicitur autem milium magnum, non ideo quod simpliciter magnum sit, sed ideo quod comparatum rebus sui generis, dicatur magnum : et mons parvus dicitur, non quia simpliciter parvus sit et absolute, sed quia comparatus rebus sui generis, hoc est, aliis montibus, ut Caucaso, aut Olympo, parvus sit respectu illorum. Patet igitur quod magnum et parvum talia sunt, quorum est ad aliud relatio secundum veritatem, quamvis modum dependentiae ad aliud non importent in nomine : nam si per se et absolute magnum et parvum dicerentur, nunquam quidam diceretur mons pannis ad aliquid aliud comparatus, nec milium ad aliud granum comparatum diceretur magnum, sicut album nulli comparatum dicitur nigrum, et calidum nulli comparatum dicitur frigidum.
Et similiter est de multo et pauco : quia iidem secundum numeri quantitatem, id est, homines multi dicuntur et pauci. Si enim in vico sunt, verbi gratia viginti hominos, multi homines dicuntur, et si sunt in civitate, dicuntur pauci: quia civitas requirit multo plures habitatores quam vicus, sicut in Politicis dicit Aristoteles , et ideo qui multi sunt in vico, pauci sunt in civitate, quamvis forte illi qui sunt in civitate, sint multiplices ad illos qui sunt in vico : tripli enim vel quadrupli ad eos qui sunt in vico, adhuc pauci sunt in civitate. Eodem autem modo de his qui sunt in domo et in theatro, qui est locus ad speculandum ludos et facta tironum: et illa multitudo hominum quae multa est in domo ultra numerum qui requiritur in patrefamilias et uxore et filiis et clientibus ad domus dispensationem, et haec eadem multitudo pauca dicitur esse in theatro : quia ad speculandum in theatrum multo plures de diversis domibus et vicis habent convenire et propter hoc si de tribus domibus tantum ad theatrum conveniant, pauci dicuntur, cum tamen sint multo plures ad eos qui in una domo sunt ad dispensationem domus pertinentes. Patet ergo quod multum et paucum, et magnum et parvum, sunt ad aliud comparata, et non dicunt formas specierum quantitatis absolutas, sicut continuum et discretum, et linea et superficies, et tempus et locus, vel sicut bicubitum, vel tricubitum, vel unus, duo, tres, vel aliquid hujusmodi.
Amplius bicubitum et tricubitum et unumquodque eorum quae numeravimus, significant quantitates sub formis quae essentialiter sunt quantitates. Multum vero et paucum, et magnum et parvum, secundum nomina sua non significant quantitates principaliter, sed significant ad aliquid circa quantitatem dictum. Multum ergo et paucum, et magnum et parvum, non significant quantitates contrarias.
Amplius hoc etiam ostenditur deducendo ad impossibile. Detur enim ab aliquo quod ea quae dicta sunt sint quantitates, tunc sequitur quod non sunt contraria : id enim quod non contingit sumere per seipsum et absolute, sed oportet semper sumere ad alterius relationem, quomodo potest intelligi quod sic dependenlialiquid sit contrarium, cum ea quae vere sunt contraria, maxime distent eorum quae sunt sub eodem genere, et unum eorum non dependeat ad reliquum, et sit aliud genus oppositionis contrarietas quam est oppositio relativorum ? Propter quod etiamsi concedatur quod quantitates sint ista quae dicta sunt, adhuc non sequitur quod quantitas habeat contrarium : quia ista non sunt contraria, sed opposita secundum relationem. Et habetur virtute hujus argumentationis non quod quidam dicunt, quod ea quae sunt ad aliquid, non habeant contrarium, vel quod ea quae sunt ad aliquid, non suscipiant contrarium : tamen hoc etiam est verum, quod
quaecumque sunt ad aliquid secundum modum et veritatem simul, non suscipiunt contrarium, sed ea quae sunt ad aliquid secundum modum, et sunt in alio genere secundum veritatem, possunt habere contrarium.
Amplius adhuc per deductionem ad impossibile idem probatur, quia si detur quod magnum et parvum sint contraria, continget sive sequetur quod idem simul actu recipit contraria, et sequitur quod eadem ipsa sibimet sunt contraria. Contingit enim idem simul esse magnum et parvum : quia aliquid ad hoc quidem comparatum est parvum, ad aliud vero comparatum est magnum : et si est contrarium, ut prius dictum est, semper est contrarium : quia comparatio non dat ei formam contrarietatis, nisi habeat eam. Sequitur ergo quod simpliciter idem erit magnum et parvum si magnum et parvum sint contraria.
Videtur autem forte alicui quod haec non valeat argumentatio, sed procedit secundum modum sophisticum qui vocatur ignorantia elenchi, sicut hoc est leve ad hoc, et non est leve ad illud: ergo est leve et non leve, vel leve et grave. Sed hoc jam exclusum est per hoc quod diximus, quod contrarium ad hoc sequitur simpliciter esse contrarium, sicut calidum ad hoc sequitur esse simpliciter calidum. Quod autem sequantur praedicta inconvenientia probatur ex hoc, quod contingit aliquid ad hoc quidem comparatum esse magnum, et ad aliud comparatum esse parvum : et si haec sunt contraria, sequitur quod idem simpliciter est magnum et parvum simul, et sic simul eidem insunt contraria. Sed contra hoc est, quod nihil est quod videtur in eodem tempore simul suscipere contraria posse, cum contraria sint quae se mutuo expellunt ab eodem susceptibili: quamvis enim substantia susceptibilis sit contrariorum secundum sui mutationem, non tamen in uno eodemque tempore et secundum idem suscipit contraria, sed in diversis temporibus: mutatur enim de uno in aliud per vices temporum: nullus enim simul sanus et aeger est, nec albus et niger. Et sic patet inducendo in omnibus aliis, quod nihil simul in eodem tempore contraria suscipit.
Contingit etiam, ut diximus, eadem sibiipsis esse contraria: nam si magnum parvo est contrarium, hoc jam probatum est, quod ipsum simul magnum et parvum est: sequitur quod ipsum sibiipsi contrarium est. Et hoc sequitur ex hoc : quia si comparatum alicui formam recipit contrarii, illud simpliciter habet formam illam, et ut alii comparatum habet formam alterius contrarii, sequitur quod simpliciter etiam habet illam, quia contrariae formae quibus insunt simpliciter insunt, eo quod non sunt formae comparationis, ut dicit Avicenna, sed sunt qualitates absolutae. Est autem impossibile idem sibiipsi esse contrarium : non enim est magnum parvo contrarium, et per eamdem rationem multum non erit pauco sive exiguo contrarium. Propter quod quamvis quilibetdicathaecnon esseopposita, adhuc stabit hoc quod dictum est,quod quantitati nihil est contrarium : sequitur enim inconveniens, et ostenditur quod non sunt contraria ea quae in genere quantitatis dixit esse contraria.