Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare tempus dicatur per se quantitas continua et non motus ?
Quinto quaeritur, Quare tempus dicatur quantitas continua per se et non motus?
Et videtur, quod non. sit continua quantitas : quia
1. Ex indivisibili non fit divisibile : sed. nunc est indivisibile secundum substantiam : ergo ex ipso non fit tempus continuum secundum substantiam.
2. Item, Punctum suppositum motui propter indivisibilitatem sui non potest mensurare motum : et hoc est ideo, quia punctum non potest fieri divisibile : et ita non potest fieri continuum et mensura : ergo cum nunc sic supponitur motui, similiter propter indivisibilitatem sui non potest numerare et mensurare motum, neque fieri mensura continua : et ita non potest fieri quantitas continua secundum substantiam.
3. Item, Nihil mensurat majus se, nisi. prius mensuret minus se vel aequale sibi: sed tempus est numerus ipsius nunc : ergo numero ipsius nunc mensurabit motum : ergo non nunc mensurabit majus se, nisi prius mensuret minus se vel. aequale sibi : sed minus se non est, quia ipsum est indivisibile : non ergo mensurat minus se : ergo aequale sibi : sed hoc est impossibile, quia indivisibile non mensuratur : ergo etiam ipsum nunc non est mensura : ergo neque numerus ipsius nunc erit mensura : quia numerus indivisibilium nihil mensurat: et si non est mensura, non est quantitas : quia omnis quantitas aliquid mensurat.
Juxta hoc quaeritur, Quare tempus dicatur quantitas per se, et non motus? Videtur enim oppositum : quia
1. Philosophus dicit, quod motus est, continuus propter spatium, et tempus propter motum in IV Physicorum : ergo videtur, cum tempus continuitatem habeat a motu, quod motus magis sit continuum per se, et tempus per accidens.
2. Item, Hoc videtur per aliam auctoritatem quae est in V Metaphysicae . Quaedam dicuntur quantitates, sicut motus et tempus : ista enim dicuntur quantitates et continuae : quia illa quorum ista sunt passiones, dividuntur. Et dico non motum, id est, mobile, sive id quod fertur, sed. in quo movetur, id est, spatium : quoniam idem quod est quantitas motus, est etiam quantitas et tempus propter motum.. Ergo tempus habet quantitatem propter motum, et ita per accidens.
Solutio. Dicimus, quod tempus est quantitas continua, sicut probat Philosophus in Praedicamentis, dicens, quod praesens copulatur ad praeteritum et futurum.
Ad primum ergo dicimus, quod duplex est indivisibile, scilicet indivisibile quod est tantum terminus divisibilis, et nullo modo substantia ipsius divisibilis, nec habens aliquam potentiam ad hoc quod ipsum efficiatur divisibile secundum suum esse, et ex illo indivisibili numquam efficitur divisibile : et sic punctum est indivisibile in linea. Item, est aliud indivisibile, quod est substantia rei divisibilis, non tantum terminus, habens etiam potentiam ad divisibilitatem secun-
dum suum esse : et sic nunc est indivisibile : et ex illo potest bene fieri divisibile,si accipiatur secundum suum esse et non secundum hoc quod est indivisibile.
AD aliud dicendum, quod non est simile de puncto et nunc, ut jam patuit ex praedictis.
Ad aluid dicendum, quod nunc secundum quod est indivisibile non mensurat, sed secundum quod accipitur secundum suum esse in priori et posteriori. Illa autem objectio processit tamquam nunc secundum substautiam mensuraret.
Ad id quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod tempus duobus modis consideratur, scilicet in se : et sic est per se species quantitatis : quia partes ejus copulantur ad omnem terminum. Si autem consideratur in comparatione ad causam, tunc habet continuitatem per motum, sicut dicit Avicenna, et sic est continuum per aliud, et sic loquuntur auctoritates in IV Physicorum, et in V Metaphysicae.
Ad hoc autem quod quaeritur, Quare motus non dicat quantitatem per se ? patet solutio ex dictis : quia motus in partibus suis non manet neque secundum substantiam, neque secundum esse : et ita non possunt copulari per se : sed si copulantur, hoc est gratia spatii supra quod est motus.