Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
?
Octavo quaeritur, Quomodo tempus exiverit in esse ?
Aut enim tempus incepit in tempore, aut in instanti temporis, aut in aeternitate, aut in nunc aeternitatis. Si in tempore, sequitur duplex inconveniens. Unum est, quod tempus sit in tempore, et sic mensurae est mensura, et tempus temporis : et hoc deducitur in infinitum. Aliud inconveniens est, quod incipere est initio sui esse, quod est contra naturam continui : quia nullum continuum habet
esse in termino suo sive principio vel fine, ut probatur in VI Physicorum .
Si autem incepit in instanti temporis, sequuntur tria inconvenientia, quorum unum est, quod tempus sit in instanti temporis, quod est initium sui. Aliud est, quod instans indivisibile sit in instanti indivisibili. Et ex isto ulterius sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod indivisibile mensuret, et indivisibile mensuretur, quorum utrumque est impossibile. Aliud est, quod hoc etiam deducitur in infinitum. Tertium inconveniens, quod tempus sic incipit quando non est tempus. Et tunc quaeritur ulterius de inceptione temporis sicut prius, et redibunt praedicta inconvenientia.
Si autem incepit in aeternitate, ergo luit in aeternitate : quod iterum est inconveniens : in omni enim re mensurata, mensura proportionatur mensurato : lagena enim mensurat vinum, et modium grana, et ulna pannum, et marca auram : aeternitas autem non proportionatur tempori, quia ipsa est tota simul et sine terminis, tempus autem successivum et cum terminis.
Eadem objectio est si dicatur, quod in nunc aeternitatis incepit.
Si forte dicatur, quod incepit in aevo, propter hoc quod dicit Boetius :
... Qui tempus ab aevo Ire jubes .
Contra est, quod supponitur ibi et supra probatum est, quod aevum incepit cum tempore.
Si forte aliquis velit dicere, quod tempus incepit in initio sui, et tunc non fuit tempus, quia successivum non est in sui initio, quaeratur de ipso initio, in quo ceperit,et redibunt eadem inconvenient ia.
Solutio. Dicimus, quod tempus ince- pit in sui initio, et tunc non fuit secundum esse, sed secundum substantiam : licet enim successivum secundum esse non sit in sui initio, tamen hoc successivum quod est tempus, secundum substantiam est in sui initio, ut patet ex supra determinatis, ubi. quaesitum fuit de nunc temporis . Intelligendum tamen est, quod cum dicitur, tempus incepit in sui initio, praepositio, in, potest notare duplicem habitudinem, scilicet termini ad terminatum, et sic est vera : vel habitudinem mensurati ad mensurans, vel continentis ad contentum, et sic falsa est.
Ad id autem quod objicitur, quod tria sequuntur inconvenientia, dicimus quod non est verum : quia non est inconveniens, quod tempus sit in sui initio secundum substantiam, non quantum ad esse.
Similiter per distinctionem praepositionis patet, quod non sequitur, quod indivisibile mensuret divisibile : quia non accipitur praepositio in. habitudine hac.
Ad id quod ojbicitur de Boetio, dicendum est, quod aevum ponitur ibi pro aeternitate et improprie : et praepositio, ab, potest notare triplicem habitudinem, et in quolibet sensu locutio est vera, scilicet habitudinem causae ad causatum, exemplaris ad exemplum, vel habitudinem ordinis unius ad alterum.