Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit esse in tempore ?
Nono quaeritur, Quid sit esse in tempore ?
Et dicit Philosophus , quod esse in
tempore, est aut tempore, aut parte temporis numerari.
Sed tunc quaeritur de his quae non habent numerum secundum prius et posterius, ut quieta omnino, scilicet essentia cujuslibet rei naturalis, ut homo, asinus, etc, qualiter illa sint in tempore ? Dicimus enim, homo est, et homo fuit, et homo erit, significantes quod talia sint in tempore.
Si forte dicatur, quod essentia rerum est in adaequatione humorum : humores autem in calidis, frigidis, humidis, et siccis : et ibi propter continuam actionem et passionem est prius et posterius in deperditione et restauratione, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod non est actu eadem sanitas in mane et in vespere : ita non possemus dicere, quod esset idem homo in mane et in vespere. Dico autem actu : quia esset habitu eadem sanitas, nisi interveniret infirmitas. Si, inquam, diceretur, quod sicut albedo vel sanitas non perit in toto, sed tamen non est tota simul, et ideo ibi est esse in praeterito et in futuro : similiter est in homine, propter hoc quod non est totum simul in praeterito et in futuro. Contra : Formae substantiales sunt formae omnino simplices : formae autem simplices, aut omnino sunt simul, aut non sunt. Ita cum homo sit simplex forma, ideo non potest aliquid habere humanitatem, vel habebit eam totam simul: et ita ratione illius formae non erit verum dicere, homo fuit, et homo erit. Et ita videtur, quod talia non sint in tempore.
Praeterea, Quaeritur de caelo, quomodo dicatur, caelum est, caelum fuit, caelum erit ?
Et sit de omnibus generaliter unum argumentum : simplex secundum quod simplex non habet mensuram secundum prius et posterius : sed talia corpora quae sunt immortalia secundum Boetium, sunt simplicia : ergo secundum hunc modum non habebunt mensuram : sed tempus est mensura secundum hunc modum : ergo talia non sunt in tempore.
Praeterea, Quaeritur de dicto quorumdam, qui dicunt de quiescentibus quiete naturali, ut omnia mobilia quae actu non moventur secundum quod possibilia sunt ad motum, quod quies eorum non est tota simul. Videtur enim hoc esse falsum : quia quidquid habet prius et posterius, hoc primo et per se est in tempore : sed nulla quies primo et per se est in tempore, sed per posterius, ut dicit Philosophus : ergo nulla quies habet prius et posterius.
Solutio. Dicimus, quod quatuor modis aliquid proprie est in tempore. Primo, aliquid est in tempore ut in subjecto : et sic passiones temporis sunt in tempore, sicut longum et breve, multum et paucum. Secundo, aliquid est in tempore sicut id quod est substantia temporis : et sic nunc est in tempore quod est substantia ipsius. Tertio modo, aliquid est in tempore sicut terminus in terminato : et sic nunc signatum est in tempore. Quarto modo, aliquid est in tempore simpliciter sicut in numero : et hoc est tempore toto, vel parte temporis mensurari : et hoc contingit duobus modis, scilicet absolute, vel secundum comparationem. Absolute adhuc duobus modis, scilicet per prius et posterius. Per prius est in tempore motus, et mobile secundum quod est in motu. Per posterius quies et quiescens secundum quod refertur ad motum. Et per prius esse in tempore dicitur adhuc duobus modis, scilicet toto tempore mensurari, et parte temporis mensurari. Toto tempore, sicut motus caeli. Et parte temporis, sicut alii motus. Per comparationem esse in tempore dicitur tribus modis. Aut enim id quod comparatur, est immobile secundum esse et posse et agere, sed com-
paratur ad rem mutabilem et mobilem secundum durationem excellentem in ante et post et commutationem : et sic dicitur, Deus est, Deus fuit, Deus erit : sensus enim est, ut dicit Hieronymus. Deus fuit, id est, numquam defuit: Deus erit, id est, numquam deerit : Deus est, id est, semper est. Aut id quod comparatur, secundum esse est immobile, licet secundum posse quod est conjunctum motui, est mobile, quia mobile est secundum vicissitudinem : et sic Angelus dicitur esse in tempore secundum omnes differentias temporis : quia potentia Angeli vicissitudinatur per actus intelligendo diversa et volendo. Et secundum hoc dicit Augustinus, quod Deus creaturam spiritualem movet per tempus, creaturam vero corporalem per tempus et locum . Aut quod esse quid rei est totum simul, sed habet potentiam ad motum continuum : et hoc contingit duobus modis secundum duplicem modum potentiae : est enim potentia ad ubi tantum, et potentia ad ubi et formam. Et primo modo caelum est in tempore, secundo modo generabilia et corruptibilia.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeter hoc quod objicitur de quiete : bene enim concedimus, quod essentiae rerum non sunt in tempore absolute, sed per comparationem ad potentiam relatam ad motum.
Ad hoc autem quod objicitur de quiete, dicendum est, quod cum dicitur, quod quies non sit tota simul, intelligitur quod est propinquior et remotior a motu, et hoc simpliciter non ponit prius et posterius, sed per comparationem ad motum : et ideo dicit Philosophus, quod per posterius quies est in tempore.