Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Qualiter verba quae consignant differentias temporales, dicantur de his tribus ? et, Secundum quem modum unum verbum magis proprie dicatur de aliquo istorum quam aliud?
Tertio quaeritur, Qualiter verba quae consignant differentias temporales, dicantur de tempore et aevo et aeternitate, et secundum, quem modum unum verbum magis proprie dicatur de aliquo istorum quam aliud?
Et videtur, quod differentiae temporales non dicantur de aeternis : quia dicit Augustinus super Joannem , quod hoc verbum, est, cum dicitur de Deo, non sicut caetera verba temporales motus significat, sed. substantiam solam : et ita videtur, quod nulla differentia temporalis dicatur de aeternis.
Praeterea quaeritur, Quae differentia temporis magis convenit aeternis? Et videtur, quod praesens : quia
1. In aeternitate nihil est nisi praesens : et similiter de tempore nihil est accipere nisi praesens.
Econtra videtur, quod praeteritura : quia hoc solum est in necessitate stante semper : sicut aeternitas est tota similiter et stans.
2. Item, Anselmus dicit in libro de ''Concordia praescientiae et libri arbitrii , quod tempora praeterita sunt ad. similitudinem aeterni praesentis omnino immutabilia. Ergo tempus praeteritum magis proprie dicitur de eis quam praesens.
item, Potentia ens magis convenit cum semper ente quam id quod nullo modo est ens : sed futurum potentia est ens, praeteritum nullo modo ens : ergo videtur, quod magis conveniat aeternis quam praeteritum.
Solutio. Illa quae dicta sunt supra, supponantur his, scilicet qualiter differentiae temporales conveniant aeterno et aeviterno et temporali. Hic autem addi potest, quod differentiae temporales dictae de aeviterno et aeterno, notant indeficientiam durationis, ut cum dicitur, Deus fuit, non est sensus, quod aliquid praeteriit in ipso. Sed cum duo sunt in ratione praeteriti, scilicet praeteritio, et existentia in praeterito, id quod nobilitatis est, debet attribui Deo : et illud quod ignobilitatis, debet removeri secundum verbum Damasceni qui dicit, quod " optima quaeque Deo reponenda sunt. " Unde cum dicitur, Deus fuit, notatur existentia indeficiens secundum praeteritum sine praeteritione : tamen hoc idem dico de praesenti quod habet duo, scilicet substantiam ipsam nunc, et fluxum secundum quem est mutabilitas in praeterito : et cum dicitur de Deo, non notat nisi primum. Similiter cum dicitur, Deus erit, notantur duo in futuro, scilicet protensio esse ultra praesens nunc, et hoc est nobilitatis, unde secundum hoc dicitur de Deo : et exspectatio entis in potentia, quod non est actu, et hoc est infirmitatis : et secundum hoc non dicitur de Deo : et ille videtur esse sensus Augustini cum dicit, quod non notat temporales motus, sed substantiam solam. Et similiter Hieronymus videtur hoc sentire qui sic exponit, fuit, id est, numquam defuit : et est, id. est, numquam deest: erit, id est, numquam deerit. Et de aeviternis idem potest dici sola inceptione eorum supposita.
AD aliud dicendum, quod praesens secundum rationem quam ponit objectio, potest dici de aeterno, et similiter praeteritum : sed futurum minorem habet convenientiam : quia hoc est omnino in potentia et non in actu : potentia enim omnino removetur a Deo : nec tamen praeteritum ratione praeteritionis dicitur de aeternis, sed ratione necessitatis existentiae : et secundum hoc est quod dicit Anselmus in libro de Concordia praedestinationis et liberi arbitrii : " Et haec siquidem magis similia sunt aeterno praesenti temporaliter praeterita quam praesentia : quoniam quae ibi sunt, numquam possunt non esse praesentia, sicut temporis praeterita non valent numquam praeterita non esse, praesentia vero tempore omnia quaetranseunt, fiunt non praesentia. "