JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM IN DIVINIS ABSTRACTUM PRAEDICETUR DE CONCRETO SECUNDO quaeritur juxta eamdem distinctionem : Utrum in divinis abstractum praedicetur de concreto ; utpote : Utrum Deus sit deitas sua vel sua essentia. Et arguitur quod non. Quia nihil est in seipso. Sed deitas est in Deo. Ergo Deitas non est Deus.
Et similiter, nec aliquod concretum praedicatur ibidem de suo abstracto, vel econtra. In oppositum arguitur sic. Abstractum et concretum differunt sicut habens et illud quod habetur; et iterum sicut quod est et quo est. Sed talia in divinis non differunt. Dicit enim Augustinus 15. de Trinitate, quod ideo divina natura est simplex, et non est aliud habens et aliud quod habetur, sicut in caeteris. Et Boetius, in libro de Hebdomadibus, dicit quod in solo Deo non differt quod est et quo est. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur quomodo tam in Deo quam in creaturis se habent abstractum et concretum, vel natura et naturae suppositum. In secundo movebuntur dubitationes. Quantum ad primum articulum, sciendum quod ista quaestio potest poni sub multiplici forma. Prima est: An abstractum et concretum de se invicem predicentur. Secunda est : An suppositum et natura sint idem. Tertia est : An quod quid est sit idem cum eo cujus est. Et quantum ad utrumque sensum ponam conclusiones.