JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DEUM ESSE SIT PER SE NOTUM NOBIS SECUNDO, circa eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum Deum esse sit per se notum menti humanae in via. Et arguitur quod sic. Illa sunt nobis per se nota, quorum cognitio naturaliter est nobis indita. Sed cognitio existendi Deum omnibus naturaliter est inserta, ut dicit Damascenus. Ergo, etc. In oppositum arguitur sic. Eorum quae sunt per se nota non potest (cc) contrarium aestimari, secundum interiorem rationem ; sicut sunt prima principia demonstrationis. Sed contrarium hujus, quod est Deum esse, aestimari in actu est possibile, ut patet per illud psalmi Dixit insipiens, etc. Ergo Deum esse non est per se notum. In hac quaestione sunt duo articuli. Primo ponam conclusiones. Secundo movebo dubitationes.