TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De proprio qualitatis quod est suscipere contrarium.
Postquam autem jam de quali et qualitate secundum diffinitionem et divisionem in species determinatum est, consequenter de quali et qualitate secundum suas consequentes proprietates et passiones est determinandum, et primo de proprio quod nec soli nec omni convenit, quod est esse qualitati contrarietatem. Dicimus igitur quod inest qualitati et quali contrarietas secundum quod est quale, sicut justitia injustitiae est contraria, et albedo nigredini. Quamvis injustitia privationis habeat nomen, tamen haec privatio in contrario fundatur habitu cujus nomen proprium non est positum, et sic justitia contraria est injustitiae. Ita et ipsa quae secundum qualitates has qualia dicuntur, sunt contraria, sicut injustum contrariatur justo, et album nigro. Patet igitur quod in prima et tertia specie qualitatis est contrarietas. Non est autem hoc proprium in omnibus qualitatibus primae et tertiae speciei, secundum quod contrarietas est distantia et oppositio completa eorum quae sunt in eodem genere : rubeo enim vel pallido aut hujusmodi co- loribus mediis nihil est contrarium, cum tamen sint qualitates et in genere qualitatis.
Si autem objicitur quod justitia et injustitia non sunt contraria, quia motus alterationis est inter contraria: in prima autem specie, ut jam ante habitum est, non est alteratio. Dicemus ad hoc, quod alteratio physica non est in prima specie qualitatis : alteratio autem large dicta est in prima specie, secundum quod alteratio est, quando subjecto eodem manente mutatio fit in suis passionibus vel qualitatibus. Sic enim quando de justo fit injustus, alteratio facta est: non enim sufficit ad alterationem physicam, quod sit, inter contraria, sed cum hoc exigitur quod contraria sint ad invicem activa et passiva secundum actionem et passionem a substantia abjicientem, et subjectum continue a contrario in contrarium transmutantem.
Ad hoc autem quod diximus de coloribus mediis nihil esse contrarium, cum tamen in quinto Physicorum dicatur quod medium comparatum extremo, contrarium est, et cum in Ethicis dicatur quod medium utrique extremorum contrarium est : non debet aliquis instare, quia hic contrarium accipimus quod secundum maximam distantiam contrarium est. Hoc autem est simplex, nihil de contrario habens admixtum : et secundum hunc modum medium nec opponitur medio nec extremo. In physicis autem contraria ac cipienda sunt secundum potentiam et actum ubi est motus, et ideo ibi contrarium est id quod aliquid participat contrarii, et est potentia ad alterum, secundum hoc enim movetur ad ipsum ut ad contrarium.
Quod autem in Ethicis dicitur quod medium ulrique extremorum contrarium est, ideo dictum est, quod quamvis virtus sit medium quantum ad actum et circumstantias, tamen secundum bonum et rationem boni est extremum : et sic ambobus
extremis opponitur ut extremum, quia sic ambo extrema sunt in genere mali.
Amplius generaliter verum est, quod si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum illi contrarium est quale : cum contraria sint in eodem genere. Hoc autem palam est et manifestum proponenti sive inducenti alia contraria ab his quae dicta sunt in singulis generibus contraria suscipientibus : semper enim contraria in eodem sunt genere : nam si justitia contraria est injustitiae, et justitia est quale quoddam sive qualitas, sequitur quod etiam injustitia est quale et qualitas est quaedam : nulli enim aliorum praedicamentorum sicut generi aptari potest injustitia ut species vel individuum : justitia enim neque est quantitas, neque ad aliquid, nec ubi, nec omnino sive universaliter aliquid de numero praedicamentorum, nisi quale et qualitas, et illud idem secundum genus praedicamenti est etiam justitia. Et sic est in omnibus aliis contrariis quae sunt secundum quale vel secundum qualitatem.
Ex hoc autem forte videbitur alicui, quod prima contraria sint in qualitate : et contra hoc videtur esse, quod prima contraria videntur esse rarum et densum: haec enim videntur praecedere calidum et frigidum, et inducere ipsa, quia rarum efficitur calidum, et spissum efficitur frigidum : sed ad hoc dicendum, quod in veritate prima contraria vere secundum actionem et passionem sunt contraria in qualitate, et non in positione : quia contrariorum est mutuo se expellere ab eodem susceptibili: expulsio autem haec fieri non potest, nisi per actionem et passionem, et ideo ea quae vere sunt contraria, sunt activa et passiva ad invicem: et haec prima contraria sunt calidum et frigidum, et subjecta eorum passiva sunt humidum et siccum, quorum utrumque respicit utrumque illorum ut subjectum: humidum enim est subjectum calidi et est subjectum frigidi, et siccum est subjectum calidi et est subjectum frigidi in materia elementali: calidum est effectivum rari, et frigidum est effectivum spissi: et sic prima simpliciter contrarietas est in qualitate : prima autem dispositio materiae est in positione quae non absolvitur a qualitate quae est rarum et densum.
Si autem quis dicat quod leve et grave sint prima contraria, eo quod motus localis sursum et deorsum sunt ad formam: leve autem movetur sursum, grave autem deorsum, hoc omnino nihil est et est determinatum in physicis, quod motus sursum non causatur a levitate, nec motus deorsum a gravitate, sed potius a generante vel removente prohibens : et ideo prius aliquo modo habet formam generantis antequam habeat motum quae est consequens formam generantis . ''Et ideo leve et grave non sunt prima contraria moventia, sed potius leve causatur in materia per rarum, et grave causatur in materia per densum : et sic adhuc remanet, quod calidum et frigidum quae sunt in tertia specie qualitatis sunt contraria. Si quis vero adhuc objiciat, et dicat contra hoc, quod si simpliciter calidum et simpliciter frigidum quorum neutrum de suo contrario habet aliquid admixtum, sunt contraria prima, tunc sequitur quod nata sunt fieri circa subjectum unum et idem: non autem simpliciter calidum, et simpliciter frigidum nata sunt fieri circa idem: nullum enim elementum est quod manens in substantia ejusdem elementi hoc natum sit suscipere: ergo ista non sunt contraria prima, ignis enim habet non admixtam caliditatem, et non potest habere frigiditatem et caliditatem: ad hoc dicendum quod secundum quod caliditas et frigiditas sunt qualitates primae, sic opponuntur circa materiam primam elementorum, et circa illam nata sunt fieri: secundum autem quod sunt in ge-
iteratis primis quae sunt elementa, sic sunt potentiae naturales consequentes esse elementorum, et ideo elementis manentibus non deserunt substantias elementorum : et hoc modo circa idem nata sunt fieri, et mutuo se invicem expellentia ab eodem.
Ex hoc autem quod in qualitate est contrarietas prima, intelligitur quod contrarietas in omnibus aliis generibus in quibus est, non est nisi in ratione qualitatis : primum vero est causa omnium aliorum in quolibet genere in quo est primum. Unde etiam in quantitate ratione motus augmenti et decrementi non est contrarietas nisi secundum qualitatem, sicut in tractatu de Quantitate dictum est. Et si contraria sunt in ubi vel in situ, oportet quod sint in eis secundum quod non absolvuntur a qualitate. De his autem disputatio pertinet ad physicum vel metaphysicum, et non ad logicum: logicus enim non considerat contraria, nisi secundum quod sunt in eodem genere maxime distantia, et non considerat ea secundum quod prima et non prima.