TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De secundo proprio quod est suscipere magis et minus.
Suscipit autem qualitas magis et minus, et haec est secunda proprietas ex ea quae praecessit causata. Quod autem quale magis et minus suscipiat patet inductione : album enim magis et minus alterum altero dicitur secundum albedinis intensionem et remissionem, et similiter justum magis et minus alterum altero dicitur secundum intensionem justitiae et remissionem. Hoc autem non tantum est in ipsis quae qualia sunt sicut alba et justa, sed etiam ipsa quae sunt qualitates (a quibus talia dicuntur qualia) suscipiunt in seipsis, sicut quae dicuntur crementa et diminutiones in seipsis. Et dicit Boetius quod haec fuit sententia Platonis. Hoc autem declaratur exemplo, cum, sicut di- cunt, candidum quod est candor, sit candidum, contingit, ut dicunt, illum candorem magis intendi per majorem (ut dicit Nicolaus Peripateticus) luminis contrarii admixtionem.
Quamvis autem hoc sit quoddam qualitatis proprium, non tamen convenit omni qualitati, sed plura sunt quae suscipiunt magis et minus, et non omnia quae sunt qualitates : justitia enim cum sit qualitas si dicatur (secundum quod in abstracto significatur) suscipere magis et minus, potest quilibet ambigere utrum verum sit an falsum quod dicitur. Similiter autem est etiam in aliis qualitatibus quae afficiunt per inhaerentiam subjecta in quibus sunt, quando per modum abstractionis significantur, ut justitia, albedo, sanitas et hujusmodi. Quidam namque dubitant de talibus, utrum magis et minus suscipiant: quidam enim justitiam a justitia et albedinem ab albedine aiunt non multum dici secundum magis et minus, ita quod una justitia sit magis justitia quam alia, vel una albedo magis albedo quam alia: neque dicunt unam sanitatem ab alia sanitate dici secundum magis et minus. Et causa etiam dicti est, quod nomen uniuscujusque abstractorum imponitur in termino, et non potest intendi et remitti: isti autem dicunt, quod intensio et remissio secundum magis et minus accidit qualitatibus secundum quod sunt in subjecto recipiente ipsas qualitates: dicunt enim alterum altero magis et minus sanitatem et justitiam habere, secundum quod unum dicimus altero saniorem et justiorem. Sic etiam dicunt et grammaticam et alias qualitates (quae subjecta in quibus sunt afficiunt, et ideo affectus generaliter dicuntur) secundum magis et minus inesse. Licet tamen Antiqui diversa circa ista sentiant, tamen hoc indubitanter verum est, quod subjecta (quae secundum illos affectus qualitatum dicuntur qualia) illa procul dubio secundum quasdam qualitates recipiunt magis et minus, et in prima et in tertia specie qualitatis : hoc enim modo unus alio dici-
tur grammaticior, qui magis habet grammaticam : et sic unus dicitur justior et sanior, et sic est in multis aliis primae et tertiae speciei qualitatibus.
Sed non est hoc in quarta specie qualitatis : triangulus enim et quadrangulus secundum quod denominative dicta sunt a triangulatione et quadrangulatione, sic dicuntur qualia et non qualitates: et sic dicta non videntur magis et minus suscipere triangulus et quadrangulus, neque aliquod denominatum ab aliis figuris, ut circulus, vel pentagonum, vel exagonum: haec enim non dicuntur secundum praedicationem, nisi de illis quae diffinitionem eorum recipiunt: haec autem omnia sunt in termino : unde omnia de quibus praedicatur circulus nomine et ratione qualitatis, aequaliter et non secundum magis et minus sunt et dicuntur circulus. Ea autem quae sunt de numero eorum quae circuli nomen et rationem non recipiunt, illa in quantum non sunt circulus, et non secundum magis et minus, sed aequaliter circulus negatur in ipsis. Hoc autem patet per exempla: quadratum enim et quadrangulum circuli nomen et rationem non recipiunt, sed ab utrisque negatur circulus, et ideo quadratum non magis et minus est circulus quam quadrangulus. Est enim quadratum figura quatuor lineis aequalibus et quatuor rectis angulis conclusa. Et quadrangulus est figura quatuor rectis lineis, quarum duae oppositae sunt aequales sibi invicem, aliis non oppositis inaequales, et quatuor rectis angulis contenta. Et neutra istarum suscipit circuli nomen. Quia circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio punctum est qui vocatur centrum, a quo omnes lineae rectae ductae ad circumferentiam sunt aequales. Et haec ratio neque quadrato convenit, neque quadrangulo, quod altera parte longius est. Et ideo aequaliter et non secundum magis et minus quadratum et quadrangulum non sunt circulus, nulla enim talium figurarum recipit diffinitivam rationem circuli. Simpliciter autem loquendo sive univer- saliter si utraque ista nullo modo recipiunt hujusmodi quod propositum est, hoc est, circuli rationem secundum aliquem modum, tunc sequitur quod alterum istorum non dicitur secundum magis et minus esse circulus : quia quod secundum magis et minus esse vel non esse non dicitur, aliquo modo participat nomen et rationem ejus quod participat secundum magis et minus. Concluditur ergo, quod non omnia qualia suscipiunt magis et minus. Horum itaque praedictorum proprium nihil est proprie proprium qualitatis : neutrum enim illorum convenit omni et soli et semper. Est autem attendendum, quod sicut dicit Boetius ab Alexandro accipiens in commento libri Praedicamentorum , fuerunt tres sectae Antiquorum circa hoc. Plato enim qui ponebat formas, dixit intensionem et remissionem fieri in qualitatibus maxime primae speciei, sicut circa habitus et dispositiones, quae dona dixit esse deorum, sicut expresse legitur in libro qui Menoni ascribitur , per immissionem boni divini plus et plus, sicut albedo plus et plus est albedo, cui immittitur plus et plus de claritate luminis , et sic dixit intendi omnes virtutes. Alii autem quidam Epicurei dixerunt per incrementa partium subjecti fieri intensionem, ut albedo vel justitia fit plus et minus, quae plus et minus occupat et informat de partibus subjecti. Media autem Aristotelis et Peripateticorum opinio est, quod intensio fiat circa qualitatem secundum inhaerentiam. Qualitas inhaeret subjecto dupliciter : ex parte subjecti et ex parte qualitatis. Ex parte subjecti quidem ex hoc quod plus et minus aptatur qualitati recipiendae. Ex parte autem qualitatis dupliciter : si enim habet contrarium, tunc plus et minus intenditur secundum majorem et minorem contrarii admixtionem: si autem non habet contrarium, tunc plus intenditur secundum majorem vel minorem accessum ad naturae terminum, cui nomen et a qua nomen imponitur : et hoc est dicere ad veram nominis impo-
sitionem. Positio autem Platonis non habet hic probari nec improbari, sed in prima philosophia. Hic autem dici potest, quod si additione doni divini fieret intensio in qualitate, difficile esset valde dicere qualiter addendum ei (cui additur) conjungeretur: et tamen illud quod augetur, augeatur per additum aliquod . Adhuc difficile esset invenire qualiter differt augens ab aucto, vel utrum virtus augens esset in augente vel in eo quod augetur, et alia multa difficilia sunt circa illud, quamvis theologizantes hanc opinionem sequi videantur. Quod autem dicunt Epicurei, probabilius dictum fuit, quamvis in hoc non perfectum sit, quod dicunt secundum partes quantitativas subjecti magis et minus in qualitate esse, cum videamus parvum albius esse quam magnum, sicut margarita fulgens albior est multa cerusa. Media ergo Peripateticorum opinio vera est et tenenda: ad hanc enim pauciora sequuntur inconvenientia.