Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo, Quaeritur de ante et retro caeli, quae secundum Philosophum sunt principia motus alterationis.
Et quaeritur : quia
1. Alteratio non est in caelo, ut supra probatum est.
2. Item, Ante est ubi sunt sensus, ut dicit Philosophus. Cum igitur in coelo non est sensus, in caelo non est ante.
3. Item, Ante et retro differunt in figura et virtute : sed in coelo non invenitur differentia secundum figuram, quia ubique caelum est rotundum : ergo ante et retro non sunt in caelo.
Contra :
1. Dicit Philosophus , quod ista sex, ante et retro, sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, sunt omnis corporis completi : cum ergo caelum sit completum, completissime ante et retro sunt in ocelo.
2. Item, Ante et retro sunt principium profunditatis, et cum profunditas sit in omni corpore, videtur quod ante et retro sint in omni corpore.
3. Item, Reprehenditur Pythagoras qui loquebatur de dextro et sinistro, et non de ante et retro, et sursum et deorsum, cum tam illa in pluribus corporibus inveniantur quam dextrum et sinistrum : ergo si dextrum et sinistrum sunt in caelo, multo magis ante et retro.
Solutio. Dicimus, quod ante et retro sunt in caelo secundum dispositionem circuli signorum, sub quo movetur sol, si declinat ab Aquilone versus Meridiem., et motores planetarum habent declinationem secundum partem illam, et praecipue sol.
Ad id quod quaeritur, Qualiter sit principium alterationis in coelo?
Dicendum, quod est principium alterationis in ipso effective, id est , quia efficit alterationem : ex motu enim solis ad ante versus Aquilonem et declinationem ejus retro versus Meridiem continua fit alteratio in inferioribus, et consequenter continua fit generatio et corruptio : et hoc est quod dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione : Continuitatis generationis et corruptionis, totius scilicet caeli allatio, causa est praesentiae et absentiae : contingit enim quandoque fieri longe, quandoque prope : inaequali vero distantia ente, inaequalis erit motus. Quocirca, si in ad-
veniendo et prope esse generat, et in recedendo et longe fieri ad ipsum corrumpit, Similiter etiam in animalibus non fit alteratio nisi secundum qualitates sensibiles proprie, ut probatur in VII Physicorum : eum igitur ante sit ubi sunt sensus, taliter ante et retro principium sunt alterationis in animalibus.
Ad id quod secundo objicitur, dicimus quod Philosophus loquitur ibi de ante in animalibus : quia in animalibus ante est ubi suxit sensus : ista enim maxime determinantur in corpore spirante, quod est animatum anima sensibili, ut ipse dicit.
Ad aliud dicendum, quod etiam illud non tenet nisi in animalibus et non in caelo.
Ad id quod videtur dicere Philosophus, quod in omni corpore completo sunt istae sex differentiae. Dicendum, quod appellat corpus completum perfectum secundum principia motus, quae habet in seipso, scilicet principium motus localis habentis diversitatem, sicut est motus animalis, et principium motus alterationis per sensus, et principium augmenti per sursum et deorsum.
Ad id quod objicitur, quod ante et retro sunt principia profunditatis quae est in omni corpore. Dicendum, quod intelligitur de profunditate animatorum, cujus termini sunt ante et retro, et quoad hoc dicuntur esse principia.