Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
An caelum Trinitatis sit idem quod Deus ?
Secundo quaeritur, Utrum sit idem quod Deus?
Et videtur, quod non : quia
1. Dicit Philosophus in IV Physicorum, quod " nihil est in seipso per se . " Cum ergo Deus sit in caelo Trinitatis, et non sit in aliquo per accidens, quia nec aliquod accidens ei convenit, caelum Trinitatis non erit idem Deo.
2. Item, Dicitur in Isaia, 1 : Caelum mea sedes, terra autem scabellum pedum meorum. Constat autem, quod Deus est in coelo illo quod est sedes ejus. Cum ergo dividatur contra terram, et terra sit creata, necesse est caelum esse creatum.
3. Item, Dicit Philosophus in libro I de ''Caelo et mundo , quod omnes primi conveniunt in hoc quod Deus est in coelo.Et
constat, quod loquitur de caelo creato, et illud est caelum Trinitatis in quo est Deus. Ergo caelum Trinitatis est creatum : et nihil creatum est Deus : ergo caelum Trinitatis non est Deus.
Contra :
Deus est in caelo Trinitatis : et caelum Trinitatis non est corpus, ut habitum est : ergo Deus est in ipso tamquam in substantia, vel accidente spirituali, Si tamquam in substantia diversa ab eo, sequitur quod sit substantia diversa a Deo continens Deum, quod est haereticum. Si tamquam in accidente, tunc aliqua forma accidentalis continebit eum, quod est magis haereticum.
Solutio. Dicendum, quod caelum Trinitatis est idem Deo secundum rem, differens secundum rationem : est enim caelum Trinitatis nihil aliud quam excellentia virtutis ejus, quae continet et ambit omnia creata.
Ad primum ergo dicendum, quod esse in seipso duobus modis dicitur, scilicet per affirmationem, et negationem. Per affirmationem nihil est in seipso : quia oporteret, quod idem esset continens et contentum, quod non potest esse. Per negationem vero aliquid est in seipso, id est, non in alio, sicut omnia prima qua3 non continentur, sed continent alia : et sic Deus est in seipso. Vel, potest dici melius, quod nihil est in seipso idem secundum rem et secundum rationem : sed aliquid est in seipso idem secundum rem, et differens secundum rationem : et sic Deus est in caelo Trinitatis. Sicut enim sapientia et virtus Dei idem sunt secundum rem, sed differunt ratione : sic Deus et coelum Trinitatis idem sunt secundum rem, sed. differunt secundum rationem. Quae autem sit illa ratio, determinari hain quaestione de attributis.
Ad aliud dicendum, quod coelum dici-
tur ibi coelum empyreum, et dicitur esse sedes Dei ratione contentorum : quia quiescit in caelis, scilicet in beatis. Terra autem dicuntur ibi terreni, quos Deos conculcabit pedibus suis tamquam se indignos, ne sedeant cum principibus et gloriae solium teneant.
Ad aliud dicendum, quod antiqui attendunt quamdam congruentiam : in minimo enim corpore simplicissimum caelum secundum substantiam est eodem modo se habens : et ideo dederunt ipsum locum Deo, qui idem ipse est, et anni sui non deficiunt : non quia sit proprius locus ejus, sed quia in genere corporum magis habitationi suae convenit.