TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De contrariis, sive de oppositione contrarietatis.
De contrarie vero oppositis tractantes, nos non oportet diffinire contrarietatis oppositionem, quia jam in tractatu de Quantitate ab opinione Antiquorum constat, quod contraria sunt quae posita sub eodem proximo genere, vere maxime distant a se invicem. Quia etiam quamvis medium comparatum extremo sit contrarium, tamen in quantum distat, distare non habet, nisi in quantum participat aliud contrarium quod maxime distat, et sic medium ab extremo non distat nisi ratione maximae distantiae. Et sic omnia quae distant sub eodem genere proximo, aut sunt extrema maxime distantia, aut si non sunt extrema, distant tamen per ea quae maxime distant, hoc est, participatione extremorum. Nata autem sunt fieri circa idem susceptibile, sive subjectum, quod est potentia utrumque contrariorum : quia quorum est unum genus proximum, horum est una potentia: quia genus est potentia in quo potestate est utrumque, et a quo per divisionem per oppositas differentias factam exit et educitur utrumque. Sic ergo constat de substantiali diffinitione contrariorum.
Dico autem, quod contrariorum quaedam sunt circa suum subjectum sive susceptibile immediata, quaedam autem mediata, hoc est, quod quaedam sunt quorum alterum necesse semper est inesse suo susceptibili, quaedam autem sunt talia quod alterum non est necesse inesse, sed potest inesse medium quod neutrum est extremorum. Horum autem quorum necesse est inesse alterum eorum, nullum est medium: quorum autem alterum non est necesse inesse, horum medium est aliquid.
Ut autem figuraliter per exempla quae dicta sunt declarentur, contrariorum immediatorum in physicis quidem exem- plum est languor et sanitas circa animal complexionatum in corpore : haec enim circa corpus animalis nata sunt fieri, et necessarium est alterum inesse corpori animalis vel languorem vel sanitatem. Nec latet vos, quod Galienus inter sanum et aegrum ponit medium quod est neutrum : verbi gratia, quando animal est actu sanum sed dispositum ad aegritudinem: vel e converso, quando est actu aegrum sed dispositum ad sanitatem: vel quando est in toto et secundum partem aegrum, vel c converso, vel aliquo alio tali modo se habens. Omnia enim contraria quae fundantur super aequale et inaequale, necessario sunt immediata, sicut et aequale et inaequale esse sunt immediata, quia ad affirmationem et negationem reducuntur et sunt contradictoria in genere , quamvis simpliciter non sint contradictoria. Sanum autem et aegrum fundata sunt super aequale et inaequale, quia sanum est, quod est in aequalitate complexionis, aegrum autem, quod ab aequalitate decessit: et hoc modo neutrum non est medium, sed est aegrum non multum distans a sano, vel sanum non multum distans ab aegro: et hoc considerat Philosophus secundum illam partem physicae quae medicina est. Intentiones sani et aegri prout contrarietas est inter eas considerat logicus: quia simpliciter sunt fundatae super aequale et inaequale, logicus dicit esse immediatas. Est autem objectio contra ea quae dicta sunt, in physicis : quia motus semper est de contrario in contrarium : motus autem omnis medium habet, quia omne quod movetur de extremo sive contrario in extremum contrarium, prius est in medio quam in extremo, et sic nulla sunt in physicis contraria quae medium non habeant, ut videtur. Et hoc quidem verum est per hunc modum, quo procedit objectio, scilicet secundum hoc quod contraria comparantur ab subjectum, quod potentia est sub utroque contrariorum successive : et sic contraria prout eorum est motus considerat physicus. Nihilomi-
nus tamen intentiones contrariorum causam aliquando accipiunt oppositionis ab aequali et inaequali, aliquando autem a formis essentialiter repugnantibus. Et quando accipiunt causam oppositionis ab aequali et inaequali, non potest inter illas intentiones esse medium propter affirmationem et negationem : quando autem repugnantia et distantia essentialis est in causa, aut illae essentiae sive formae sunt miscibiles sibi ad invicem, aut non sunt miscibiles secundum numerum : et siquidem sunt miscibiles, illa contraria habent medium : si autem non sunt miscibiles, sicut aequale et inaequale, sed sunt immiscibilia, tunc illa contraria secundum intentiones suas formales non habent medium.
Sicut autem sanum et aegrum sunt immediata circa corpus animalis, sic par et impar circa numerum immediate opponuntur et de numero praedicantur immediate, ita quod omnis numerus est par vel impar, propter eamdem causam, quia numerus par est, qui in duo aequalia dividitur, impar autem qui in duo aequalia non dividitur, sed in duo inaequalia : et sic fundatur par et impar super aequale et inaequale : horum enim alterum necessarium est esse in numero, sicut abundans et perfectum. Dico autem hic abundans, non prout est passio quaedam numeri, secundum quam dicitur numerus omnis aut esse perfectus aut esse diminutus. Non sic enim accipimus hic abundans et perfectum, sed secundum quod perfectum est aequale, abundans autem distans ab aequalitate : sic enim par numerus perfectus est quia perfecte stat super aequale, impar autem imperfectus, quia unitate abundans super aequale : impar autem numerus, ut dicit Pythagoras, est qui in duo aequalia non dividitur, impediente ea quae intercedit unitate. Nihil ergo est in medio istorum inter sanitatem scilicet et languorem, nec inter numerum sic abun- dantem et perfectum, et imparem et parem.
Contrariorum autem quorum non est necessarium alterum inesse susceptibi illorum, est aliquid medium propter miscibilitatem extremorum, sicut album et nigrum cum sint contraria, in corpore terminato habent fieri sicut in susceptibili : et non est necessarium alterum inesse corpori ; non enim omne corpus terminatum aut album, aut nigrum est, sed aliquando medio colore figuratum. Similiter autem pravum et studiosum praedicantur ut contraria de homine et de aliis multis : unumquodque enim studiosum est quod est perfectum sua connaturali virtute ad proprium et connaturalem actum, sicut homo ad actum hominis, et leo ad actum leonis, et miles ad actum militis, et philosophus ad actum philosophi, et sic est in omnibus aliis.
Haec tamen contraria, pravum et studiosum, sunt mediata : quia non est necessarium hominem aut studiosum, aut pravum esse : et similiter est de aliis quae prava dicuntur vel studiosa. Possunt enim esse media, ita quod neque prava neque studiosa sunt, sicut sunt corpora ad virtutem sui actus disposita, neque etiam contrarium habitum habentia, sicut dicit Averroes , quia rusticus qui ad civilitatem et curialitatem et virtutem hominis non est dispositus, nec est bonus nec malus, nec pravus nec studiosus. Hesiodistae autem philosophiam theologizantium sequentes, dicunt inter bonum et malum, sive inter pravum et studiosum non esse medium: non enim dicunt aliquod bonum bonum bonitate naturae simplicis, sed bonum dicunt virtute perfectum ad actum omnem: qui autem ab illo deficit cum debeat esse perfectus, dicunt esse malum omissionis malitia ad minus, quia studium virtutis non fecit quod debuit : pravum autem dicunt bonum ad pravi actum in nocentia perfe-
ctum, et sic dicunt Theologi nostri temporis. Physice autem loquendo medium est inter pravum et studiosum sicut dictum est. Est ergo horum contrariorum medium : albi quidem et nigri medium est fuscum, et pallidum, et sunt alii medii colores, sicut viride, et glaucum, et hyacinthinum, et croceum. Pravi vero et studiosi medium est, quod nec pravum nec studiosum est, sicut diximus.
Sed in aliquibus contrariis nomina mediorum inter media sunt posita, et sunt quorum formae sunt miscibiles ad formam medii terminatam, sicut inter album et nigrum nominantur media fuscum, et pallidum, et alia hujusmodi. In contrariis autem, quorum scilicet formae non sunt miscibiles ad medii determinationem, non est idoneum assignare mediorum nomina, cum tamen sint media secundum rei veritatem. Hoc medium in talibus habet determinari per abnegationem utriusque summorum sive extremorum : summa enim sunt maxime in summo distantia ab invicem, sicut si dicerem intermedium boni et mali esse quod nec bonum nec malum est, sicut rusticus nec bonus dicitur civiliter nec malus : vel sicut diceremus inter justum et injustum esse secundum generalem justitiam, quae idem est omni virtuti, quia nec justum nec injustum est id quod ad civilem justitiam non est dispositum. Quamvis enim talia contraria sint miscibilia, eo quod in omni motu extrema aliquo modo miscibilia sunt, quia aliter inter ea non essent motus, tamen ad formam medii determinabilia non sunt, quia non est status in mediis ipsorum ad speciem determinati medii secundum medii formam.
In omnibus autem sensibilibus contrariis media sunt vel plura vel pauciora secundum doctrinam quae traditur in libro de sensu et sensato. Quia contraria in illis sunt simplices formae extremorum : in aliis autem quae fundantur super quasdam habitudines aequalitatis vel inaequalitatis, non potest esse medium. Quamvis dicant ethici virtutem esse medium duarum malitiarum, quae tamen non miscetur ex duabus malitiis, quia virtus secundum boni rationem non est medium, sed extremum : in actu autem et medio habitus medium est, nisi mixtum ex duabus malitiis secundum medium duarum malitiarum in circumstantiis actus quas medio modo participat duarum malitiarum, quarum una est secundum abundantiam, altera est secundum defectum. Haec igitur et talis est oppositio contrarietatis.