TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De privative oppositis.
Privatio vero et habitus secundum quod oppositionis species esse dicuntur, habent fieri circa idem aliquod quod susceptivum proprie est ipsius habitus secundum naturam, sicut visio et caecitas circa idem sunt habitus per naturam susceptivum, quod est oculus. Oculus enim per naturam susceptibilis est visus : propter quod Philosophus dicit , ''quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus : unde sicut mors et vita opponuntur circa idem quod per naturam vitae susceptibile est, ita visus et caecitas opponuntur circa oculum, et auditus et surditas circa aurem, et calvum esse et comatum esse circa frontem, quia per humiditatem naturae cerebri frons nata est esse comata. Universaliter autem loquendo de omnibus taliter oppositis sciendum, quod in quocumque secundum naturae principia et naturae ordinem nascitur habitus vel habet nasci, circa hoc secundum eadem principia et eumdem ordinem habet fieri utrumque istorum oppositorum, habitus scilicet et privatio, habitus scilicet constantibus principiis et constante ordine secundum naturae determinationem, privatio autem secundum corruptionem utrorumque, scilicet principiorum et ordinis determinati a natura.
Quod vero ordo requiratur in talibus, patet ex hoc, quia tunc dicimus privari unumquodque suo habitu in illo tempore quo id quod natum est habere aliquem habitum, tunc non habet eum. Et si ante tempus determinatum ad habere habitum non habet, tunc dicimus quod non est privatum : edentulum enim dicimus non eum qui non habet dentes in quocumque tempore, sed eum qui non habet dentes in tempore in quo natus est habere dentes secundum naturam : neque caecum dicimus, qui in quocumque tempore non habet visum, sed eum qui non habet in tempore in quo secundum naturam convenit eum habere visum vel dentes. Cum enim natura, ut dicit Aristoteles , nec abundet in superfluis, nec deficiat in necessariis, et omnia mensurantur periodo, ut dicit idem Aristoteles , si in tempore in quo natus est habere, non habet, privatus pro certo est principio naturae ad operandum : si ante periodum deficit, non est privatus naturali principio, sed materia in qua comparabatur naturae principium, ad tam breve tempus complere non potuit. Propter quod pueros primae plantationis dentes projicientes, edentulos non dicimus, quia manet in eis principium dentium generativum. Quaedam enim sunt generationes sive quaedam generata, quae mox nata, nec dentes, nec visum habent, sicut est canis natus, lupus, et catus : et homo quamvis habeat visum, non habet adhuc adunatum, sed dentes mox natus non habet; et tales nati non propter hoc dicuntur edentuli, nec caeci, propter hoc quod non significat corruptionem principii vel membri in quo est privatio et habitus, sed significat brevitatem periodi in qua non poterat compleri organum ad habitus perfectionem.
Sic ergo opponuntur privatio et habitus, quod privatio dicit principiorum habitus corruptionem in eo in quo tunc natus est esse habitus. Et hoc est tripliciter secundum quod dicit Aristoteles in quinto primae philosophiae, scilicet circa idem numero, ut caecum circa videns, hoc est, visum habens: vel circa idem genere, sicut talpa dicitur mus caecus, non quod nata sit videre, sed quod genus ejus (quod est animal) natum est habere visum : tertio circa genus remotum, sicut planta dicitur habere visum, quia vivum natum est habere visum, cum videre sit de operationibus vitae, quas natum est suscipere vivum secundum quod vivum. His igitur modis privatio opponitur habitui, quando scilicet habitus privatur privatione principiorum ipsius habitus : propter quod etiam videns non opponitur privative ad non videns, quia aliquid est non videns et visu non utens, et hoc non est privatum visu : et est non videns, principia visus nec habens ex genere nec ex specie, sicut lapis est non videns : et sic videns et non videns opposita sunt secundum affirmationem et negationem, et non secundum privationem et habitum. Ad hoc ergo quod privatio et habitus sint opposita, oportet quod sint circa idem habitus per naturam susceptibile, cujus susceptionis praecorruptiva sit privatio. Et haec est causa quod habitus secundum ordinem naturae praecedit privationem, et privatio comparatur ad habitum sicut secundum, quia primum est habitus. Non oportet autem habitum praecedere actu, sed in ordine principiorum naturae : si enim actu semper oporteret praecedere habitum, tunc nullus esset caecus vel surdus a nativitate, quod falsum est.
Privari autem et habere habitum non est omnino idem, quod privatio et habitus : quamvis inter ea sit idem modus oppositionis. Habitus est visus : visus au-
tem essentialiter non est habere visum. Similiter privatio est caecitas, quia caecitas suscipit praedicationem privationis, sicut species suscipit praedicationem generis. Habere igitur visum non est visus. Caecum vero esse et privari visu, non est caecitas vel privatio : si enim idem esset caecitas et caecum esse essentialiter, tunc utrumque eorum de altero praedicaretur,et de quocumque praedicaretur unum, de eodem praedicaretur reliquum : hoc autem minime vel nequaquam convenit, caecum enim esse vel privari visu dicitur homo, caecitas vero nullo modo dicitur homo. Et per hoc patet, quod privatio privat habitum in se, et in principiis habitus relinquit subjectum, circa quod est potentia, et illud nihil est privationis. Haec tamen scilicet caecum esse et visum habere opposita sunt tanquam privatio et habitus, modus enim oppositionis in utroque idem est: caecitas enim opponitur visui, sicut caecum esse opponitur ad visum habere. Sed in hoc est differentia, quod caecitas et visus nominant ipsa opposita secundum privationem et habitum: caecum autem esse et visum habere nominant subjectum secundum quod stat sub privatione et habitu, quasi denominatum ab ipsis, et ideo cum subjectum ex se non habeat oppositionem ad seipsum, nec subjectum possit opponi subjecto, relinquitur quod non est ibi oppositio nisi privationis et habitus, quae circa subjectum posita esse significatur, et ideo necessarium est, quod idem modus oppositionis sit inter caecitatem et visum, et inter caecum esse et visum habere, sive inter privari visu et videre sive habitum habere.
Attendendum autem, quod haec oppositio non est contrariorum oppositio: quamvis enim privatio salvetur in contrario, sicut cum dicitur quod ex non albo fit album, dico quod potest esse album, et hoc est nigrum : tamen nigrum et album prout sunt formae contrariae actu, sunt etiam repugnantes sibi invicem, et sic opponuntur ut contraria. Sed in quantum est idem in illis quae participant utramque illarum formarum ut perfectum et imperfectum et ut formabile ad speciem, sicut est lux: vel logice loquendo genus quod est in utraque specierum ut potentia, et ut formabile ad speciem : sic opponuntur ut privatio et habitus : et sic de uno potest fieri reliquum, sicut actus de potentia : sic enim utrumque fit ex altero, sicut non hoc potens, potest tamen esse id, et utrumque inchoationem, et principium sui esse habet in reliquo : et haec privatio quae est unum de principiis motus, praecedit habitum secundum naturam : et quia materia nunquam est sine forma, ideo privatio talis est fundata secundum modum quem dicimus in forma contraria vel disparata : et ideo dicit Philosophus, quod quorumcumque est genus unum, illorum est materia una. Patet igitur quod privatio et habitus specialem habent modum oppositionis distinctum a modo oppositionis contrariorum.