TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De differentia oppositionis secundum privationem et habitum, ab oppositione relationis et contrarietatis.
Sic determinatis generibus oppositionum, videndum est in quibus differant a se invicem et inter seipsa. Quod autem privatio et habitus non sic, vel eodem modo opponantur ut ad aliquid, sed haec duo genera oppositionis sunt diversa, manifestum est, accipiendo primo differentiam sive differentiae rationem ex ipsis quae opposita sunt: visus enim qui opponitur caecitati ut habitus privationi, non dicitur hoc ipsum quod est visus sui oppositi quod est caecitas secundum aliquem casum sive secundum genitivum, sive secundum alium casum, non dicitur ad ipsum : non enim dicitur visus caecitatis visus,nec caecitati visus, nec ad caecitatem visus, nec caecitate visus: nullus enim horum habituum ad rem referri potest, et ad id quod est visus secundum quod est visus : aliter autem non potest visus hoc ipsum quod est ad alterum esse. Similiter autem nec caecitas dicitur hoc ipsum quod est caecitas visionis, nec secundum aliquem alium casum dicitur alterius hoc ipsum, quod est. Sed caecitas dicitur privatio visionis, et sic secundum genus aliquo modo est alterius, sed non secundum speciem : caecitas autem visionis caecitas non dicitur. Hujus autem causa in ante habitis in tractatu de Relatione dicta est, quia aliquando in ratione nominis speciei clauditur vel concipitur id cujus est, et ad quod dicitur: et tunc incongrue extrinsecus opponentur.
Amplius adhuc ab ipsis oppositis rationem inducendo, sicut patet ex praehabitis, ad aliquid omnia dicuntur reciproce ad convertentiam : propter quod et caecitas si esset de numero eorum quae sunt hoc ipsum quod sunt ad aliquid, conver teretur utique ad illud ad quod hoc dicitur secundum ipsum hoc quod est: non autem convertitur : non enim dicitur visus caecitatis visus, sicut paulo ante probatum est: ergo nec caecitas hoc ipsum quod est, ad aliquid est. Sumitur autem modus oppositionis eorum quae sunt ad aliquid, ex hoc ipso quod sunt ad aliquid. Cum ergo modus oppositionis privationis et habitus ex hoc non sumitur, patet quod alia est oppositio relationis, et eorum quae opponuntur ut privatio et habitus.
Quoniam autem ea quae opponuntur ut privatio et habitus, non opponuntur ut contraria, ex his quae dicentur manifestum : contraria enim sunt aut mediata, aut immediata : quorum autem contrariorum nihil est medium, sicut contrariorum quae sunt immediata, necesse est semper alterum contrariorum inesse subjecto susceptibili in quo nata sunt fieri illa immediata contraria, aut sunt in quibus et de quibus praedicari per denominationem videntur: alterum enim illorum semper de talibus praedicatur vel ambo sub disjunctione : semper enim secundum omne tempus eorum contrariorum nihil est medium, quorum alterum omni tempore necesse est inesse susceptibili, et quorum alterum semper est necesse de susceptibili praedicari, sicut patet de languore et sanitate circa animal, et abundanti sive impari et perfecto sive pari circa numerum. Contrariorum vero quorum aliquid est medium, nunquam secundum aliquod tempus necesse est alterum inesse : semper enim potest inesse medium, quod neutrum est contrariorum : non enim necesse est omni vel alicui susceptibili aut candidum sive album, vel nigrum inesse, quia potest inesse fuscum vel pallidum. Similiter non est necesse omni vel alicui susceptibili inesse calidum, vel frigidum, quia potest inesse tepidum, quod nec calidum est, nec frigidum : horum enim et similium contrariorum medium nihil prohibet inesse quod neutrum est extremorum. Sed eorum, ut
diximus, est aliquid medium, quorum non est necesse alterum semper inesse susceptibili, exceptis his quibus naturaliter inest unum contrariorum, sicut inest igni calidum, et sicut inest per naturam nivi candidam esse. In talibus autem necessarium est alterum inesse, et illius oppositum non convenit inesse, sive impossibile et inesse sine substantiae corruptione. Non enim possibile est ignem esse frigidum, ita quod maneat ignis substantia, vel nivem esse nigram, ita quod maneat substantia nivis : multa enim etiam alia susceptibilia sunt calidi et candoris, praeter ea quibus alterum inest per naturam. Et tunc ex his quae dicta sunt patet, quod non omni susceptibili verum est alterum inesse contrariorum mediatorum, sed his solum susceptibilibus, quibus alterum inest per naturam : et his determinate inest unum, et non alterum convenit inesse.
In privatione et habitu nihil eorum quae dicta sunt de contrariis immediatis, verum est. Susceptibili enim privationis et habitus non semper necessarium alterum, hoc est, privationem vel habitum inesse : quia haec non sunt in eo nisi in tempore determinato : sed animal mox natum nondum habet tempus determinatum ad videndum a natura, neque caecum neque visum habens dicitur esse. Propter quod sequitur quod privatio et habitus non sunt de numero talium contrariorum quorum nihil est medium, quia illorum omni tempore necesse est alterum inesse suo susceptibili. Sed neque sunt privatio et habitus de numero talium contrariorum, quorum aliquid est medium ; omni enim susceptibili privationis et habitus, necessarium est unum inesse vel habitum vel privationem, postquam venerit tempus in quo ipsum susceptibile natum est ad habendum habitum : sic enim aut caecum, aut habens visionem dicitur: et tunc non convenit necessario determinate inesse alterum, scilicet visum determinate vel caecum determinate, sed indeterminate alterutrum necessario inerit: est enim vel videns, vel caecum indeter- minate. In contrariis autem in quibus est medium, nunquam secundum aliquod tempus est necessarium alterum inesse, quia semper potest inesse medium : sed quibusdam susceptibilibus alterum contrariorum mediatorum determinate convenit inesse, sicut diximus, cui illud inest per naturam. Propter quod palam est, quod ea quae privative opposita sunt, secundum neutrum modum habent oppositionem : nec enim semper alterum inest, sicut contrariorum immediatorum: neque unquam necessarium est alterum inesse, sicut in contrariis mediatis se habet oppositio.
Amplius adhuc idem probatur in contrariis sive mediatis sive immediatis, existente et manente secundum substantiam susceptibili, possibile est ex alterutro in alterutrum fieri alterationis mutationem, nisi alterum contrariorum insit naturaliter, sicut igni inest calidum per naturam. Nam in contrariis immmediatis, animal quod sanum est modo, possibile est languere, mutatum ex sanitate in languorem : et in contrariis mediatis, possibile est id quod modo candidum est, nigrum fieri et mutari ex candore in nigredinem, et similiter calidum possibile est fieri frigidum, et e converso, et id quod est studiosum possibile est fieri pravum, et e converso ex pravo possibile est fieri studiosum, quod tamen negat Plato in libro qui dicitur Mennonis, sed non est negabile si ponamus virtutem ex assuetudine fieri: secundum hoc enim pravus ad meliores exercitationes sive assuefactiones bonorum operum deductus, et in virtutibus intelligibilibus deductus ad meliores doctrinas et consimilia et electiones, quamvis forte primo modicum quid proficiat ut melior sit. Si vero saltem semper sive continuum modicum crementum sumpserit,palam est quia aut perfecte mutabitur et studiosus erit perfecte, aut satis multum accipiet incrementum, ita quod operabitur ut studiosus. Si enim assuetudine fiet bene mobilior ad virtutem, ut ea quae virtutis sunt facile faciat et gau-
deat : vel etiam si homo non est, sed tamen quodcumque incrementum sumat, palam est quod aut perfecte mutabitur, aut satis multum sumet incrementum quod sufficit ad virtutis acceptionem. Si enim a principio sumat aliquod incrementum, verisimile est apud eum accipere incrementum si perseveraverit in exercitio actuum bonorum, et cum hoc semper fit continue, sic perfecte restituitur in contrarium habitum, nisi forte tempore sive suspensus, sive decurtatus sit: quia non in aequali tempore omnes aequaliter proficiunt, eo quod unus minus habilis est quam alter, quia naturalia moralibus multum cooperantur. Sic se habet in contrariis.
Sed in privatione et habitu hoc quod dictum est, nullo modo convenit: impossibile est enim in privatione et habitu indifferenter mutationem ex alterutro in alterum fieri: ab habitu enim mutatio fit in privationem, a privatione vero in habitum mutationem fieri est impossibile. Caecus enim qui factus est nunquam rursus videbit, nec cum quis calvus factus est, unquam rursus efficitur in capite comatus, nec edentulus sine dentibus quis factus, rursus dentes ei orti sunt ut fieret dentatus.