TRACTATUS I DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
TRACTATUS II DE SUBSTANTIA QUAE EST PRIMUM PRAEDICABILE.
TRACTATUS VI DE ALIIS SEX PRAEDICAMENTIS IN COMMUNI.
De contrariis propter bonum et malum, quae specialem modum habent contrarietatis.
In moribus autem contrarium est quidem bono malum, ut accipiatur bonum in habitu virtutis et actu, et malum in habitu et actu vitii oppositi ad virtutem. Hoc autem palam est, quod scilicet bono malum contrarium est per inductionem singulorum: in corpore enim quamvis non sunt virtutes et vitia, tamen sunt ea quae virtutibus et vitiis proportionantur, ut sensibilitati sensuum prudentia, robori corporis fortitudo, rectitudini corporis et membrorum ordinationi justitia, sanitati temperantia, eo quod sanitas consistit in temperantia complexionis : et sic sanitati ut bono opponitur languor ut malum, et in anima justitiae ut bono opponitur injustitia ut malum, et fortitudini in utroque, corpore scilicet et anima, ut bono opponitur debilitas ut malum, debilitas enim cordis timor est vel timiditas. Similiter autem invenitur in omnibus aliis : semper enim opponitur bono malum.
Nequaquam autem bono opponitur bonum : cujus causa est, quia bonum est,ut dicit Aristoteles secundo Ethicorum, ex una sola et tota causa,ex causa actus et actu,et circumstantiis agentis et actus in fine congregata: et hoc est in omnibus quorum est aliqua virtus in actu, sive sint corporalia, sive animantia, hoc est, ad animam pertinentia, sive etiam sint intellectualia sive divina, ut dicit Dionysius: et ideo bonum est uniforme: uniforme autem uniformi non opponitur nec opponi potest, quia uniforme uniformi convenit et non potest esse oppositum : et ideo dicit Aristoteles quod omnia consonantia vera et bona sunt. Falsum autem statim dissonat vero, et malum statim dissonat bono. Intelliguntur autem haec omnia de bono et malo dictis simpliciter, et non de bono et malo dictis pers accidens ut hic et nunc : quia sic nihil prohibet esse idem malum et bonum, sicut secari et uri quae mala sunt, sunt tamen bona et nunc et hic. De talibus autem disputari habet in ethicis : sed hoc sufficit scire tantum, quia malum bono opponitur, bono autem bonum nunquam opponitur.
Malo autem aliquando opponitur bonum, et aliquando malum est contrario oppositum malo : egestas enim cum sit malum in civibus, quia impedit civiles actus, superabundantiae quae impedit actus felicitatis contemplativae , et ideo etiam est malum, est contrarie opposita. Sed in paucis hoc tale est, quibus advertens de facili inspicere potest. In pluribus vero semper bonum malo contrarium est. Non enim invenitur nisi in ethicis et civilibus et oeconomicis malum malo contrarium, et in illis quae ad civilia, vel ethica habent analogiam sive proportionem: in aliis autem omnibus malum bono est contrarium. Nunquam autem invenitur bono bonum contrarium, sed concors est: in eo enim quod bonum est uno modo et ex tota et sola causa, bonum est indivisibile et aequalitati proportionale : aequali autem non opponitur aequale sed inaequale. Propter quod in stichia bonorum Pythagoras posuit aequale, inaequale autem posuit in stichia malorum .
Amplius autem in contrariis considerando non est necessarium, quod si alterum contrariorum sit, quod reliquum sit ex necessitate. Si enim ponamus omnia animalia esse sana, tunc per talem hypothesim sanitas est, sed languor non est. Similiter si ponamus omne corpus
terminatum esse album, tunc albedo quidem est, nigredo autem non est: quia si esset, oporteret quod esset in aliquo corpore terminato : et talia posuimus omnia esse alba. Haec autem in complexis videre possumus. Si enim Socratem esse sanum contrarium est ad id quod est Socratem languere, eo quod idem modus oppositionis in contrariis incomplexis, et in contrariis complexis quando praedicantur de eodem: tunc sicut per complexionem dicimus Socratem sanum esse et Socratem languere, cum non sit possibile quod haec simul insint eidem in eodem tempore, non est possibile quod cum alterum sit, quod simul cum hoc sit et reliquum. Cum enim sit et verum sit sanum esse Socratem, tunc pro eodem tempore est impossibile languere Socratem, aliter enim simul secundum actum inessent contraria.
Quamvis autem simul non insunt secundum actum, palam est autem, quod omnia contraria habent fieri circa idem aut specie, aut genere: circa enim idem numero nata sunt fieri contraria, ut circa subjectum : sed circa idem specie habent fieri contraria quaedam sicut circa id quod est essentialiter constituens formas contrarias, sicut albedo et nigredo circa lucem, et sicut acutum et grave in sonis circa absonum quod est in utrisque, et sicut amarum et dulce circa humidum digestum quod est in saporibus et sic in multis aliis. Habent etiam fieri circa idem genere, quia contraria sunt in eodem genere proximo vel remoto : languor namque et sanitas circa corpus animalis natura habent fieri, et sic sunt circa idem genere, scilicet animalis. Albedo autem et nigredo habent fieri in corpore terminato quod non est idem specie, sed remoto genere : non enim omnia terminata corpora sunt eadem specie propinqua. Justitia vero et injustitia habent fieri in anima, quae est eadem specie specialissima : quia non fiunt nisi circa hominis animam, quae eadem est specie specialis- sima. Et sic contraria fiunt circa idem numero, et circa idem specie, et circa idem genere.
Adhuc autem consideratio in his quae propria sunt contrariis, necessarium est omnia contraria in proximo esse, vel in contrariis generibus proximis : vel oportet quod ipsa contraria secundum se sint contraria genera. Album enim et nigrum in eodem sunt genere proximo, color enim est genus horum contrariorum. Justitia autem et injustitia quae sunt contraria, sunt in contrariis generibus proximis, quia justitia est in genere virtutis, injustitia autem in genere vitii: virtus autem et vitium sunt contraria genera, justitiae enim genus est virtus, injustitiae autem genus est nequitia sive vitium. Bonum vero et malum simpliciter et secundum se accepta sive universaliter non sunt in aliquo sicut in genere, sed ipsa secundum seipsa sunt contraria genera, et sic sunt genera aliorum existentia, ad quae alia multa vel omnia sicut ad genera reducuntur.