Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Tertio, Quaeritur de qualitatibus stellarum.
Dicuntur enim quaedam stellae calidae et siccae, sicut Sol : et quaedam frigidae et siccae, sicut Saturnus : quaedam frigidae et humidae, sicut Luna : quaedam calidae et humidae, sicut Jupiter.
Et videtur hoc multipliciter inconveniens. Primo : quia tales complexiones qualitatum activarum et passivarum non sunt nisi in materia generabili et corruptibili : stellae autem hujusmodi non sunt,
ut probatum est superius. Secundo : quia si tales complexiones sunt in stellis, tunc videtur, quod sufficiant quatuor stellae, sicut sufficiunt quatuor elementa : cum tamen videamus innumerabiles stellas in orbe.
Si forte dicatur, quod istas qualitates habent secundum effectum in inferioribus, et non afficiuntur eis in seipsis. Contra : Nullum agens agit ultra suam speciem : ergo agens quod non est calidum, non agit actione calidi nisi per accidens. Unde cum stellae habeant istas actiones per se, ut determinant Philosophi, videtur quod afficiantur eis.
Praeterea, Videtur quod omnes stellae sint calidae : de proprietate enim luminis est ex motu radiorum et reverberatione excitare calorem.
Ad hoc sunt tres responsiones scriptae in libro de ''Substantia orbis .
Prima, quod istae qualitates aequivoce sunt in stellis et elementis, sicut etiam diaphanum, et illae quae sunt in elementis, sequuntur actionem et passionem. Sed ista solutio non videtur stare : quia si aequivocus esset calor superior, similiter frigus, etc, tunc alterius rationis calorem deberet efficere in inferioribus quam istum, et sic de caeteris.
Alia solutio est, quod stellae habent istas qualitates, et tamen non afficiuntur eis. Et non sequitur, si faciunt eas in inferioribus, quod habent eas in seipsis : quia non sequitur, quod alterans secundum aliquam qualitatem, disponatur secundum eamdem : id enim quod movet localiter, calefacit, et tamen non de necessitate est calidum. Similiter calidum quandoque nigrificat, et tamen non de necessitate est nigrum : aliter enim iretur in infinitum, si omne movens secundum aliquam formam, esset mobile secundum eamdem.
Tertia solutio est, quod sicut in motu locali venitur ad unum movens immobile, ita in motu alterationis secundum qualitates primas necesse est venire ad unum alterans non alterabile secundum easdem qualitates : tamen qualitates primae sunt proprietates quae habent elementa a stellis moventibus non alterabitibus secundum qualitates illas, sicut et motus primus est proprietas quam habet primum mobile a motore primo secundum motum illum immobili.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeterquam ad ultimum, ad quod dicendum, quod stellae movent per radios et per proportionem situs eorum quae causantur ex motu : et hoc cum de ratione luminis sit inducere calorem, tamen quia lumen illud non est unius naturae in omnibus stellis, nec proportio situs est una in omni tempore motus, ideo non semper faciunt in inferioribus idem.
Ad. hoc autem quod potest quaeri, Quare sunt plures stellae quam quatuor, cum tamen accipiantur qualitates stellarum secundum complexionem qualitatum elementorum ?
Dicendum, quod stellae sunt moventes elementa ad generationes et corruptiones rerum, et sicut est multiplex generatio, ita necesse est esse multiplicem motum : et ideo multa sunt moventia quae sunt stellae: et multipliciter movent secundum conjunctiones et praeventiones et alios respectus stellarum in se et in imaginibus et spatiis caeli, ut dicit Albranazar in libro Judiciorum.