Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundum quam proprietatem et actum memoria insit Angelis ?
Secundo quaeritur, Secundum quam proprietatem et actum insit ?
Sunt enim proprietates memoriae, ut dicunt Philosophi, quaedam ex subjecto, quaedam ex memorabilibus. Ex subjecto secundum quod dicimus siccos melioris
esse memoriae et pejoris recordationis, et humidos e contrario pejoris memoriae et melioris recordationis. Cujus causa est, quia in sicco formae impressae deletio difficilis est: et ideo memoriae bonae sunt tales. Similiter sicca materia difficulter obedit animae agenti et moventi eam : et ideo tales sunt malae recordationis : in humidis autem propter contrarias causas fit e contrario. Similiter dicimus bene discentes male memorantes, et e converso. Et dicimus eos esse bonae memoriae qui occupantur circa pauca, et malae memoriae qui occupantur circa multa, secundum quod dicimus senes, quamvis sint sicciores, pejoris esse memoriae quam pueros, quamvis sint humidiores : quia eorum cogitatus est occupatus in paucis, et illorum in multis.
Quaeritur ergo, Utrum secundum hujusmodi proprietates memoria sit in Angelis, ita scilicet quod unus sit melioris memoriae quam alter ?
Item, Sunt proprietates memoriae in actu, secundum quod dicunt Philosophi, quod memoria de uno in aliud procedit ex quibusdam signis, vel per modum quorumdam signorum : disciplinaaulem ex necessariis, sicut dicit Avicenna, quod. videntes librum recordantur Magistri qui fecit aut docuit illum : et videntes I)ionem recordantur Diarii, qui similis vel dissimilis fuit Dioni : et tamen non est necessarium nos recordari.
Quaeritur de actu. Si enim recordatio est, ut dicit Avicenna, ingenium per quod revocentur oblita, tunc non videtur recordatio convenire Angelis. Similiter, si reminiscentia est super partem obliti, tunc iterum non convenit Angelis. Quem ergo actum habet memoria ?
Item, Dicit Philosophus, quod recordatio est ad habendum aliquid in futuro ex eo quod habitum est in praeterito. Secundum hoc autem iterum non videtur convenire Angelis : quia secundum illum modum procedit ex his quae suntper modum signorum et non necessitatis,
Solutio. Dicimus, quod, memoria et recordatio non differunt in Angelis per facile et difficile, sed per nobile et per minus nobile : et hoc causatur ex majori vel minori nobilitate naturae.
Si autem quaeritur, In quo cognoscitur illa nobilitas ? Dicendum, quod sicut in hominibus propter diversas complexiones causatur difficultas et facilitas memorandi, ita in Angelis ex diversitate naturae causatur diversitas memoriae et intelligentiae ex nobilitate naturae majori vel minori : et hoc cognoscitur in formis quae sunt in memoria et intelligentia, quae in quibusdam sunt magis simplices, et in quibusdam minus, sicut dicit Philosophus in libro de Causis. Sed in hoc est dissimilitudo, quod in hominibus qui melioris sunt memoriae, pejor est recordatio et minus perspicacitatis intelligen- tiae : in Angelis autem bonitas unius sequitur bonitatem alterius.
Ad id quod quaeritur de actu memoriae, dicendum quod lia memoria quae aequaliter est respectu praesentium et praeteritorum et futurorum, non habet actum nisi notitiam rei apud se tenere, illa vero quae est prius intellecti, accipit hoc quod prius vidit cum ratione prius visi, et utraque illarum bene potest esse in Angelis. Sed recordatio et reminiscentia quae sunt ad renovandum oblitum, non sunt in Angelis secundum quod Philosophi loquuntur de eis : licet non conveniant nisi hominibus, et non brutis quae habent memoriam, tamen ponunt sensibilia per modum signorum, ut objectum est prius : et talis operatio non convenit memoriis Angelorum.