Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum in Angelis sit possibilis intellectus, et agens ?
Quaeritur ergo primo, Utrum in Angelis sit possibilis intellectus, et agens? Et videtur, quod sic : quia 1. Dicit Philosophus in III de Anima :
" Quoniam autem in omni natura aliud quidem est materia in unoquoque genere, hoc autem est potentia omnia illa : alterum autem est causa et efficiens, et omnia facit ut ars ad materiam se habet : necesse est et in anima has esse differentias : et hujusmodi quidem differentia qua omnia fiunt, est intellectus possibilis : illa vero qua est omnia facere, est intellectus agens : " ergo similiter et in Angelo necesse est has esse differentias.
2. Item, Omne cognoscens cognoscibilia, fit unumquodque illorum secun-
dum actum. Cum ergo Angelus cognoscit omnia cognoscibilia per naturam, Angelus secundum aliquam potentiam intellectivam fiet unumquodque intelligibilium secundum actum, licet non secundum esse : nihil autem fit unumquodque intelligibilium secundum actum et non secundum esse, nisi intellectus possibilis : ergo in Angelis est intellectus possibilis : possibilis autem non est sine agente, quia nihil faceret : ergo etiam est in eis agens,
3. Item, Sicut se habet materia in natura, sic intellectus possibilis in spiritualibus. IIIa propositio patet in III de Anima , Sed materia una numero est sub forma et sub privatione. Ergo intellectus possibilis unus est numero in potentia et sub specie quam speculatur. Et ex hoc habetur, quod intellectus speculativus et possibilis unus est numero et subjecto : sed non est unus secundum esse et rationem : Angeli autem habent intellectum speculativum : aliter enim distincte nihil specula rentur. Cum igitur ille in substantia sit idem cum possibili, habebunt possibilem secundum substantiam : et possibilis non est sine agente : ergo habent et agentem.
Si forte dicatur, quod non habent possibilem, quia intellectus eorum numquam fuit in potentia, et non exit de potentia in actum, quemadmodum intellectus humanus. Contra : Ageris secundum quod agens non potest esse subjectum : ratio enim subjecti est ratio materiae et materialis potentiae : ergo formae quibus intelligentiae plenae sunt, ut Philosophus dicit, non sunt in agente ut subjecto : ergo oportet, quod sit possibilis secundum substantiam qui sit subjectus eis,
Praeterea, Licet materia in caelo numquam fuerit in potentia ad formam, tamen in caelo est substantia materiae in qua sunt formae substantiales et acciden- tales : ergo a simili in Angelis quamvis non sit exitus de potentia in actum secundum intellectum possibilem, oportet tamen, quod intellectus possibilis sit in eis qui substet formis intelligibilibus. Sed contra :
Dicit Philosophus in V ''Metaphysicae , quod potentia passiva est principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud I si ergo Angeli habent intellectum possibilem, oportet quod in illo intellectu sit principium transmutationis talis : cum igitur ipsi secundum intellectum sint intransmutabiles, non habent intellectum possibilem.
Ad hoc dicunt quidam, quod Angeli habent intellectum agentem formas, et dicunt, quod multiplex est operatio intellectus agentis : quaedam enim est abstrahere species a phantasmatibus et conjungere intellectui possibili, et hanc habet secundum conversionem ad inferiora sensibilia : aliam habet in habendo species universales rerum, in quibus dicunt, quod summam retinet, sel singula perdit : et in hoc differt intellectus agens in Angelis ab intellectu agente in homine : quia in Angelis retinet singula cum summa. Sed contra hoc est, quod oportet, quod sit subjectum illarum formarum, et illud subjectum nullo modo potest esse agens : quia agens et subjectum nullo modo sunt idem secundum Philosophum .
Propter hoc dicunt alii, quod in Angelis non est nisi intellectus agens : sed differt ab intellectu humano : quia in hominibus lumen intellectus agentis est indistinctum : et propter hoc dicitur, quod in hominibus est intellectus agens sicut lux : quia sicut lux habet lumen indistinctum, et distinguitur ad colores quos abstrahit, ita intellectus agens in homine habet lumen indistinctum, et distinguitur secundum species quas abstrahit a phantasmatibus : in Angelis
autem est distinctus sine speciebus. Sed hoc nihil est : quia idem eodem modo se habens non facit nisi idem . Si igitur intellectus in Angelis est eodem modo se habens, cum nihil adveniat ei, non facit intelligere nisi unum, scilicet seip- sum.
Praeterea, Nihil intelligitur nisi per assimilationem intelligentis et intellecti : hic autem nulla fieret assimilatio, et non intelligeretur res.
Praeterea, Secundum hoc esset falsum quod dicit Philosophus, quod intelligens et intellectus sunt idem secundum actum et non secundum esse.
Solutio. Propter hoc dicimus nos, quod in Angelis est intellectus possibilis secundum substantiam et subjectum, ut probant primae objectiones : sed intellectus possibilis in eis numquam est sub privatione.
Et ad hoc quod objicitur de V Metaphysicae de potentia passiva, dicendum est, quod Philosophus loquitur ibi de potentia passiva, quae est in materia generabili et corruptibili : intellectus vero agens est illustrans super species illas, et illustrans intellectum possibilem.