Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundum quem actum insit Angelis liberum, arbitrium ?
Secundo quaeritur, Secundum quem actum insit Angelis liberum arbitrium?
Et videtur, quod non secundum illum qui est posse eligere bonum et posse eligere malum : quia
1. Secundum hoc et bonus Angelus posset facere male, et malus bene : quod esset contra fidem et contra Sanctos.
2. Cum etiam quidam actus sit liberi arbitrii potestas faciendi quod vult, videtur quod nec secundum illum insit :
qui enim non potest facere nisi unum, non videtur posse facere quod vult : sed Angelus non potest facere nisi unum : ergo, etc. Si enim dicatur oppositum, quod possit facere plura : tunc sequitur id quod prius : quia illa plura non erunt nisi bonum et malum, et bonum et melius, et malum et pejus.
3. Praeterea, Videtur in Angelis esse liberum arbitrium coactum : ignis enim non dicitur habere libertatem in actu propter hoc quod actio ejus determinata est ad unum semper : ergo videtur, quod similiter in. Angelis sit.
Solutio. Dicendum est, quod si attendamus naturam Angelorum, tunc est in eis liberum arbitrium secundum hunc actum qui est declinare ad bonum vel ad malum. Si vero attendamus dispositiones sequentes, scilicet confirmationem in bono, et confirmationem in malo, tunc non est in eis secundum actum illum, sed secundum illum qui est posse facere quod vult.
Ad id quod objicitur in contrarium primo, dicendum est, quod aliud est posse ex natura, et aliud est posse ex habitu confirmato : posse enim ex natura est ad opposita : posse autem ex habitu confirmato est ad unum : et illa non sunt contraria, sed possunt esse simul in eodem.
Ad aliud dicendum, quod secundum Anselmum in omnibus in quibus est potestas faciendi aliquid et voluntas, potestas dependet ex voluntate : quod patet cum dicitur, possum ambulare, possum loqui, possum comedere : in omnibus enim talibus intelligitur, si volo. Sic dicimus in proposito, cum dicimus, liberum abitriuni est potestas faciendi quod vult : licet enim non nisi unum velit, illud tamen libere vult sine necessitate coactionis alicujus.
Si autem objiciatur, quod secundum
Philosophum , omnis potestas rationalis sit ad opposita : liberum arbitrium in Angelis est potentia rationalis : igitur est ad opposita. Dicendum, quod potentia rationalis est ad opposita, non propter duo, sed propter oppositum. Unde secundum quod potentia rationalis est inquisitiva finis sui, sive ille finis sit verum, sive sit bonum, ponit potentia rationalis considerationem in oppositis, per quam contingit venire ad finem : sed quando est in fine, tunc jam non considerat opposita : quia opposita non sunt finis. Similiter est in progressu ad finem omnium finium, scilicet ad summum et primum verum, et ad summum et primum bonum. Et ideo contingit, quod liberum arbitrium quamdiu est in progressu ad aliud, illud est ad utrumque oppositorum : quando autem est in fine, tunc constat in illo, non considerans bonum et melius, quia ultra finem non est melius. Similiter non considerat
bonum et malum : quia bonum et malum non sunt fines, sed bonum tantum. Quod autem non deflectitur a fine, hoc non est coactionis, sed bonitatis a fine procedentis et liberum arbitrium in ipsum confirmantis.
Ad ultimum dicendum, quod ignis est ad unum ex obligatione materiae : forma enim ignis est forma materiae, et actio ejus est secundum conditiones materiae. Sed liberum arbitrium non est potentia existens in materia. Et quod est ad unum in confirmatis, hoc non est ex obligatione materiae et actione ejus secundum conditiones materiae, sed ex hoc quod attingit finem et perfecte deflexum est ab ipso.
Utrum autem liberum arbitrium sit unius rationis in Deo, Angelo, et homine, et in quo sit liberius, inferius in quaestione de libero arbitrio determinabitur.
QUAETIO XXVIII. De discretione personali Angelorum.
Deinde quaeritur de quarto attributo quod est discretio personalis. Et quaeruntur duo, scilicet quid discernat personas Angelorum? Et secundo, Utrum personae differant ab invicem numero, vel genere, vel specie?