Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Circa primum proceditur sic : Dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus: " Divinae mentes sunt super reliqua existentia, et vivunt super reliqua viventia, et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem, et plus quam omnia existentia pulchrum et bonum desiderant?. " Ex hoc accipitur, quod in Angelo est esse et vivere et sensibilium habere cognitionem et
intelligibilium : et ita videtur, quod in his conveniant ad animam rationalem.
Si forte aliquis diceret, quod anima habet cognitionem sensibilium per sensus, et Angelus non habet sensus. Hoc non videtur facere impedimentum : quia anima post mortem adhuc habebit cognitionem sensibilium. Unde hoc videtur esse per accidens, quod in corpore accipit cognitionem sensibilium per sensus.
Si dicatur, quod vita animae est actus vegetabilis, et distribuitur per nutritivam, augmentativam, et generativam : sic autem non est in Angelis. Hoc iterum non videtur impedire : eo quod haec omnia videntur accidere animae in quantum est in corpore. Et ideo reprehendit Dominus Sadducaeos querentes de muliere septem virorum, cujus in
resurrectione futura esset uxor. Et dixit eis, quod errarent ''nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in coelo .
Praeterea, Dominus post resurrectionem ut probaret veritatem vitae, comedit cum discipulis , ostendens in hoc secundum Augustinum, quod habuit potestatem comestivam, non tamen habens indigentiam comestionis : ergo videtur, quod habere vitam secundum potestatem, et habere eam secundum aliquos actus indigentiae non faciant differentiam nisi per accidens : et ita relinquitur convenientia Angeli et animae in illis.
Praeterea, Dicit Boetius, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior : et ita videtur, quod omnis potestas quae est in anima, sit etiam in Angelo.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus facit objectionem : quia si non haberent Angeli nisi intellectum, tunc alia quae habent esse, vivere, sentire, et ratiocinari, viderentur esse propinquiora Deo quam Angeli :. quia plures bonitates pulchri et boni in se colligerent. Et dicit, quod iste sermo bene se haberet, si superiora non haberent bonitates inferiorum. Sed quia superiora habent ea quae sunt inferiorum potenter et eminenter, ideo superiora magis appropinquant Deo.
Praeterea, Dicit Philosophus , quod vegetativum est in sensitivo sicut trigonum in tetragono. Ergo similiter sensibile erit in rationali, et rationale in intellectuali.
Si forte dicatur, quod non est differentia in rationali, sensibili, et vegetabili, sed in virtutibus motivis : in Angelo autem non est synderesis, eo quod synderesis est data homini existenti in via ad beatitudinem, ut remurmuret malo, et moveat ab bonum : Angelus autem non est in via, et ideo non indiget illo. Si, inquam, sic dicatur, hoc non videtur: in Angelis enim quoddam est naturale judicatorium boni et mali, et appetitus boni, et displicentia mali: aliter enim in daemonibus non esset vermis conscientiae: et ita videtur, quod in illa virtute quae est synderesis, non differant. Si dicatur, quod differant in ratione practica, quae dividitur per virum et mulierem, ut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : quia scilicet in Angelo non sit ratio quae sit vir et mulier. Contra: Dicit Augustinus super epistolam I ad Corinthios, XI, 7, super illud: Vir non debet velare caput suum : " Vir est pars rationis eminens quae se in id. quod aeternum est, extendit contemplando veritatem : mulier autem est pars inferior quae se extendit ad actionem temporalium. " Cum igitur in Angelo sit visio matutina et vespertina, ut supra habitum est, et similiter sit in eis virtus assistrix et virtus ministratrix, videtur quod habeant conversionem ad temporalia et aeterna, ista contemplando, et illa agendo et disponendo.
Solutio. Dicendum, quod anima et Angelus non habent convenientiam propinquam tamquam ea quae sunt ejusdem generis, sed remotam : vita enim in Angelis et in animabus non est ejusdem rationis. Similiter etiam caeterae potestates : et hoc patet : quia cum potentiae differant per actus, in aliis actibus sunt potestates in Angelis et in animabus : quod patet in singulis potestatibus : in vegetando enim animae semper est et erit potestas ad nutrire et augere et generare : et haec potestas proportionata est organo corporali : et licet quandoque non sit in corpore, sicut post mortem, nihilominus tamen maneret proportio illarum pote-
statum ad corpus. In vita autem Angeli nihil est talium : quia non est in eo vegetativum, sed vivere tantum. Similiter in potestate sensitiva anima habet proportionem ad organa secundum partes sensitivas. Unde secundum unam partem accipit sensibile, quod non accipit secundum aliam. Sed in Angelo una potestas accipit omnia sensibilia, et haec etiam potestas non est proportionata alicui organo. Qualiter autem accipiat sensibilia, supra determinatum est. Similiter anima rationalis accipit rationabilia discernendo et conferendo unum cum alio : et potestas rationis suae secundum virtutem proportionata est ad talem actum. Angelus autem talia accipit simpliciter, et ex his quae habet apud se. Et sic patet, quod non est omnimoda convenientia in potestatibus illis Angeli et animae.
Ad hoc autem quod quaeritur de virtutibus appetitivis, dicendum quod synderesis bene est in Angelis, sed non est ejusdem omnino rationis cum illa quae est in anima : synderesis enim animae est de universalibus viribus determinabilibus per studium et inquisitionem et experimenta casuum ad hoc opus et illud. In Angelis autem synderesis est et universale et particulare simul et secundum similitudinem unam : utriusque enim, scilicet universalis et particularis, notitiam habet ex his formis quas habet apud se, ut supra determinatum est.
Ad hoc autem quod quaeritur de viro et muliere, dicendum quod non est in Angelis : non enim quaecumque conversio in aeterna dicitur vir ab Augustino, sed illa tantum quae fit propter regimen mulieris, ne decipiatur a serpente. Similiter non quaecumque conversio in inferiora agenda vel disponenda dicitur mulier, sed illa tantum quae persuasibilis est a motu sensibili vel sensuali qui dicitur serpens.
Patet autem, quod secundum istas rationes conversio in aeterna et temporalia non est in Angelis.