Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Quis fuerit actus illius gratiae ?
Aut enim fuit actus meriti, aut actus praemii: non actus praemii : quia meritum praecedit praemium : ergo actus ille fuit actus meriti.
Sed tunc videtur, quod viderunt Deum in forma deitatis: quia dicit Augustinus super Joannem : " Tolletur impius ut non videat claritatem Dei quae Deus est, quam solum mundi corde videbunt, quod erit eis vita aeterna . " Similiter Dominus in Joanne dicit, quod cognoscere solum Deum et Jesum Christum est vita aeterna . Et Augustinus super Psalmum dicit, quod visio est tota merces : ergo videtur, quod Angeli in primo statu non viderunt Deum.
Contra : Aut per creaturas videbant Deum, aut in se, aut neutro modo.
Si per creaturas. Contra : Dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : " Non sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta, conspicerent, qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur . " Et ex ista auctoritate sequuntur duo. Unum scilicet, quod facti sunt in gratia : quia aliter ex quo facti sunt, non perimerentur Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione. Alterum, quod non profecerunt in cognitione Dei ex creaturis.
Si autem diceretur, quod neutro modo Deum viderunt, essent deterioris conditionis quam homines. Et praeterea nulla esset visio matutina et vespertina, quas in eis distinxit Augustinus secundum primum statum. Ergo relinquitur, quod Deum in se viderunt, et sic redit primum, quod actus illius gratiae fuit actus gloriae, et non actus meriti.
Ad hoc dicunt quidam, quod Angelus in primo statu non vidit Deum ut Deum, sed Deum vidit ut speciem rerum. Unde potius vidit per Deum, quam vidit Deum. Et dant similitudinem de specie rei visibilis in caelo, quae non videtur, sed per illam videtur alia res cujus ipsa est species. Sed haec solutio est contra originalia omnium Sanctorum : hoc enim non est perfrui sancta et pia contemplatione Verbi, sicut dicit Augustinus.
Praeterea, Dicit Augustinus , quod semper dies fuit in Angelis in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris : quia non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera.
Praeterea, Secundum hoc falsum esset quod dicit Augustinus, quod visione matutina formarentur Angeli.
Solutio. Dicimus, quod actus gratiae illius fuit actus meriti : sed meritum in eis est aliter quam in nobis : Angeli enim non habent fidem ut per speculum et aenigma veniant in Deum : sed cognitio eorum incipit in Verbo, et ex illa cognitione descendunt in cognitionem creaturae. Dicit enim Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : " Non mirum est quod sanctis Angelis suis in prima lucis conditione formatis prius Deus ostendebat quod erat deinceps creaturus. Neque enim intellectum Dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset : Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit ? Ex ipso igitur discebant Angeli quae forent creaturae deinceps faciendae, ac deinde in genere proprio. " Unde dicimus, quod meritum eorum est in hoc solo, quod Verbo adhaeserunt, cum possent ab ipso deflecti.
Et si quaeratur, Utrum hoc ipsum fuit eis actus gloriae ?
Dicendum, quod gloria vitae aeternae et beatitudo dicuntur per confirmationem cum perfruitione Verbi, et illam confirmationem nondum habuerunt Angeli. Unde si aliquando invenitur beatitudo et vita aeterna dicta de Angelis in primo statu, intelligitur de beatitudine secundum quid, scilicet quae non habet confirmationem conjunctam sibi. Et hoc videntur sentire Augustinus et Anselmus qui dicunt, quod Angelus in primo statu habuit unde proficeret ad confirmationem et beatitudinem.
Ex his igitur patet solutio ad totum.