Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic:
Dicit beatus Gregorius : " Throni illa agmina vocata sunt, quibus ad exercendum judicia semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim Thronos Latino eloquio sedes dicimus, Throni Dei sunt qui tanta deitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat, Unde et per Psalmistam dicitur : Sedisti super Thronum, qui judicas justitiam . "
1. Sed cum ordines primae hierarchiae distinguantur penes conversionem in Deum, judicare autem non sit actus conversionis in Deum, judicare non videtur convenire Thronis qui sunt in prima hierarchia.
2. Praeterea, Aut intelligitur de judicio ultimo, aut de judicio pertinente ad gubernationem hujus mundi, Si primo modo, cum illud judicium tantum semel futurum sit, Deus tantum semel praesideret illis Angelis, quod est inconveniens. Si autem secundo modo, hoc videtur magis esse Principatuum quam Thronorum. Et hoc videtur expresse dicere Gregorius sic : " Sunt nonnulli qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dumque se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus cum divina contemplatio praesto aest, in his velut in throno suo Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. " Ex hoc patet, quod iste actus principaliter videtur esse Principatuum.
3. Item, Dicit beatus Bernadus in Sermone 19 super Cantica: " In Thronis sedet Deus : et puto, quod iris spiritibus super omnes alios qui memorati sunt, et justior causa et copiosior materia sit diligendi. Etenim si intres hominis regis cujusque palatium, nonne cum plenum sit cellis, scamnis, cathedrasque, regia sedes in eminenti posita cernitur ? Et non est necesse quaerere ubi rex sedere solitus sit, nimirum mox manifesta occurrit sedes ejus, caeteris altior ornatiorque sedibus. Sic quoque omni decoris ornatu cunctis aliis praeeminere spiritibus istos intellige, in quibus speciali quodam stupendae dignationis munere divina eligit residere majestas. Quod si sessio significat magisterium : puto illum qui unus est nobis Magister in coelo et in terra, Dei sapientiam Christum, cum alias quidem ubique attingat propter munditiam suam, specialius tamen istos atque principalius tamquam propriam sedem sua illustrare praesentia, et inde tamquam de solemni adjutorio docere Angelum, docere hominem scientiam. Inde Angelis divinorum notitia judiciorum, inde consiliorum Archangelis : ibi. Virtutes audiunt quando et ubi et qualia proferant signa. Ibidemque universi sive sint Potestates, sive Principatus, sive Dominationes discunt profecto quid ex officio debeant, quid ex dignitate praesumant, et (quod praecipue cautum est omnibus) accepta potestate ad propriam voluntatem vel gloriam non abuti. " Ex ista auctoritate sequuntur quatuor conclusiones, quarum prima est, quod Throni dicuntur a dignitate et ornatu regali, et non ab actu judicandi, quod est contra Gregorium. Secunda est, quod Throni dicuntur ab auctoritate magisterii, quod
ductus modis videtur esse inconveniens. Primo scilicet, quia auctoritas magisterii magis debet attribui plenitudini scientiae, hoc est, Cherubim.Secundo autem, quia magisterium non est actus conversionis in Deum, sed potius conversionis ad inferiora. Tertia conclusio est, quod omnes inferiores ordines ex aequo videntur ordinari ad Thronos, quod est inconveniens : quia sic cessaret ratio mediae hierarchiae et postremae. Quarta conclusio est, quod Thronorum videtur esse immediata conversio super hominem, quod etiam: convenit postremae hierarchiae.
4. Item, Beatus Bernadus in eodem sermone : " Diligitur a Thronis Deus ob benevolentiam magistrae sapientiae sine invidia sese communicantis, et ob unctionem quae gratis docet de omnibus." Ex hoc iterum accipitur, quod Throni. dicuntur ab auctoritate magisterii.
Solutio. Dicimus cum beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium Papam, quod " Throni dicuntur ex eo quod sedent, et ex eo sedent, quod Deus sedet in eis. Neque enim sedere in eis qui non sederent, posset. Quaeris, Quid per illam sentiam sessionem ? Respondeo : Summani tranquillitatem, placidissimam serenitatem,pacem quae exsuperat omnem intellectum, Talis est qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissima, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos simillimos sibi. " Et tria quae tangit, omnem important quietem, vel tranquillitatem. Placidissimum enim dicit quietem voluntatis in volito in quo pascitur. Serenissimum autem dicit quietem intellectus in lumine divino : quia dicit Philosophus : Serenitas est quies in aere, et hoc est quando aer non conturbatur nubibus nec ventis exagitatur : et sic est intellectus quiescens in lumine divino, qui non circumfertur omni vento doctrinae, nec obscuratur nube speculi et aenigmatis et phantasiarum. Pacatissimum autem dicit quietem utriusque ab impugnatione culpae et miseriae.
Dicendum ergo ad primum, quod judicare non est actus proprius Thronorum, sed. est actus communis, scilicet in quantum proprietates interiorum sunt superiorum. Vel posset dici, quod judicare habet duas comparationes, unam scilicet ad eos qui judicantur, et aliam ad auctoritatem judicis quae cognoscitur in Throno : et in ista secunda comparatione attribuitur Thronis judicare, et non in prima.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur de judicio gubernationis: nec hoc est Principatuum,sed potius dispositio principatus unius gentis.
Ad id quod objicitur ex auctoritate Bernardi, dicendum quod Throni dicuntur a dignitate sedis regalis ut a proprietate prima, et ab actu judicii ut a proprietate sequente.
Ad aliud dicendum, quod Throni habent diversas proprietates, et nihil prohibet secundum unam proprietatem esse thronum regni, et secundum aliam thronum magisterii. Magisterium autem in comparatione ad facilitatem docendi refertur ad plenitudinem scientiae. Sed in comparatione ad auctoritatem quae cognoscitur in cathedra, est proprium Thronorum. Magisterium autem illud consistit in illuminatione inferiorum.
Ad aliud dicendum,. quod inferiores ordines non immediate convertuntur ad Thronos : sed per hoc intend ii Bernardus, quod omnium inferiorum conversio est ad sedentem in. Thronis, ut ad priinuni illuminatorem : quod licet superioribus etiam conveniat, tamen non ab hoc denominantur, sed. a nobilioribus donis, ut inferius patebit.
Ad aliud dicendum, quod de Thronis Deus docet omnem scientiam : sed non sequitur, quod scientia immediate de-
scendat de Thronis in hominem : imo unctio quae docet de omnibus, fluit de capite in barbam, et de barba in oram vestimenti .
Ad ultimum patet solutio per praedicta.