Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
.
Secundo, Quaeritur de proprietatibus Virtutum, quas tangit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia , sic dicens : " Ipsam vero sanctarum Virtutum nominationem aestimo declarare fortem quamdam et immutabilem virilitatem in omnes secundum earum de formitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum, sed firmi-
ter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem et ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam, ad. secunda vero virtutem dans, et deiformiter pervenientem . "
Quaeritur ergo, Quae dicantur operationes secundum earum deiformitatem ?
1. Operationes enim illae videntur esse omnia pertinentia ad. meritum : et istae non tantum pertinent ad virtutes, sed etiam ad Angelos alios.
2. Praeterea quaeritur, Quare dicat, Fortem et incommutabilem virilitatem, cum per unum videatur intelligi reliquum?
3. Praeterea quaeritur, Quae dicantur illuminationes inditae ei ? Si enim sunt inditae, tunc non videntur suscipi, sed potius interius haberi,
4. Praeterea, Reduci in imitationem Dei convenit omnibus ordinibus : et ita non videtur esse proprium isti. Si autem vis fiat in hoc quod dicit, Potenter reductam : tunc magis videtur esse proprium Potestatibus, quam Virtutibus.
5. Item quaeritur, Quid sit deiformis motus? Si enim ille est purgatio, perfectio, et illuminatio : tunc non videtur esse de actibus appropriatis, sed communibus.
6. Item, Cum dicit, Ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam, videtur esse nugatio : quia per imaginem importatur similitudo virtutis.
Solutio. Dicendum, quod quaedam istarum proprietatum sunt in communicando, et quaedam in accipiendo illuminationem. Et cum Virtus hic dicatur ultimum quod est in re de potentia, mulitplicantur istae proprietates secundum diversas determinationes et comparationes illius virtutis. Ultimum autem hic habet comparationes ad opus, et subjectum potentiae cujus est ultimum, et ad. virtutem primam, quae est principium et exemplar et finis ipsius. Si autem comparatur ad opus, hoc potest esse tribus modis, secundum quod triplex est ultimum operis. Et primum est in numero : et sic ultimum potentiae est proprio robore posse in omnes operationes sibi proprias, et sic est proprietas prima. Et dicuntur operationes secundum carum deiformitatem, operationes arduae fortitudinis, et virtutis,quae consistit in transmutatione inferiorum ad cooperationes signorum secundum causas occultas in Deo exhibitorum : deiformitas enim signorum est deiformitas virtutum. Item dicit, Fortem, propter habitum ipsius virtutis : incommutabilem vero propter subjectum operans, quod non mutatur exsequendo opus fortitudinis.
Secundo, ultimum in operatione est penes rationem operis. Aliquod enim
opus fit ratione debili, et aliquod ratione alta et forti. Et penes hoc accipitur secunda proprietas, quae est, Ad nullam susceptionem inditarum ejus divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam : illuminatio enim pertinet ad rationem operis, et ad intellectum. Et dicuntur illuminationes ei inditae illae ad quas habet ordinationem ex munere a quo denominatur ordo : nihilominus tamen sunt susceptae secundum speciales revelationes, quae fiunt a superioribus.
Tertium quod est in opere, est ex parte arduitatis operis, et penes hoc accipitur proprietas quarta, quae est, Non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum. Et dicitur deiformis motus a proprietate non quilibet, sed qui manifestat virtutem et robur, sicut est firmare res in esse, virtute, et opere, et transmutare eas transmutatione supernaturali et supermundana, sicut fit in operibus miraculorum. In utraque etiam istarum proprietatum, scilicet in secunda, et quarta fit comparatio ultimae virtutis ad subjectum potentiae quod patet :
per hoc quod facit mentionem de imbecillitate quam removet vii tus.
Si vero ul?i mum comparatur ad virtutem, quae est, principium et exemplar et finis, hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum conversionem ad ipsam, vel secundum perfectionem ex illa conversione consequentem. Si primo modo, tunc est proprietas septima, quae est, Ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam. Si vero secundo modo, hoc erit tribus modis secundum quod virtus illa tripliciter consideratur, scilicet ut principiam operans, et sic accipitur proprietas tertia, quae est, Potenter in imitationem Dei reductam. Et dicitur potenter, quia reductio hujus ordinis est secundum rationem potentiae et virtutis. Et dicitur, Imitationem, propter operationem quam habet sub prima virtute. Consideratur etiam virtus prima ut finis : et sic accipitur proprietas quinta, quae est, Firmiter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem : omnia enim quae habet et operatur, sunt in prima virtute ut in fine. Consideratur etiam prima virtus ut paradigma et exemplar virtulis creatae : et sic accipitur proprietas sexta, quae est, Ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam. Et dicit, Virtuti similem, ut determinetur ratio imaginis : quia non est in quolibet dono imago ad hunc ordinem, sed in similitudinem virtutis.
Si autem considerentur proprietates in communicando, adhuc potest esse duobus modis, scilicet in modo illuminandi, et in recepto per illuminationem. Et primo modo est illa quam dicit, Deiformiter pervenientem ad secunda. Si secundo modo, tunc est illa quam dicit, Dans virtutem ad secunda.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.