Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
.
Secundo, Quaeritur de effectibus custodiarum.
Et consueverunt assignari duodecim a Magistris. Quorum primus est excitare et solvere a vinculis peccatorum : et hoc accipitur, Actuum, XII, 7 et seq., ubi Angelus excitavit Petrum et solvit a vinculis et a carcere.
Secundus est, . quod, confortant : et hoc habetur, III Reg. XIX, 5, ubi Angelus dixit ad Eliam : Surge, et comede. Respexit, scilicet Elias, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixit que illi:
Surge, et comede, grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
Tertius est, quod arcet daemones : et hoc est quod dicitur, Tobiae, XII, 3 : Uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea compescuit.
Quartus est docere, sicut Angelus docuit Danielem, ut habetur, Danielis, IX, 22 et 23, ubi dicit Angelus Danieli: Nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Idem etiam accipitur, X, 11 et seq., et ibidem habetur qualiter Angelus confortavit Danielem.
Quintus est consolari, ut, Tobiae, V, 13: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Et sic apparuit etiam Angelus qui fuit similis Filio Dei, cum pueris in camino, ut habetur in Daniele .
Sextus est revelare secreta et ostendere seipsum. De hoc habetur in Genesi, xviii, 17 et 18, ubi Angeli ostenderunt se Abrahae, et unus eorum dixit: Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae ?
Septimus est adjutorium contra hostes, de quo habetur, Isaiae, xxxvii, 36, quod egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia.
Octavus est increpare pro delictis vel omissis. Et secundum hunc modum Angelus qui apparuit Moysi in rubo, increpavit eum, quod irreverenter accederet, Exodi III, 5, dicens : Ne appropies huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et Josue, v, 13 et seq., ubi dicitur :
Cum esset Josue in agro urbis Iericho , levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, parexitque ad eum, ei ait : Noster es, an adversariorum ? Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio, Cecidit Josue pronus in terram : et adorans, ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum ? Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Et de hoc expressius habetur alibi sic :Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium,et ait: Eduxi vos de aegypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae hujus, et aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ? Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam .
Nonus est impedientia ad bonum auferre : et hoc signatur,Exodi, xii, 29, ubi Angelus Domini percutiendo primogenita aegypti removit obstaculum egressionis filiorum Israel de aegypto. Et, Malachiae, III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, ei praeparabit viam ante faciem meam. Et in Psalmo XXXIV,6 : Fiat via eorum tenebrae, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos. Et praecedit, v. 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos. In quo intelligitur exclusio machinationum malignorum hominum contra justos.
Decimus est ducere et conducere in via : de quo habetur, Tobiae, V, 14 et 13: Dixit Tobias ad Angelum : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages, civitatem Medorum ?... Et dixit ei Angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. Et iterum, infra, v. 27 : Credo quod Angelus Dei bonus comitetur eum, et bene disponat omnia quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Undecimus est tentationem mitigare : et hoc signatum est in Genesi, xxxii, 24 et seq., ubi legitur, quod Jacob luctatus est cum Angelo, ex qua lucta tria consecutus est, scilicet benedictionem contra tentationem daemonum, et confortationem contra fratrem, qui est typus tentationis a mundo venientis, et tactum nervi in femore,qui est locus delectationis, et singnificat mitigationem tentationis a carne venientis. De hoc etiam habetur, Osee, xii, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo, Et inualuit ad Angelum, et confortatus est: flevit, ei rogavit eum.
Duodecimus est orare, et orationes deferre. De hoc habetur, Tobiae, XII, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino,
Isti autem effectus multiplicantur hoc modo : duo enim exiguntur ad perfectam custodiam, scilicet exclusio mali, et adductio ad bonum.
Penes exclusionem mali sumuntur septem : est enim malum triplex, scilicet malum culpae, et malum poenae, et dispositio ad malum sive culpae sive paenae. Malum autem culpae consideratur duobus modis : vel in prima causa instigante et movente ad ipsum, vel in se. Et si consideratur in se, tunc erit primus effectus, qui. est absolvere a vinculis peccatorum. Si autem consideratur in causa, consideratur duobus modis, scilicet penes ipsum instigantem, et penes ipsum moventem. Penes primum accipitur tertius effectus, qui est arcere daemones. Penes secundum vero undecimus, qui est mitigare tentationem. Si autem est exclusio mali
poenae, hoc contingit duobus modis penes duplicem considerationem poenae: consideratur enim secundum suam substantiam, et secundum suum nocumentum. Et penes primum est effectus septimus, qui est adjutorium contra hostes, per quod excluditur poena secundum substantiam. Penes secundum autem accipitur effectus quintus, qui est consolari afflictum ne poena illata sibi noceat per principium desperationis, vel per nimiam tristitiam. Si est dispositio ad malum, hoc est iterum duobus modis: aut enim disponit directe ad malum, sicut peccata venialia, et indevotio, et ingratitudo : et penes exclusionem illius accipitur effectus octavus, qui est increpatio de delictis, et indevotione, et ingratitudine, ut patet in auctoritatibus inductis. Aut disponit indirecte per impedimentum boni : et penes exclusionem hujus accipitur effectus nonus, qui est removere impedimenta.
Si autem est secundum conductionem ad bonum : aut illud est ex parte intellectus, aut ex parte affectus. Et si ex parte intellectus, aut est de communibus quae agenda sunt, et penes hoc accipitur effectus quartus, qui est docere secreta: aut est de spiritualibus pertinentibus ad jucunditatem et familiaritatem, et penes hoc est effectus sextus, qui est revelare secreta et ostendere seipsum. Si autem est ex parte affectus : tunc tripliciter consideratur : aut enim est secundum statum affectus, qui non est in proprio robore, et penes hoc est effectus secundus, qui est excitare ad fortitudinem, aut confortare ad fervorem : aut secundum statum affectus in habitu relato ad opus, et penes hoc accipitur effectus decimus, qui est viam ostendere, et ducere, et reducere : aut penes affectum ordinatum ad habitum sive gratiam acquirendam, et penes hoc accipitur effectus duodecimus, qui est orare, et orationes nostras offerre.