Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De numero et nominibus custodientium.
Consequenter quaeritur de numero et nominibus custodientium.
In Genesi autem, xviii, 1 et seq., legitur, quod tres venerunt ad Abraham, quorum duo tantum venerunt in Sodomam. Saepe autem legitur, quod apparuit unus. In Tobia autem legitur, quod Angelus dixit : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum . Et in Apocalypsi saepe leguntur apparuisse quatuor, et septem, et tres. II autem Machabaeorum, X, 29 et 30, cum Machabaeus procederet ad bellum contra Timotheum, sic legitur : Apparuerunt adversariis de coelo viri quinque in equis, fraenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes. Ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant. In eodem libro, xl 8 et 9, legitur, quod cum procederent contra Lysiam ad bellum, apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes sirmii benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis, non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
Similiter de nominibus eorum legitur, quod ille qui ad Tobiam missus est, Raphael dictus est : et qui ad beatam Virginem, dictus est Gabriel, Qui autem proeliabatur cum dracone in Apocalypsi, Michael. In Ezechiele, IX, 2, dicitur : Ecce sex viri veniebant de via portae su-
perioris, quae respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Et ibi patet, quod de septem Angelis loquitur. In eodem autem libro Ezechielis, 1, 5 et seq., ponit quatuor animalia alata, et similitudinem firmamenti super capita eorum, et thronum sapphirinum super firmamentum, et speciem hominis super thronum, et unam rotam habentem quatuor facies. Et cum haec secundum Dionysium attribuantur Angelis, videntur ibi esse septem diversitates. In IV autem Regum, VI, 15 et seq., apparuerunt contra Eliseum equi et currus ignei multi valde. Et hoc ostendit multitudinem Angelorum, sicut et ipse Eliseus dixit : Plures nobiscum sunt, quam cum illis. In Matthaeo, XXVI, 53, dixit Dominus ad Petrum percutientem servum principis : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum, Similiter, Lucae, II, 13, cum illo Angelo qui nuntiavit pastoribus nativitatem Christi, apparuit multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Quaeritur de diversitate omnium istorum, quae sit ratio numeri et nominum?
Solutio. Dicendum, quod illi tres qui apparuerunt Abrahae, apparuerunt ut adstruerent fidem et confortarent in
Abraham qui fuit in prima via credendi : et quia fides maxime pendet ex trinitate et unitate, ideo tres ibi vidit Abraham, et unum adoravit. Duo autem qui ingressi sunt Sodomam, significant officia duorum ordinum, quae necessaria fuerunt ad liberationem Lot, scilicet Angelorum et Archangelorum, quorum est revelare secreta, sicutde incendio Sodomae revelatum est Lot, quando praeceptum est ei ut iret in montem.
Unus autem Angelus diversimode ap- paruit : apparuit enim quandoque ut custodiens personam unam, sicut Angelus qui apparuit Jacob, et ille significat actum inferioris ordinis, cujus custodia est hominum singulorum. Quandoque autem apparuit ut revelans secreta, sicut ille qui apparuit beatae Virgini et Zachariae. Quandoque autem apparuit ut praecedens populum, sicut ille qui apparuit Tobiae, et ille qui praecessit Machabaeum in pugna contra Lysiam, et ille significat actum Principatuum. Principum enim est disponere et defendere principatum gentis.
Quandoque autem apparuerunt quatuor, et illi significant officia quatuor ordinum, quorum actus continue sunt circa res humanas, scilicet Angelorum in custodiendo, Archangelorum in revelando, Principatuum in disponendo gentes, Potestatum autem in refraenando malitiam potestatis aereae. Virtutes enim non semper circa humana operantur, sed circa elementa mundi : nec est actus eorum continuus, sed quandoque fiunt miracula, et quandoque non.
Quandoque autem apparuerunt quinque propter actus quinque ordinum, quorum ministerium est circa mundana, sicut illi qui apparuerunt circa Machabaeum, qui eum circumseptum habebant, et illi significant actum Angelorum et Principatuum : quia Machabaeus homo et princeps fuit. Alii tres officia trium ordinum significant : Archangeli enim tela jaciebant revelando terrores ex parte populi Dei : Potestates autem reprimendo nequitiam daemonum, ne vires darent hostibus ad pugnam : Virtutes vero excaecando miraculose hostes et perturbando eos.
Quandoque autem sex cum vasis interitus, et unus cum atramentario : et illi significant sex modos tribulationis captivorum, et unum modum consolationis liberatorum, de quibus habetur, Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, ei in septima non tanget te malum. Sex autem tribulationes captivorum spiritua
lium enumerantur a beato Gregorio in moralibus super Job . Ubi dicitur, quod diabolus captivans miserum hominem aut insidiando circumvolat, aut suadendo blanditur, aut promittendo decipit, aut comminando terret, aut opprimendo rapit, aut desperando frangit. Et promissiones ad istas tribulationes significant vasa interitus. Atramentarium autem quod erat in septimo Angelo, significat scripturam bonorum in libro vitae. Et de his amplius dicetur in quaestione de figuris Angelorum,
Quandoque autem apparuerunt septem sine distinctione, et illi non significant nisi actum unius ordinis, scilicet Archangelorum quorum tamen revelatio distinguitur per septem aetates mundi et per septiformem Ecclesiam in septenarium donorum Spiritus sancti. Inde etiam isti dicuntur adstare ante Dominum : quia in conspectu Dei semper tempus suae revelationis exspectant. Et hoc patet ex Glossis super Apocalypsim de septem Angelis qui tuba canunt .
Ultra numerum autem istum non invenitur certius numerus expressus ad custodiam.
Visio autem Ezechielis per quatuor animalia secundum Dionysium significat quatuor ordines, quorum officium continuum est circa nos, ut diximus. Et quid significent figurae eorum, posterius dicetur. Secundum autem Hieronymum significat quatuor regna. Firmamentum autem imminens capiti eorum, non significat aliquem ordinem specialem, sed significat universitatem dispositioni quatuor ordinum traditam. Thronus autem desuper significat chorum Thronorum. Species autem hominis et electri significant majestatem praesidentem.
Visio autem Jacob de Angelis descendentibus significat ipsum ministerium Angelorum, quod consistit in allatione donorum in descendendo de superius, et in praesentatione votorum nostrorum Deo in ascendendo.
Multitudo autem quae fuit circa Eliseum, significat multitudinem ministrantium, non in numero ordinum, sed personarum. Illa vero multitudo quae fuit a pastoribus audita, significat multitudinem assistentium et laudantium, sicut dicitur in Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei .
Duodecim autem legiones non significant aliquem numerum ordinum vel etiam gratiarum, sed significant multitudines et exercitus Angelorum militantium ad defensionem duodecim signatorum in qualibet duodecim tribuum filiorum Israel.
Hoc autem quod quaeritur de nominibus, solvendum est per Gregorium. Et de Michaele quidem verba jam habita superius sunt. De Gabriele autem dicit sic : " Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est : per Dei enim fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum dominus et potens in. proelio contra potestates aereas ad bella veniebat. " De Raphaele autem dicitur, quod. Raphael interpretatur medicina, videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, et caecitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum fuit ut medicina Dei voca-
Si vero quaeritur, De quibus ordinibus sunt isti tres Angeli? Dico sine praejudicio, quod Michael est de ordine Principatuum : et ideo Sancti dicunt, quod luit princeps synagogae, et modo est princeps noster. Gabriel autem est de ordine Archangelorum, sicut dicunt communiter Sancti, ut supra habitum est. Raphael autem est de ordine Vir-
tutum : quia Virtutum est miracula facere, sicut ipse miraculose curavit Tobiam.
Et si objiciatur quod in cantu dicitur : " Archangele Michael, constitui te principem super omnes animas suscipiendas. " Et etiam, " Concussum est mare, et contremuit terra, ubi Archangelus Michael descendebat de caelo. " Et ubicumque aliter invenitur, solvendum est per auctoritatem Dionysii supra positam, quae dicit, quod " superiores inferiorum dona participant excellenter, et propter actum inferiorum quem habent superiores, quandoque etiam sortiuntur nomina inferiorum. " Non sic tamen ut hoc nomen designet proprium ordinem eorum.