Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare Angeli apparent in corpore ?''
Ad primum proceditur sic : Dionysius ponit rationes pro et contra in libro de Coelesti hierarchia .
1. Quod enim non debeant apparere in corporibus, accipitur. ex hoc, quod ex corporibus eorum venimus in immundas intelligentias, ut aestimemus, ut dicit Dionysius, coelestes et deiformes animos multipedes esse quosdam, et multorum vulturum, et ad boum pecudalitatem, aut leonum bestialem imaginationem formatos, et ad aquilarum curvo rostro speciem, aut ad volatilium tripartitam alarum commotionem effiguratos, et rotas quasdam igneas super coelum imaginemur, et thronos materiales divinitati ad recubitum necessarios, et equos quosdam multicolores et armiferos archistrategos, id est, principes ducum exercitus, et quaecumque alia ex eloquiis nobis sacre et formaliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt.
2. Praeterea, Dionysius inducit rationem, quod si debent assumere corpora, quod ex nobilioribus rebus debent illa assumere, sic dicens debuisse Theologos ad corpoream facturam universaliter, id est, omnino, incorporalium venientes propriis ea inquantum possibile cognatis et formare et manifestare figurationibus ex apud nos pretiosissimis et immaterialibus quoquo modo et supereminentibus essentiis (sicut subsunt astra in coelo et coelestia corpora) et non coelestibus et deiformibus simplicitatibus terrenas et novissimas circumpositas multiformitas
tes, supple, debuisse. Et hujus tangit duas causas consequenter. Unam ex parte nostri, sic dicens de corpore nostro, quod nobilius est : " Hoc quidem et nostrum, scilicet corpus sublimius futurum esset, et supermundanas manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines. " Et postea subjungit causam aliam dicens : " Hoc etiam in divinas simul injuste non injuriam faceret virtutes, et aeque nostrum non seduceret animum, in immundas se inferentem compositiones." Postea subjungit rationem aliam dicens : " Et fortassis etiam aestimabuntur supercaelestia leoninis quibusdam et equinis repleri, et mugitiva laudum oratione, volatili Angelorum principatu, et animalibus aliis, et materiis ignobilioribus, tamquam ad inconsequens et ignobile et passibile reclusa : dum describuntur per omnia deiformes clare manifestativorum eloquiorum similitudines. " Ex his patet, quod non convenit Angelis apparere in corporibus : vel si apparent in ipsis, quod non nisi in nobilioribus debent apparere.
3. Ad hoc etiam aliae rationes possunt induci. Dicitur in Glossa super epist. ad Romanos, 1, 20 et seq, quod a duobus juvatur homo in cognitione Dei, scilicet a natura quae rationalis est, et de creaturis quae creatorem repraesentant. Cum igitur duplex sit pars hominis, scilicet intellectualis, et sensibilis, ex utraque parte, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, proposuit eis Deus mundanam theologiam. Ergo sicut creatura sensibilis manendo sensibilis, instruit sensum : sic creatura intelligibilis manendo intelligibilis, debet instruere intellectum : et sic Angeli non debent apparere in corporibus sensibilibus.
4. Praeterea, Si sensibile sit aliter apparens quam est, deceptionem facit in
phantasia : ergo et intelligibile aliter apparens quam est, errorem inducit in intellectum. Cum igitur Angeli appareant ut instruant, non debent aliter apparere quam sint : et ideo non habent, ut videtur, assumere corpora.
5. Item, His qui addicti sunt incommutabili veritati, inconveniens est aliud praetendere, quam sit in rei veritate : sed Angeli sancti sunt : ergo, etc. : sed in rei veritate non habent corpora : ergo non debent, ut videtur, corporibus apparere.
Sed contra sunt rationes Dionysii, quas ponit in libro de Coelesti hierarchia . i. Quarum prima est, quod naturale est humano intellectui manuduci : quaecumque enim, utin capite 1 dicit, coelestibus essentiis sunt supermundane, traduntur nobis symbolice. Et hoc contingit propter conjunctionem nostri intellectus ad phantasiam : et ideo oportet spiritualia figurare corporalibus, ex quorum proprietatibus intelligantur. Et hoc dicit Dionysius per haec verba : " Quia quidem pulchre procuratae sunt informium formae, et figurae carentium figuris, non unam causam, id est, non solum causam dicet quis esse nostram analogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes, et desiderantem proprias et generales reductiones, quae possibiles nobis formationem praetendunt informium supcrnaturaliumque speculationum. "
2. Aliam causam tangit Dionysius : quia ab immundis sic debent abscondi divina : et haec sunt verba sua : " Sed quia et hoc est mysticis eloquiis decentissimum per incomprehensibilia divina aenigmata occultare, et inviam multis ponere sacram additumque supermundanorum intellectuum veritatem : est enim non omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia. "
3. Aliam rationem inducit Dionysius quasi a minori : quia minus videtur quod theologia figurare imaginibus debuerit Deum quam Angelos : et figurat eum imaginibus columbae et leonum : ergo multo magis Angelos,
4. Praeterea, Inducit Dionysius rationes, quod etiam indignioribus corporibus habent uti Angeli in apparitionibus. Et prima ratio est haec : " In divinis negationes sunt verae, affirmationes vero incompactae. " Ergo obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio. Et sensus rationis hujus est, quia cum nihil possit secundum rei proprietatem affirmari de Deo, quod negationes verius conveniunt ei tamquam existenti super omnia quae de ipso ab humano intellectu possunt affirmari. Sic ergo cum corporales similitudines non conveniunt Angelis secundum naturam sui, similitudines corporum ignobiliorum quae statim ostendunt se non inesse Angelis, magis conveniunt quam similitudines nobiliorum, quas aliquis posset credere inesse Angelis secundum naturam.
5. Alia ratio est quam ponens sic dicit : " Quia vero et nostrum animum reducunt magis dissimiles similitudines, non aestimo quemquam bene sapientem contradicere : per quidem enim pretiosiores sacras formationes consequens est seduci, auriformes quasdam aestimantes esse coelestes essentias, et quosdam viros fulgureos decora indutos vestimenta, candidum et igneum innocue respergentes, et quibusdam aliis similibus imaginatis formis theologia coelestes figuravit intellectus. Quod quidem ne paterentur qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, sanctorum theologorum restitutiva sapientia, ad indecoras dissimilitudines mirabiliter descendit, non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus remanens quiescere. "
6. Aliam rationem ponit, cujus sensus est. Hoc apparet propter diversa officia
et propter diversa ministeria : diversorum autem ministeriorum diversae sunt proprietates, quae non manifestantur in corpore unius figurae : sed oportet exprimi illuminationem multis, ut fortitudinem in leone, et sic de aliis : ergo oportet quandoque apparere in corporibus nobilioribus, quandoque in minus nobilibus, secundum quod illa corporea possunt ostendere diversas proprietates ministerii.
Solutio. Concedendae sunt ultimae rationes, quod conveniens est apparere Angelos in corporibus diversarum figurarum, et non propter se, sed propter homines.
Ad primum ergo dicendum, quod id quod apparet ad. sensum, apparet vel in se, vet in ordine ad rationem ex simili comprehenso. Si primo modo, sic non apparent Angeli : quia sic apparerent aequaliter brutis et hominibus. Si secundo modo, hoc contingit duobus modis, scilicet prout ratio juvatur ex symbolis corporalibus ad intellectum spiritualium, vel prout adjuvatur ad considerationem universalis abstracti a sensibilibus : et hoc ultimo modo non apparent Angeli, sed. primo modo.
Si vero quaeratur, Quid juvat animam ad hoc quod sensibile non stat in sensu, vel quod ratio magis procedit una via quam alia? Dicendum, quod Angelus per ministerium et illuminationem, de quibus in superioribus dictum est.
Ad aliud patet solutio ex verbis Dionysii objectis in contrarium, scilicet quod magis oriretur deceptio ex corporibus nobilioribus, quam ignobilioribus, propter convenientiam in nobilitate.
Ad aliud dicendum, quod in diversis corporibus debent apparere propter rationem ultimo objectam. Et etiam propter hoc, quia ea quae secundum na- turam habent corpus, habent corpus determinatum et unum in natura. Ut ergo sciatur, quod nullum corpus habent secundum naturam, apparent in corporibus diversis.
Ad aliud dicendum, quod intellectus noster immixtus est phantasiis, et ideo ad intellectum creatoris non elevatur, nisi in speculo et aenigmate. Nec objicitur ei creatura spiritualis, nisi vestiat se similitudinibus sensibilibus.
Ad aliud dicendum, quod sensibile quantum est de se, numquam apparet aliter quam est : sed deceptio accidit in phantasia quae componit sensibile cum eo cum quo non est componibile, vel dividit ab eo a quo non est divisibile. Et ulterius decipitur ratio abstrahens a phantasia sic componente vel dividente. Sic autem non est in Angelis : juvat enim ad hoc ut intelligatur proprietas ad quam sunt in ministrando.