Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
?
Tertio quaeritur, Quae primi peccati causa fuit ?
1. Cum enim duo sunt moventia secundum Philosophum, intellectus scilicet et phantasia, dicit Philosophus , quod intellectus est semper rectus, phantasia autem est recta et non recta: sed in Angelo non est nisi intellectus : ergo videtur, quod semper rectus: et ita numquam movet ad peccatum.: et sic videtur, quod Angelus non potuerit peccare per causam quam in se habuerit. Per causam autem exteriorem peccare non potuit: quia exterior causa non potuit eum movere ad opus nisi Deus : Deus autem non movet ad peccatum.
2. Item, Angelus secundum naturam intellectum habet deiformem : intellectus vero deiformis est super simplices rerum veritates : ergo impossibilis est ad deceptionem. : et ita videtur, quod non moveat ad peccatum.
3. Item, Dicit Augustinus, quod non est credendum Adam spirituali mente praeditum hoc putasse, quod Deus sciens bonum et malum futurus esset: sed in hoc decipi poterat, quia credebat veniale quod erat damnabile. Ergo multo minus credendum est hoc de Angelo, quod fuit deceptus, cum a principio creationis suae intellectu deiformi fuerit praeditus : et ita videtur, quod ex, deceptione intellectus non inclinatus fuerit ad peccatum.
Sed contra est quod :
i. Dicit Damascenus in libro 11 de Fide orthodoxa: " Liberi arbitrii sui ele-
ctione versus est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est praeter naturam : et elevatus est adversus Deum qui fecit ipsum, adaequari ipsi volens. Et sic primo desistens a bono in malum devenit ,)) Si igitur liberi arbitrii electione peccavit, et electio non. est sine intellectu et ratione, ut dicit Philosophus , videtur quod intellectus ejus movit ad peccatum.
2. Item, Anselmus in libro de Casu diaboli dicit: " Cum dico quia Angelus deseruit justitiam volendo quod non debuit, aperte ostendo, cur et quomodo illam deseruit, Nam ideo illam deseruit, quia voluit quod velle non debuit, et hoc modo id volendo quod non debuit, illam deseruit. Nulla autem causa praecessit hanc voluntatem, nisi quia velle potuit. Nec ideo voluit, quia, potuit: quia similiter velle potuit bonus Angelus, nec tamen voluit. Nam nullus vult quod velle potest : ideo quia potest sine alia causa, quamvis numquam velit si. non potest. Cur ergo voluit ? Non nisi quia voluit. Nam haec voluntas nullam aliam habuit causam, qua impelleretur aliquatenus aut attraheretur : sed ipse sibi, si dici potest, efficiens causa fuit effectus . "
3, Item, Augustinus in libro de libero arbitrio dicit, quod efficiens causa peccati non est nisi voluntas.
Contra hoc totum videtur esse quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : " Igitur malum est praeter vitam, et praeter interitionem, et praeter causam, et praeter principium, et praeter finem, et praeter diffinitionem, et praeter voluntatem, et praeter substantiam . " Ex hoc accipitur, quod malum et peccatum daemonis fuerit praeter voluntatem, et praeter intel1ectum ejus.
Solutio, Praenotandum, quod an et quando et unde et in quo sit malum, alibi est determinandum : unde consentiendo Sanctis dicimus, quod actus peccati non habet causam nisi voluntatem : malum autem secundum quod hujusmodi, nullam habet causam, sed est defectus et infirmitas incidens ex carentia boni et justitiae : actus autem voluntatis secundum quod hujusmodi, duas habet causas, scilicet voluntatem ut proximam, et Deum in voluntate moventem ut causam primam :sed. tamen actus peccati non est separabilis a defectu boni, qui malum est, nisi potentia et ratione : et ideo peccatum causam habet voluntatem et non Deum, Difformitas autem peccati a nulla causatur extremitate, sed tantum a quadam privatione : quia scilicet vult quod non debet. Aversio autem voluntatis a debito et justitia et bono, quae non est nisi privatio et non volitum, neque intellectum, neque intentum inducit defectum boni in actu qui est peccatum et malum. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus , d malum daemonis est praeter intellectum deiformem esse. Haec tamen omnia alibi sufficientius determinabuntur.
Dicendum ergo ad primum, quod intellectus daemonis in pluribus decipi poterat, sicut in auctoritate Anselmi supra ostensum est. Et quod dicit Philosophus, quod intellectus semper est rectus, intelligitur de intellectu qui procedit ex principiis per se notis et veris: intellectus autem voluntarorium et moralium procedit ex cont ingentibus possibilibus aliter fieri, sicut quod Deus suam creaturam quam ad imaginem suam fecerat, extrema condemnatione non puniret, et hujusmodi alia quae ponit Anselmus, quae daemoni promittebant impunitatem.
Ad aliud dicendum, quod intellectus
deiformis creatus Angeli non decipitur in veritate rerum earum, quae sunt necessario, vel frequenter, vel raro : sed in his quae pendent a voluntate Dei vel Angeli vel hominis, non habet nisi conjecturas, sicut est punire aeternaliter et non ignoscere pro tali culpa : et ideo in talibus potest decipi.
Et si objiciatur, quod diabolus scivit rationes juris, et ideo scivit, quod talis poena debebatur tali culpae, patet solutio per Anselmum supra inducta, quia scivit justam quidem esse poenam : sed an Deus facturus esset quod juste facere posset, ignoravit, praecipue cum sicut in vindicta sit decor justitiae, ita in ignoscentiam sit decor misericordiae et bonitatis : et misericordia saepe superexaltat judicium .
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Verbum autem Dionysii ultimo inductum, intelligitur de malo contracto in actu et opere voluntatis.