Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quis sit tentator?
Secundo quaeritur, Quis sit tentator?
Et videtur, quod solus diabolus : quia
1. Super illud epist. ad Thessalonicenses III, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, dicit Glossa, scilicet diabolus, cujus officium est tentare.
2. Item, Hieronymus in libro tertio super Jeremiam : " Quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui numquam nobis dant requiem, et semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum . "
3, Item, Chrysostomus in Homilia 22 super Joannem : " Plurimum nos diabolus urget, plurimum nostrae insidiatur saluti. Invigilandum est igitur, et contra illius impetum unumquemque se omni ex. parte praemunire oportet : nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua. nobis salutis nostrae cura est, ne minima quidem in re cum nobis praevalere permittamus, ne mox. in majoribus praevaleat. Summae namque amentia) est, ut cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni invigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eamdem adhibeamus diligentiam. "
4. Item, I Petri, v, 8 et 9 : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuii, quaerens quem devoret.
Item, Lucae, XXII, 31 et 32, dicit Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : ei tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
5. Item, Job, I, II et 12, dicit Satan ad Dominum : Extende paululum manum tuam, ei tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quae habet, in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Et infra, II, 6 : Ecce in manu tua est : verumtamen animam ejus serva. Ex hoc enim patet, quod Dominus licentiam tentandi non. dat nisi Satanae. Et sic ipse solus tentator videtur esse ex officio.
Sed videtur, quod Deus tentet : quia, Genes. XXII, 1, dicitur : Tentavit Deus Abraham, Et in libro Sapientiae, III, 5 :
Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Ex his accipitur, quod Deus tentat. Sed contra hoc habetur :
1. Jacobi, I, 13 : Nemo cum temtatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Ex hoc accipitur, quod Deus nec tentat, nec diabolus, sed unusquisque a propria concupiscentia tentatur.
2. Item, Dicitur, quod mundus tentat, sicut dicit Apostolus in epist. II ad Timotheum, IV, 9 : Demas reliquit me, diligens hoc saeculum.
Iuxta hoc iterum quaeritur, Utrum Deus aliquem in tentationem inducat?
Hoc enim videtur per orationem Dominicam, ubi dicitur : ''Et ne nos inducas in tentationem . Frustra enim hoc a Deo peteretur, si nullus a Deo in tentationem induceretur.
Sed contra hoc est,
1. Quod dicit Glossa, quod in tentationem induci, est tentatione frangi et tentatione superari. Et hoc non videtur facere Deus, sed potius diabolus, vel concupiscentia.
2. Praeterea, Videtur quod nullus inducatur in tentationem : quia ita dicitur in epist. I ad Corinthios, x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciat etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
Solutio. Secundum praedicta dicendum, quod quodam genere tentationis Deus tentat, et quodam diabolus tantum, et quodam homo. Sexto enim modo tentationis sive genere tentat Deus. Tertio autem diabolus tantum. Quarto autem et quinto homo. Nihilominus tamen quando tentatio tendit ad illicitum, tunc Deus intentator malorum est, ut dicit Jacobus : et est sensus, quod non est
Deas tentator malorum, hoc est, in malis sive in peccatis : in his enim ex proprio officio tentat diabolus, sed rationem tentationis quandoque accipit in mundo, quandoque in carne, et tunc dicitur tentare mundus, et tentare caro, secundum quod dicitur in prosa :
Mundus, caro, daemonia, Diversa movent praelia.
Licet enim quandoque peccatum fiat quod non suggerit diabolus, sive per corruptionem carnis, sive per suggestionem hominis, tamen quia hoc ipsum non fieret nisi primo diabolus peccatum suggessisset, etiam secundum illud peccatum primus auctor diabolus est, secundum quod dicitur, Sapientiae, II, 24 et 25 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Dicendum ergo ad primum, quod proprium officium diaboli est tentare : quia tentatio est ab ipso sicut a primo auctore.
Et per hoc patet solutio primarum sex auctoritatum.
Ad id quod objicitur, quod Deus tentet, patet solutio per praedicta.
Ad id quod objicitur, quod sunusquisque tentatur a concupiscentia, dicendum quod prima causa tentationis est diabolus, sed concupiscentia est ut instrumentum et delectabile carnis.
Ad aliud dicendum, quod ad vanita tem mundi pertinens est materia.
Ad id quod quaeritur, Utrum Deus ali- . quem inducat in tentationem? Dicendum quod Deus ut operans nullum inducit, sed cessans ab opere contrario, secundum quod dicimus aliquem facere aliquid, qui potest prohibere illud et non prohibet. In tentationem enim induci, est in tentationem per cogitatum ire, et ipsi per consensum et opus succumbere, ut dicit Glossa super Matthaeum,