Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De quatuor coaequaevis in communi.
Deinde, Quaeritur de quatuor coaequaevis in communi.
Et videtur, quod non sint tot : quia
1. Tempus est accidens, et sic erit in aliquo eorum ut in subjecto : accidens autem numquam coaequaevum subjecto est: quod probatur ex. hoc quod principiatur et causatur a subjecto : ergo videtur, quod ista quatuor non sint coaequaeva.
2. Item, Locus et locatum non sunt coaequaeva secundum naturam : quia locus principium locati est. Cum ergo coelum empyreum sit locus, et Angeli locatum, in ipso non videntur esse coaequaeva.
3. Item, Dicit Philosophus in libro de Causis, quod quaedam quae sunt post aeternitatem, sunt supra tempus : sed illa sunt immutabilia, sicut caelum, et angelica natura : ergo non videntur esse coaequaeva tempori.
4. Item, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : " Quidam aiunt, quod ante omnem quidem creationem geniti sunt Angeli, ut Gregorius dicit theologus : et primum quidem excogitavit Deus angelicas virtutes et caelestes, et excogitatio opus ejus fuit. Alii vero quoniam est genitum caelum primum. Quoniam autem ante hominis plasmationem, omnes confitentur. Ego autem Gregorio theologo consentio : nam par fuit primum intellectualem substantiam creari, et secundo sensibilem, et tunc ex utrisque hominem . "
Praeterea quaeritur, Penes quid sumitur numerus horum quatuor coaequaevorum ?
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum, quod numerus quatuor coaequaevorum accipitur penes principia creationis, et coexistentiam istorum. Sunt enim quaedam creata ex natura corporea mutabili, et illorum principium est materia. Quaedam vero ex materia immutabili per generationem et corruptionem, et horum principium est coelum. Quaedam vero sunt non ex materia corporea, et haec non possunt esse principiata ex materia vel ex coelo, sicut angelica natura. Et ideo ista tria coaequaeva sunt. Tempus autem coaequaevum ipsius ponitur, secundum quod sumitur extenso nomine pro mensura cujuscumque mutationis ad quodcumque esse. Unde dicitur ibi tempus mensura progressionis eorum in esse per creationem.
Ad primum ergo dicendum, quod tempus illud non est in uno, sed adjacet tribus, scilicet Angelo creato, et coelo, et materiae. Et habet duplicem comparationem ad illud cui adjacet, scilicet ut mensura, et ut accidens. Ut accidens principiatur ab ipso, et sic posterius ipso est secundum intellectum, sed non quoad esse et durationem : ut mensura Vero est passio motus ejus, et adjacet ei ut coaequaevum.
Ad aliud dicendum, quod locus secundum quod accipitur ut creatum, non est nisi extremitas corporis alicujus, et refertur ad ipsum sicut terminans ad terminatum, et pars ad totum. Secundum autem quod accipitur in generatione et natura, tunc quamdam habet influentiam principii supra formam et figuram rei generatae in ipso, secundum quod dicit Porphyrius , quod generationis principium dicitur vel ab eo qui genuit, vel ab eo in quo quis genitus est.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius theologus et Damascenus loquuntur secundum ordinem intellectus et naturae, et non secundum ordinem ipsius esse : secundem intellectum enim et naturam simplicia sunt ante composita, ut sensibile et intellectuale ante hominem, qui ex utroque est : intellectuale vero in ordine simplicium est ante sensibile : quia intellectuale est finis et actus sensibilis : actus autem, ut dicit Philosophus in IX Metaphysicae prior est potentia, substantia, et ratione : sed secundum ordinem ipsius esse nihil prohibet intellectuale esse coaequaevum caelo et materiae, quae a Damasceno sensibilia dicuntur, eo quod a sensibus percipiuntur.