Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quomodo anima sit actus corporis potentia vitam habentis ?
Quarto quaeritur, Quomodo anima sit actus corporis potentia vitam habentis ?
Contra hoc enim ostendit Gregorius Nyssenus in libro suo de Homine, dicens: " Aristoteles ait corpus potestate vitam hahere etiam antequam generata sit anima. Dicit enim corpus potestate vitam habere etiam in seipso. Oportet autem corpus quod potestate vitam habet, prius actu esse corpus. Non potest autem esse corpus antequam suscipiat speciem hyle. Hyle autem est sine qualitate, et non corpus est. Impossibile ergo est quod non est actu, potestate habere ut fiat quid ex eo. Si autem et corpus potestate est, qualiter quod potestate est corpus, potestate vitam habere in seipso potest , " Sensus hujus objectionis est iste: Potentia est ante actum: ergo corpus potestate habens vitam, est ante vitam: et ante vitam corpus est, non in specie corporis organici: organicum enim jam habet vitam: ergo non tantum est in potentia habens vitam, sed etiam in potentia corpus: et oportet, quod prius educatur ad actum corporis, quam ad actum vitae. Si autem propter talem potestatem materialem dicitur potentia vitam habens, tunc quaelibet potentia est vitam habens: quod non est verum: quia nihil est in potentia in alio nisi quod uno motore educitur ex ipso, ut dicit Averroes super IX Metaphysicae in commento .
2. Item, Objicit similiter dicens, quod " aliter in aliis actibus possibile est habentem quidem non uti eo, in anima autem impossibile est I neque enim qui dormit, sine speciali actu est: etenim nutritur et augetur et imaginatur et respirat, quod maxime vitae est argumentum, " Ex his igitur manifestum est, quoniam potestate vivere non potest alicui inesse, sed omnino actu: ergo nihil est dicere, potentia vitam habens, sed actu.
3. Adhuc, Objicit tertio sic: " Quod principaliter et antecedenter specificat animam, vita est et non aliud: nam animae quidem copulata et innata est vita, corpori autem secundum participationem. " Dicit igitur sanitatem esse proportionalem vitae, non autem hanc animae vitam esse dicit, sed eam quae est corporis: et ita sophisticatur, et intendit, quod decipiatur Aristoteles in hoc quod dicit, Corporis potentia vitam habentis: quia vita est antecedens et primus actus animae, non corporis, et ita anima est potentia vitam habens, et non corpus.
4. Item, Objicitur sic: Quidquid advenit corpori jam habenti vitam, si ipsum est actus, illud erit actus corporis, non potentia, sed actu jam vitam habentis: anima sensibilis et rationalis sic adve-
niunt corpori: ergo sunt actus corporis actu vitam habentis. Prima patet per se. Secunda scribitur in libro XVI de Animalibus, ubi dicitur, quod embryonibus inest anima vegetabilis propter acceptionem nutrimenti ante sensum et rationem. Et per hanc rationem ulterius concludit Avicenna, quod anima sensibilis et rationalis sunt accidentia, sic dicens: Videtur, quod vegetabilis perficiat materiam ad quam postea advenit anima animalis: ergo anima advenit materiae quae prius constituta est ab ilia, quae est causa perficiendi materiam, in qua advenit illa, alia, scilicet animalis: ergo non est animalis nisi existens in subjecto: ergo est accidens.
5. Item, Vita quae est in potentia vita, est in potentia materiae secundum intellectum Philosophi. Cum igitur sola anima vegetabilis sit in tali potentia, sola ipsa erit actus talis, qui est actus corporis potentia vitam habentis.
6. Item, Vivere dicitur multipliciter, ut dicit Aristoteles in II de Anima : et uno modo est intelligere: ergo aliquid habens vitam in potentia, est habens vitam intellectivam in potentia: et secundum hoc intellectus esset ejus actus, quod est contra Philosophum qui dicit, quod intellectus nullius corporis est actus.
7. Item, Anima intellectiva est actus habentis intelligere in potentia : nihil autem potest intelligere nisi ipsa: ergo ipsa est actus suiipsius.
8. Item, Philosophus in libro I de Somno et Vigilia dicit, quod cujus est potentia, ejus est actus. Si igitur vivere dicitur intelligere, cujus est potentia vivere, ejus erit intelligere secundum actum: sed corporis est potentia vivere: ergo ejus erit secundum actum intelligere, quod falsum est.
9. Item quaeritur, Quare dicat, Potentia vitam habens, non potentia vivens.
10. Item, Cum suscipere vitam, secundum rationem, sit ante habere vitam, videtur quod potius deberet dicere, Potentia vitam suscipiens, quani potentia vitam habens,
11. Item, Semina animalium et fructus plantarum sunt potentia vitam habentia et corpora physica: ergo videtur, quod anima talium corporum sit actus, quod falsum est: quia nullus actus animae manifestatur in illis, nisi transmutatis illis corporibus ad aliam formam.
Solutio. Dicimus et supponimus hic, quod anima vegetabilis prout est species animae, non est nisi in plantis, sed prout est potentia est in animalibus. Etiam sensibilis prout est species animae, non est nisi in brutis: prout autem est in potentia, est in hominibus. Similiter rationalis prout est species animae, est in hominibus. Si vero accipiatur anima secundum suum genus, tunc illud genus ponet naturam animae secundum primas potestates animae, quae postea determinantur per consequentes differentias: et illae sunt potestates vegetabilis: et sic dicta anima vegetabilis secundum genus erit in qualibet suarum specierum. Dico igitur, quod anima vegetabilis non est actus corporis hominis., nec etiam sensibilis. Similiter non est actus corporis bruti, sed illius, id est, hominis est actus rationalis tantum, et illius, id. est, bruti sensibilis, tunc et plantae vegetabilis tantum.
Ad primum ergo dicendum, quod diffinitio animae physica est, hoc est, explicans substantiam animae in hac materia hoc modo quo proprium est naturalis diffinire: et ideo necesse est corpus organicum oblique cadere in diffinitione: quia forma naturalis habet diffinitionem, secundum quod habet esse in hac materia. Et quod Aristoteles dicit, Potentia vitam habentis, ly potentia non dicit nisi respectum materiae ad actum animae qui est vivere. Ille enim respectus potentiae est, et non actus: numquam enim Aristoteles intendit hoc quod Gregorius ei imponit, scilicet quod sit anima actus corporis existentis in potentia ad animam, imo illius non est actus. Et hoc patet per Philosophum, qui dicit in II de Anima: " Est autem non abjiciens animam et cum potentia sit: sicque vivere secundum quod est habens vitam, illud non est abjiciens animam, quia ipsa est jam actus ejus. Illud autem quod est potentia corpus hujusmodi, non est habens animam, sicut est semen animalis, vel fructus plantae . " Potentia enim vitam habens ponitur in diffinitione ad differentiam quorumdam physicorum corporum, quae non habent potestatem vivendi, sicut mineralia, et lapides.
Ad aliud dicendum, quod licet corpus suscipiat vitam, tamen respectus corporis ad. actum est respectus potentiae.
Ad aliud dicendum, quod vita est animae sicut potentiae activae, et corporis sicut passivae. Unde patet, quod illae rationes Gregorii ex prava intelligentia litterae Aristotelis procedunt.
Ad aliud dicendum secundum praehabita, quod in solis plantis est anima vegetabilis ut species et ut actus: in brutis autem sensibilis est ut actus: et propter hoc illa immediate advenit corpori organico, et vegetabilis non. est in eo nisi ut potentia. Nihil tamen prohibet, quin operatio unius potentiae sensibilis
animae prius manifestetur, quam operatio alterius potentiae. Et similiter dico de anima rationali in homine. Et hoc dicit Avicenna in VI de Naturalibus. Dicit enim, quod anima vegetabilis est in plantis faciens suum corpus, et sensibilis in brutis in qua non est vegetabilis nisi ut polentia, et similiter est de rationali in hominibus. Et hoc innuit etiam Philosophus in II de Anima dicens, quod vivere viventibus est esse, et sentire sentientibus est esse: hoc enim vivere quod est esse secundum actum viventibus, est tantum habere principium vitae, guod est anima vegetabilis. Sed vivere non est, esse sentientibus, sed sentire, hoc est, principium primi sensus habere, quod non est anima vegetabilis, sed sensibilis. Et per hoc patet quod anima rationalis et sensibilis non sunt accidentia: quia proxime adveniunt materiae.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod vivere quod dicitur intelligere, est illud quod est ab anima intellectiva. Non quidem a potentia est, quae dicitur intellectus. Et hoc bene potest suscipere corpus organicum hominis.
Ad aliud palet solutio per diffinitionem duplicis potentiae, scilieet activae, et suscipientis.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Cujus est potentia, ejus est actus: actus potest intelligi duobus modis, scilicet secundus et primus. Secundus autem est operatio: et si de hoc intelligatur, potentia supponit potentiam activam, quae non convenit corpori, nec actus ejus: et sic procedunt objecta. Si autem actus supponit actum primum, tunc potentia est potentia materialis receptiva, quae convenit corpori et similiter actus, et hoc modo objectio non procedit.
Ad aliud dicendum, quod hahere sonat in habitum, qui competit actui formali: vivens autem sonat in agere, quod competit corpori: bene autem convenit ei habere actum formae quae est actus perfectivus secundum esse.
Ad aliud dicendum, quod anima non est actus corporis vitam suscipientis, sed habentis, ut patet ex praedictis.
Ad ultimum patet solutio per praedicta.