Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De divisione animae per has differentias, vegetabile, sensibile.,
et rationale. Et, An possit dividi per rationale, et irrationale ?
Deinde, Quaeritur de divisione animae per has differentias, vegetabile, sensibile, et rationale, qualis sit ista divisio?
Et, Utrum sit sufficiens vel non?
Et, Utrum anima dividi possit per rationale et irrationale, sicut dividitur animal?
Constat enim, quod haec divisio non est accidentis: eo quod nullum accidens constituit speciem in natura et substantia. Vegetabilis autem constituit speciem plantae, et sensibilis speciem bruti, et rationale speciem hominis.
Nec etiam potest esse vocis aequivocae peries significationes: eo quod anima non dividitur diversis rationibus secundum suum nomen de vegetabili, sensibili, et rationali.
Nec videtur esse generis in speciem: eo quod species dividentes genus non possunt coadunari in unam speciem, ut homo et asinus: vegetabile autem et sensibile et rationale inveniuntur constituere speciem unam, scilicet hominis.
Si vero dicatur, quod sit divisio totius in partes, aut erit totius integralis, aut totius virtualis sive potestativi. Non integralis: quia sic totum non praedicaretur de parte. Sed nec videtur esse virtualis: virtus enim alicujus virtus est, sine quo non habet esse; unde si vegetativa esset virtus alicujus animae, non esset virtus alicujus nisi ipsius in quo etiam sunt aliae virtutes animae: hoc autem non est nisi rationale: et sic divisio animae per sensibilem, vegetabilem, et rationalem esset divisio animae rationalis, non animae secundum se. Hoc autem non est verum: ex hoc enim sequeretur, quod vegetabile quod est in planta, et sensibile quod est in brutis, essent partes animae rationalis et hominis, quod non est verum.
Si propter hoc diceret aliquis, quod haec est divisio principii, quae est media inter divisionem aequivoci et univoci. Contra: Secundum hoc oporteret, quod anima secundum prius et posterius diceretur de vegetabili et sensibili et rationali. Hoc autem non est verum: quia tres diffinitiones superius datae a Philosopho conveniunt animae secundum quamlibet partem sui, ut superius demonstratum est. Unde Philosophus dicit in II de Anima in principio: " Si autem est aliquid commune quod in omni anima oportet dicere, erit utique actus corporis primus physici organici potentia vitam habentis . "
Praeterea quaeritur de hac divisione quorumdam Philosophorum, quod animarum quaedam est rationalis, et quaedam irrationalis. Haec enim divisio est Jamblici cujusdam Platonici, qui dicebat animas rationales non transformari ad bruta, nec brutorum animas transformari ad bominem.
Videtur autem, quod bona sit: quia
1. Comprehendit omnes partes animae. Animae enim brutorum et vegetabilium irrationales sunt: animae autem hominum rationales sunt.
2. Praeterea, Haec divisio reducitur ad affirmationem et negationem in genere animae: et cum inter affirmationem et negationem non sit medium, videtur quod comprehendat omnes partes, ita quod nulla media cadant inter partes animae.
Sed contra hoc ponit Philosophus in III de Anima , cap. de movente, tres rationes. Quarum prima haec est: Quaecumque divisio sufficienter dividit aliquid, extra illam non dehet inveniri aliqua pars totius divisi. Si ergo rationale et irrationale sufficienter dividunt animam, non debet inveniri aliqua pars animae quae non sit irrationalis, nec rationalis. Sed. vegetabilis neque rationalis, neque irrationalis est. Ergo haec divisio non est bona. Omnes praemissae propositiones patent praeter illam quae est, quod vegetabilis nec rationalis, nec irrationalis est, quae sic probatur: Si irrationalis sumitur ut negatio, tunc nihil ponit, et sic non ponit differentiam dividentem vel constituentem: sed si ponit aliquid, hoc erit differentia quae erit in eodem genere proximo cum rationali: rationalis autem est in cognitivo: ergo et irrationalis erit in cognitivo: sed vegetabilis extra genus cognitivi est: ergo erit etiam extra utramque partem dividentem genus illud. Et propter hoc dicit Philosophus etiam, quod habet majorem differentiam quam rationale et irrationale.
Secunda ratio est, quod si haec divisio est per opposita, debet ostendere diversitatem omnium partium animae: sed hoc non facit: per hanc enim divisionem non potest sciri utrum phantastica sit alia a rationali, vel irrationali: et quod hoc verum sit patet, quia phantasia invenitur in rationali vel irrationali.
Tertia est per instantiam appetitivae et motivae secundum locum: motiva secundum locum invenitur in rationali et irrationali, et appetitiva similiter: ergo non omnes partes animae intelliguntur separatae et divisae per istam divisionem.
Juxta hoc etiam quaeritur de sufficientia divisionis praehabitae.
Videtur enim non esse sufficiens: eo quod multae sunt partes animae, quae non videntur esse narratae, sicut nutritiva, et augmentativa, etc.
1. Si forte diceretur, quod datur penes species animatorum, adhuc non videtur sufficiens. In plantis enim sunt multae species, quae habent specie differentes formas substantiales. Si enim perfectiva specie differant, necesse est et perfecta differre specie, et similiter In brutis.
2. Si forte dicatur, quod haec divisio datur penes genera animatorum, adhuc non videtur esse sufficiens. Sicut enim dicit Philosophus: In genere animae sic est, quod primum est in eo quod est consequenter. Unde accidens ponit speciem animae, si contingat ipsum separatum inveniri ab eo quod consequitur ipsum, sicut vegetabile ponit speciem animae, eo quod separatur a sensibili et rationali: et sensibile ponit speciem, eo quod separatur a rationali. Ergo similiter cum motiva secundum locum separetur a rationali, et inveniatur quoddam sensibile non motivum secundum locum, sicut quaedam ostreae, conchylia marina, videtur, quod motiva motu processivo sit species animae.
3. Si forte dicatur, quod talia dicuntur mota motu constrictionis et dilatationis, et propter hoc probantur habere sensum tactus, hoc non impedit objectionem: quia motus constrictionis et dilatationis non est motus processivus.
Solutio. Dicendum secundum Philosophum in II de Anima , quod eadem est determinatio de anima et partibus ejus, quae est de figura et partibus ejus. Et hoc duplici ratione. Quarum una est, quod figura secundum se rationem habet quamdam generis, secundum quod dicitur, figura est terminatio quanti linea vel lineis contenta: et haec ratio convenit cuilibet speciei figurae: et tamen nullius est propria ratio: et ideo ad perfectam cognitionem figurae oportet cognoscere etiam proprias rationes partium ejus, ut quid circulus, quid triangulus. Et similiter est in anima, quod est quaedam ratio ipsius animae secundum se, quae nullius partium est propria, et qua cognita non cognoscunt partes nisi in universali et potentia, et non in propria natura. Unde si debeat perfecte cognosci anima, oportet quaerere rationes proprias partium, et cum sit in quolibet genere per comparationem ad suas species, anima quoad hoc in divisione sui similitudinem habet cum divisione generis. Alia ratio est in figuris, quod figura praecedens quae est paucorum angulorum, semper est in consequente, et cum per se accipitur, habet esse proprium et speciem in genere figurae: cum autem accipitur in consequente, tunc non habet esse proprium et speciem, sed tantum potentia distinguibilis est in sequenti figura. Trigonus enim in tetragono non est nisi in potentia, et non secundum actum, fit tamen actu, si dividatur tetragonus per lineam diagonalem. Hoc autem ideo contingit, quia in omni quanto continuo vel discreto in majori et pluri semper includitur minus et paucius, quod tamen sic inclusum non est in illo nisi tantum sicut materialiter et potentialiter, non distinctum per esse proprium in specie: quod tamen si distingueretur, haberet proprium esse et propriam speciem sub genere suo: sed tunc esset separatum a consequente: et
licet hoc sit in omni quanto, ut dictum est, tamen Philosophus dat exemplum, quod sicut trigonus est in tetragono, quia de omni figura hoc verum est quod de triangulo probatur, scilicet quod in qualibet figura plurium angulorum sunt tot trianguli, quot habet illa figura angulos, et resultant a quolibet angulo figurae si trahatur linea a centro ipsius figurae quae est plurium angulorum. Et sic est in partibus animae: vegetativum enim est in sensitivo non per proprium esse, sed ut virius et potentia ipsius. Sicut enim dicit Boetius in Divisionibus: Quidquid potest potentia inferior, potest et superior, sed non convertitur: quandoque enim separatur vegetativum a sensitivo. Ex his patet, quod divisio animae per vegetabile et sensibile et rationale, est divisio totius potentialis: quae media est inter divisionem totius universalis et totius integralis. Et hoc expresse dicit Boetius in Divisionibus.
Ad illud vero quod contra hoc objicitur, patet solutio per praedicta: vegetabile enim secundum quod est species animae dividens eam, est aliquid separatum a sensibili et rationali, et est in plantis tantum: et tunc est species hujus unius totius potestativi quod est anima.. Si vero sumitur ut virtus et potentia quaedam, tunc non habet esse specificum per se, sed est potentia in sensitivo vel rationali. Alia enim est divisio animae in species, et alia in vires sive in potentias.
Ad illud quod dicitur de divisione Platonicorum, dicendum quod non est bona: non enim proprie vegetabile dicitur irrationale secundum quod dicit differentiam dividentem. Si autem reducatur ad affirmationem et negationem, et sic non dicatur habere medium, tunc nihil faciet ad propositum: quia irrationale non ponit differentiam aliquam dividentem vel constituentem.
Ad illud quod quaeritur de sufficientia divisionis, dicendum quod haec divisio sufficiens est, et data penes genera animatorum.
Ad primum autem quod contra hoc est, dicendum quod alia est divisio animae in vires, et alia in species. Species enim sunt constitutivae animatorum differentium specie: vires vero sunt potentiae quae species constitutas se-
quuntur per comparationem ad opera, ut nutritiva, visiva, intellectiva.
Ad aliud dicendum, quod non datur penes species specialissimas, sed penes species subalternas, ut probatum est.
Ad ultimum dicendum, quod motivum secundum locum non habet virtutem propriam, sed tantum extensionem quarumdam virtutum cum appetitu. Intellectus enim pars est rationalis animae, quo extendente se per considerationem boni vel maii operabilis, et imperante motum, si conjungatur imperio ejus voluntas, fit motus processivus. Similiter phantastica quae est pars sensibilis animae, extendens se ad apprehensionem convenientis et inconvenientis, imperat motum, cujus imperio si conjungatur appetitus et desiderium, fit motus. Unde patet, quod moventia in motu processivo sunt vires consequentes animam sensibilem et rationalem, secundum. quod hujusmodi: et ideo non faciunt speciem animae per se. Quod autem quaedam alia motiva sint secun- dum locum, et quaedam non, hoc ideo accidit, quia quorumdam salus et nutrimentum sunt in loco uno, et quorumdam in locis diversis. Et illa quorum salus et nutrimentum sunt in loco uno, accipiunt nutrimentum ad. modum planiae digestum prima digestione tractum a terra, et ideo non moventur nec liabent organa processivi motus. Et hoc est quod dicit Philosophus in libro Vii de Animalibus circa principium sic: " Natura graditur paulatim a non animato ad animatum, et propter continuationem rerum non apparent termini et medium inter ea, et primum ens quod invenitur post inanimata, est plantarum genus, et diversificatur etiam hoc genus, quoniam in eo est magis durans et minus durans, et hoc genus si confertur ad alia corpora animata, videtur in aliquo simile animali, quia remotio inter ipsum et animal est continua: et in mari sunt quaedam, in quibus est dubium utrum sint animalia vel plantae, et sunt continua cum locis in quibus inveniuntur, et plura ex eis corrumpentur si mutentur ab illis locis, sicut solmera, et rivaria: quoniam ista non possunt vivere si eradicentur a suis locis: et omne genus corii testei est simile plantae, cum ad animal ambulans confertur. " Similiter dicit. Avicenna in VI de Naturalibus. quod ordines animalium variantur gradatim quousque perveniatur ad speciem completam, quae est rationale.