Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum vegetabile, sensibile, et rationale in homine sint substantia una vel diversae ?
Ad primum proceditur sic: et videtur, quod in homine ista tria sint una substantia.
1. Unius enim perfectibilis una est perfectio: sed corpus est perfectibile unum: ergo anima quae est ejus perfectio, erit una,
2. Item, Possibilium non differentium substantia actus indifferentes sunt secundum substantiam: sed corpus huma- num est possibile indifferens secundum substantiam: ergo actus ejus indifferentes erunt secundum substantiam: sed vegetabile, sensibile, et rationale actus sunt hominis: ergo non differunt secundum substantiam. Quod autem illa tria sint actus hominis, probatur ex hoc quod forma et actus est id quod movet ad opera, et sic faciunt vegetabile et sensibile in homine.
3. Item, Aristoteles in XII Metaphysicae investigat numerum motorum ex numero mobilium. Ergo secundum numerum mobilium est numerus motorum: ergo etiam unius mobilis substantia et numero unus erit motor substantia et numero.
4. Item, Dicit Philosophus in II de Anima , quod sicut trigonus in tetragono est, sic vegetativum in sensitivo
est, et sensitivum in rationali: sed trigonus in tetragono existens non est distinctum ab illo per substantiam: ergo similiter vegetativum et sensitivum non sunt distincta per substantiam a rationali: ergo sunt una substantia.
5. Praeterea, Est objectio Avicennae, quod in quibuscumque unum existens in actu retrahit alterum ab actu et operatione, uniuntur in aliquo uno secundum substantiam: sed sic est, quod potentiae sensibiles animae in actu existentes retrahunt potentias animae rationalis ab actu et operatione, et e converso: ergo uniuntur secundum substantiam in aliquo uno.
6. Item, Si vegetabile, sensibile, et rationale ponantur diversa secundum substantiam, hoc erit propter operationes diversas: sed in vegetabili inveniuntur operationes diversae, similiter in sensibili et rationali: ergo eadem ratione illae sunt multae substantiae.
7. Praeterea, Quaeritur secundum Philosophum in fine primi de Anima , si haec multa sunt, Quid est quod continet animam, si partibilis apta nata est? Non enim corpus: videtur enim contrarium magis, scilicet animam corpus continere: egrediente enim anima corpus exspirat et marcescit. Si igitur alterum aliquid ipsam contineat, unumque faciat, illud magis utique est anima. Ex hoc accipitur, quod Philosophus reputat inconveniens, quod aliqua multa secundum quod multa possint esse anima una, sed necesse est ea uniri.
8. Item, Philosophus in XVI de Animalibus : " Anima una est in corpore, et quodlibet membrum communicationem habet cum anima. "
9. Item, Avicenna in quarto et in sexto de Naturalibus dicit, quod ex una anima secundum substantiam emanant diversae virtutes, quarum quaedam habent colligantiam in corpore, ut sensus, et quaedam non, ut intellectus.
10. Item, Philosophiis in fine primi de Anima: " Si namque tota anima totum corpus continet, oportet unamquamque etiam partem continere quid corporis . " Hoc autem videtur impossibile: quam enim partem corporis et quomodo intellectus continet, grave est etiam fingere. Ex hoc etiam accipitur, quod Philosophus vult, quod una est tota anima in homine, cujus partes sunt vegetabile, sensibile, et rationale.
11. Item, Averroes in commento ibidem dicit, quod anima est una secundum substantiam, et diversa agit diversis virtutibus. In hoc enim anima distinguitur a natura: quia natura est ad unum per unam virtutem, anima vero ad plura per plures virtutes.
Ex. his omnibus accipitur, quod sententia omnium Philosophorum est, quod vegetabile, sensibile, et rationale in homine sunt una substantia. Et hoc expresse dicit Augustinus in libro de Spiritu et anima.
Sed contra:
1. Rei corruptibilis et incorruptibilis numquam est eadem essentia et substantia: sed sola anima rationalis incorruptibilis est, caeterae vero corruptibiles: ergo numquam earum est substantia una. Major patet: quia si corruptibilis et incorruptibilis esset substantia eadem, oporteret quod idem numero esset corruptibile et incorruptibile. Minor vero ponitur in secundo de Anima , ubi dicit Philosophus, quod anima sola rationalis separatur ab aliis sicut perpetuum a corruptibili.
2. Item, Separabile a corpore et inseparabile, numquam erunt substantia una: quia aliter idem essent separabile et inseparabile. Sed rationalis est separabilis a corpore, vegetabile vero et sensibile non. Ergo non sunt unius substantiae.
3. Item, Si ratio et sensus sunt idem in substantia, ergo ubicumque est invenire sensum, est invenire rationem. Sed in oculo est sensus: ergo in oculo erit ratio, quod falsum est.
4. Item, Sicut differunt operationes, sic etiam potentiae a quibus procedant operationes illae: et sicut differunt potentiae, ita et essentiae respondentes potentiis illis: sed potentiae multae sunt: ergo et essentiae et substantiae.
5. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus: " Ex eo quod diximus in secundo de Anima, sciat qui voluerit, quod necessario est in concepto prius anima cibativa, et cum creverit, in eo anima sensibilis per quam dicitur animal, et non est animal et homo simul, neque equus et animal: sed complementum erit in ultimo, quia ex hoc complementum habet proprium suae generationis . " Ex hoc accipitur, quod vegetabile et sensibile praecedunt se invicem tempore: sed quae praecedunt se tempore, non sunt ejusdem substantiae: ergo sensibile et vegetabile non sunt ejusdem substantiae: ergo multo minus haec ulterius erunt ejusdem substantiae cum rationali.
C. Item, Ens ab agente extrinseco qui est extra materiam, et ens ab intrinseco eductum de materia, non sunt ejusdem substantiae: quia aliter idem secundum substantiam esset a duobus agentibus non conjunctis in operatione. Sed intellectus est ens ab agente extrinseco: sensibilis autem et vegetabilis ab intrinseco, ut dicitur in XVI de Animalibus. Ergo non sunt ejusdem substantiae.
7. Item, Actus eductus de materia ens in potentia in illa, non est idem in substantia cum actu qui nec educitur de materia, nec est in potentia illa: sed vegetabile et sensibile sunt educta de materia, et existentia in potentia, rationale vero non: ergo non sunt idem in substantia. Hoc autem probat Philoso-
phus in libro XVI de Animalibus sic: " Nos dicimus, quod anima cibativa est in semine, et in concepto animalis quod est divisum ab animali: et manifestum est, quod illa anima est in eis in potentia, in actu autem non, antequam adveniat cibus, et faciat operationem animae: quoniam videtur, quod omne quod est conceptum, vivit in principio sicut vivunt arbores . " Et sequitur dicere de dispositione animae sensibilis: quoniam necessarium est, ut istae animae sint prius in potentia, aut non sint prius in potentia, et aut quod nullum eorum sit extra, aut quaedam sint, quaedam non. Et manifestum est, quoniam impossibile est dicere, quod omnia sint ante in semine ex ipsis rationibus, quas diximus supra in libro de Anima : quoniam quando operatio principiorum fuerit corruptibilis, non possent illa principia sine corpore esse. Verbi gratia, quoniam ambulatio non potest esse sine pedibus: est ergo impossibile, quod intret in corpus ab extrinseco, scilicet vegetabile et sensibile, quoniam corpus est superfluitas cibi alterati. Et sequitur dicere, quod intellectus tantum intrat ab extrinseco, et quia ipse solus est divinus: quoniam operatio ejus non habet communicationem cum operatione corporali aliquo modo. Ex hoc accipitur, quod sensibile et vegetabile sunt actus materiales educti de materia: et ideo operationes illorum non possunt expleri sine corporalibus instrumentis. Intellectus autem, eo quod operatio ejus expletur sine instrumentis corporalibus, ideo non erit eductus de materia, nec actus materialis.
8. Praeterea, Si sunt unum, oporteret quod aliquo modo unirentur.
Et de hoc sunt tres sententiae diversae.
Prima enim est Philosophi, qui dicit sic: " Trigonus unitur tetragono cum est in ipso .
Sed contra:
1. Trigonus est pars tetragoni quando est in ipso: et corrupto trigono corrumpitur tetragonus: ergo videtur, quod corrupto sensitivo corrumpatur intellectivum, quod falsum est.
2. Item, Secundum hoc intellectiva anima componitur ex. vegetativo et sensitivo et rationali. Quaeratur ergo de ipsis componentibus: nihil enim componitur ex uno. Cum igitur anima bruti habeat sensitivam et vegetabilem, et vegetabile sit unum componentium, sensibile autem sit aliud componens illud: ergo sensibile aut erit idem cum vegetabili, aut omnino diversum ab ipso, aut in se habens vegetabile et quoddam aliud. Si primo modo, tunc unum oportet tantum esse componens, quod falsum est. Si secundo modo, tunc inveniretur sensitivum sine vegetativo, quod est contra Philosophum. Si terlio modo, sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod componens non differt a composito. Alterum est: quia de illo quod ibi est praeter vegetativum, est eadem quaestio. Utrum in illo scilicct sit vegetativum et quoddam aliud, vel vegetativum solum, et sic ibitur in infinitum.
Propter hoc dicunt quidam alii, quod. in homine anima rationalis sola sit actus, sensibilis autem et vegetabilis sunt dispositiones, et in bruto sensibilis est actus, et vegetabilis dispositio. Sed contra:
1. Omnis actus per dispositionem ens in materia quaerit ultimatam dispositio. nem per quam conjungatur materiae. Veritas hujus patet per inductionem: ignis enim actus non orit in materia ignis, nisi per calidissimum et rarissimum, quae sunt dispositiones ultimae. Si igitur anima sensibilis est dispositio ad rationalem, aut est ultimata, aut non. Si primo modo, tunc cum talis dispositio trahat semper secum formam in eadem materia, oporteret necessario, quod omne sensibile esset rationale, quod est contra sensum et contra Philosophum. Si autem secundo modo, oportet quod sensibili addatur aliqua dispositio per quam fiat ultimata, et illa dispositio majori ratione erit alia quam sensibilis: et sic habemus plures differentias animae quam vegetabile, sensibile, et rationale. Eadem esset prorsus objectio de vegetabili in comparatione ad sensibile in bruto.
2. Item, Nulla forma ens actu substantialis unius substantiae, potest esse dispositio materialis ad actum substantialem alterius substantiae. Veritas hujus patet per inductionem: forma enim substantialis ignis non est dispositio ad formam substantialem aquae. Cum igitur anima sensibilis sit actus substantialis in bruto, non potest esse dispositio materialis in homine.
3. Item, Potentia et actus oppositionem quamdam habent. Igitur sicut potentia materialis nullius est actus, ita actus substantialis nullius debet esse potentia materialis: sed sensibile est; actus substantialis bruti: ergo non potest esse dispositio materialis ad animam rationalem; quia omnis dispositio materialis etiam potentia ad materiam reducitur.
4. Item, Anima secundum se diffinitur, quod est actus corporis potentia vitam habentis: ergo convenit omni animae: ergo nulla videtur esse actus potentiae quae est anima, sed potius potentiae quae est corpus: et sic iterum una non erit dispositio nec potentia ad alteram.
5. Item, Si forte dicatur, quod sensitiva non disponit ad hoc quod anima rationalis sit in corpore, sed quod operetur in ipso, eo quod intellectus humanus non intelligit sine phantasmate, ut videtur dicere Philosophus. Contra: Operatio animae in corpore reducitur ad
actum secundum, esse autem animam in corpore reducitur ad actum primum: sed secundum ordinatur ad primum: ergo si est dispositio ad operationes, erit dispositio ad esse, quod improbatum est; ergo nullo modo erit dispositio, Praeterea, Sicut se habet operatio ad operationem, ita virtus ad virtutem, et essentia ad. essentiam: ergo si operatio disponit ad operationem, et virtus ad virtutem, et essentia ad essentiam, et hoc improbatum est: ergo nihil est dictu, quod disponat ad operationem, et non ad esse.
Propter hoc venit tertia opinio et dicit, quod in veritate tres substantiae sunt in homine, vegetabilis, sensibilis, et rationalis. Et vegetabile est substantia, quae est ex traduce, per quam vivit homo vita qua communicat cum plantis. Sensibile autem est substantia, quae est ex virtute activa masculi et stellis et orbe declivi. Intellectus vero sive anima rationalis est substantia, quae est immediate a Deo, et ad. imaginem Dei creata. Et istae tres uniuntur in actu illo, qui est perficere corpus humanum, et ideo sunt unus actus.
1. Et isti ponunt exemplum, quod bene contingit tria uniri in actu uno, quae sunt diversa secundum substantiam et naturam, sicut radius ignis et radius stellae et radius solis uniuntur in illuminando, cum tamen radius ignis corruptibilis sit, radius autem solis et stellae non: et sic dicunt, quod licet vegetabile et sensibile corruptibilia sint, uniuntur tamen intellectuali in perfectione humani corporis.
2. Ponunt etiam rationem pro se sic: Si vegetabile et sensibile non essent nisi polentiae rationalis et non substantiae diversae ab ipsa, aut essent naturales, aut accidentales. Si primo modo, tunc cum naturalis potentia semper sequatur id cujus est potentia, anima rationalis exuta a corpore retineret potentias illas, et sic anima post mortem sentiret, quod absurdum est dicere. Et si diceretur, quod haberet quidem potentiam, sed non egredientem in actum, sequeretur quod illa potentia esset vana. Praeterea hoc esset contra Philosophum , qui. dicit, quod intellectus solus separatur sicut perpetuum a corruptibili.
Sed contra:
1. Quaeratur de illo sensibili, quod per substantiam divisum est a vegetabili, utrum in intellectu ejus claudatur vegetabile, aut non? Si sic, tunc sequeretur, quod in sensitivo semper esset vegetabile: et redibit quaestio eadem de illo vegetativo et sensitivo, utrum sint distincta per substantiam, aut non? Et sic procedetur in infinitum. Si autem non est in ipso vegetativum, ergo sensibile non ponit de necessitate vivum, quod vivere est vegetabilis primo, ut dicit Philosophus: et sic non valet processus ille, est sensibile, ergo est vivum.
2. Praeterea, Philosophus in libro de Causis in prima propositione dicit in commento, quod causa secunda habet in prima quod est, et quod causa est. Et dicit ibidem, quod vegetabile est ut causa prima, et sensibile ut causa secunda: et ita videtur, quod sensibile non potest abstrahi per intellectum a vegetabili, licet possit fieri e converso,
3. Praeterea, Boetius in libro Divisionum dicit, quod potentia inferior semper sit in superiori: et quidquid potest inferior, potest et superior, sed non convertitur. Ergo videtur, quod in eadem substantia numero sit potentia ad opera vegetativae et sensitivae: quia quidquid potest vegetabile, potest sensibile, sed non convertitur.
Solutio. Dicendum, quod secundum omnes Philosophos etiam naturales, vegetabile, sensibile, et rationale sunt in homine substantia una, et anima una, et actus unus.
Ad primum autem quod contra hoc objicitur, dicendum guod corruptibile et incorruptibile per se et in se et secundum idem numquam est substantia una: et sic non est anima rationalis corruptibilis et incorruptibilis. Anima enim rationalis est substantia una et incorruptibilis tantum existens, ex qua fluunt quaedam potentiae operantes sine instrumentis corporalibus. Unde corruptio non est ex parte animae, sed ex parte organorum est: et corruptio operationis non potentiae operantis: aliter enim oporteret ipsam rationalem animam dicere diversas substantias: in motu enim processivo hominis movent intellectus et voluntas, quorum utrumque rationalis animae est: et cum operatio illa non sit absoluta a. corpore, eo quod ambulatio non posset esse sine pedibus, principia illins operationis erunt operantia in instrumentis corporalibus: et si potentia animae corrumperetur propter corruptionem operationis, oporteret nos dicere, quod aliqua pars animae rationalis corrumperetur: et ita una pars animae cum alia essent diversae substantiae.
Praeterea, Secundum omnes Philosophos intellectus practicus sive actualis totus innititur corpori, et praecipue in mechanicis, eo quod actuale bonum non acquiritur sine operatione corporis: nec tamen ideo dicimus ipsum secundum substantiam corrumpi corrupto corpore, vel esse diversae substantiae ab aliis partibus animae rationalis: corruptio enim haec accidit ex parte corporis, et non ex parte partium animae, sicut et debilitas operationis accidit ex debilitate organi, et non ex debilitate virtutis organi. Dicit enim Philosophus , quod si senior accipiat juvenis oculum, videbit utique sicut juvenis. Hoc tamen melius patebit infra, cum de immortalitate animae rationalis disputabitur.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod potentiae animae rationalis sepa- rantur quidem secundum quod sunt in substantia animae, sed secundum operationes ex organis deficientibus corrumpuntur.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod si sensibile et rationale sint idem in substantia, quod ubicumque sit sensus, quod ibi sit etiam ratio: sed sequitur, quod ubi est sensus in homine, quod ibi est substantia animae rationalis: quia sensus et ratio uniuntur in homine in substantia una.
An aliud dicendum, quod haec est falsa, quod sicut differunt operationes, quod ita differant virtutes a quibus sunt opera: nisi intelligatur hoc modo quo virtutes per opera diffiniuntur. Verum etiam est, quod diversa opera in specie, diversas ponunt virtutes in specie: sed non oportet, quod sicut diversa opera specie, non reducuntur ad unam virtutem, quod sic diversae virtutes non reducantur ad unam substantiam. Aliter enim oporteret tot esse substantias animae, quot sunt virtutes particulares et potentiae. Et hic fuit error quorumdam Pythagoricorum dicentium, quod, in quolibet corpore animato sunt infinitae animae: quarum quaedam sedent in cerebro, ut intellectus et ratio: quaedam in hepate, ut nutritiva: quaedam in membris genitalibus, ut generativa, et sic de aliis. Et iste error improbatus est ab Avicenna in VI de Naturalibus,
Ad aliud dicendum, quod Philosophus non intendit dicere, quod anima vegetabilis vel sensibilis sint in semine sicut actus in potentia, sed sunt in ipso, ut ibidem dicit, sicut artificium in artifice: et non intendit dicere, quod anima vegetabilis sit ante sensibilem in homine tempore, sed quod prius manifestantur operationes ejus: et hoc nihil prohibet, quin anima rationalis sit substantia una cum sensibili et vegetabili: et tamen prius tempore sunt opera vegetabilis quam sensibilis, et sensibilis quam ra- tionalis. Utrum autem anima vegetabilis et sensibilis sint in semine, vel ex semine, et quomodo sint, et quomodo non, quaeretur infra cum disputabitur de potentia generativa.
Ad aliud dicendum, quod propositio vera est, quod ens ab agente extrinseco, etc.: sed. haec falsa est, quod anima vegetabilis et sensibilis in homine sint ab agente intrinseco: substantia enim animae rationalis secundum se totam est per creationem, quae infunditur corpori organico, et in quibusdam partibus ejus operatur opera vegetativae, et in quibusdam sensitivae.
Ad hoc quod objicitur de Philosopho, dicendum quod ipse ibi intendit reddere causam inaris et faeminae, et ostendere, quod in plantis sufficit ad vegetabile materia seminis cum virtute caelesti sine operatione masculi. In brutis vero oportet in materia esse semen masculi, quod substantificat et movet materiam: quia aliter non egrederetur animal sensibile. Praeter hoc in hominibus propter diversam virtutem ipsius intellectus exigitur creator extrinsecus Ipsius animae. Et haec omnia patebunt infra, cum disputabitur de potentia generativa.
Per hoc etiam patet solutio ad sequentia. Ad aliud quod objicitur de modo unionis istorum trium, dicendum quod triplex est modus unionis eorum, scilicet ut potentiae et actus, et ut causae primae et sequentium, et ut partium virtualium in toto. Dico autem ut potentiae et actus, sic quod materia dicatur potentia, et forma actus, secundum quod genus potentia, et differentia constitutiva actus: relatio enim differentiae ad genus est relatio actus ad potentiam, et propter hoc immediate unitur ei ad constituendum speciem: et sicut differentia potestate est in genere, actu autem non, nisi quando cum genere constituit speciem, sic sensitivum est in vegetativo. Et istam unionem tangit Avicenna, qui dicit, quod vegetabile tribus modis considera- tur, scilicet ut genus, et ut species, et ut potentia. Ut genus, secundum quod dicitur contrahi per sensibile et rationale ad. constituendam speciem bruti vel hominis. Ut species, secundum quod constituit speciem plantae. Ut potentia autem, secundum quod est pars virtualis consequens substantiam animae sensibilis et rationalis.
Secundus modus unionis istarum est ut causae primae et consequentium: et iste modus unionis tangitur in principio de causis. Cum enim prima causa sit, quae influit non influente secunda: secunda autem, quae non influit sine prima, secundum quod substituit suam rem magis quam prima: patet, quod vegetabile est ut causa prima, et sensibile unitur ei ut causa secunda, et rationale unitur sensibili ut causa tertia: potest enim per intellectum vegetabile abstrahi a sensibili et influere causalitatem sine ipso: sed sensibile non potest abstrahi a vegetabili: et eadem est comparatio rationalis ad sensibile.
Tertius autem modus unionis istorum est ut partium virtualium in loto: et hunc modum unionis tangit Boetius in Divisionibus: et videtur innui in exemplo Philosophi de trigono et tetragono: trigonum enim non est in tetragono secundum esse proprium, sed secundum esse tetragoni: distinguibile enim est trigonum per divisionem tetragoni.
Et est ibi similitudo duplex, et uno modo dissimilitudo: est enim similitudo quantitatis continuae et partium ejus ad totum potestativum et partes ejus, In hoc quod sicut in toto continuo includuntur partes secundum essentiam et habent actum in ipso et esse et non per se, ita in toto potestativo sunt partes potestatum particularium, quae partes vires vel virtutes dicuntur, et non secundum esse et speciem propriam, sed secundum esse et speciem sui totius: vegetabile enim quod est pars rationalis animae, non est species animae, sed pars hujus totius quod est anima rationalis.
Et haec similitudo sumitur ex comparatione totius ad totum secundum continentiam partium, secundum quam minus semper est in majore, et attenditur a Philosopho in secundo de Anima.
Secunda similitudo est in modo divisionis: sicut enim continuum dividitur in plura, sic et totum potestativum dividitur in plura potentialia secundum ea in quae potest. Sed in hoc est differentia: quia continuum dividitur per intranea, et ideo non manet unum quando divisum est: potestativum autem non dividitur per intranea, sed objecta potentiae, secundum quod potest in duo, vel tria, vel quatuor, et ideo manet unum respectu illorum. Differentia etiam est in hoc quod partes continui non possunt signari nisi per divisionem continui. Sed partes potestativi signantur per operationes. Secundum autem duos primos modos unionis per intellectum vegetabile est ante sensibile, et sensibile ante rationale: sed secundum tertium modum vegetabile per naturam sequitur sensibile, et sensibile per naturam sequitur rationale, ut pars suum totum, licet tempore operationes vegetabiles praecedant operationes sensibiles, et sensibiles operationes praecedant operationes rationales.
Ad id vero quod dicitur contra objecta, dicendum quod sensibile quod est pars rationalis secundum quod est pars ejus, non corrumpitur, ut patet ex supra dictis.
An aliud dicendum, quod sensibile non est compositum ex vegetabili et aliquo alio, ut rationale compositum est ex sensibili et aliquo alio: nulla enim differentia composita ex genere est: si enim composita esset, non posset esse composita nisi ex genere et differentia. Et ad hoc sequuntur tria inconvenientia, quorum primum est, quod differentia esset species, quia compositum est ex genere et differentia. Secundum est, quod eadem quaestio esset de differentia quae componit differentiam, et iretur in infinitum. Tertium est, quia genus his poneretur in diffinitione speciei, scilicet per se secundum quod, differentia constituit speciem, et secundum quod differentia constituit differentiam. Et adhuc sequeretur, quod differentia esset diffinibilis per differentiam, et sic differentia esset prior differentia, et posterior. Et ideo quia omnia haec valde inconvenientia sunt et absurda, non potest dici, quod differentia sit composita.
Dicendum igitur, quod sensibilis anima species animae est et composita, ut supra dictum est, et similiter anima rationalis: sed sensibilis et rationalis constituentia has species, simplicia sunt: et tamen ab intellectu vegetabilis non potest abstrahi, sensibile, quia vegetabile semper intelligitur in sensibili: sed non intelligitur in ipso sicut pars essentialis speciei quae est genus, sed intelligitur in ipso ut potentia a qua educitur actus, sine qua actus talis non potest educi. Differentiae enim potestative sunt in genere et educuntur ex ipso, et non possunt educi, nisi ex tali potentia: et ideo comparatio differentiae ad genus est comparatio actus ad potentiam, quae praecedit ipsum secundum rationem et naturam, et in hoc differt a lorma naturali et a propria passione: forma enim naturalis educitur de materia et de potentia quae praecedit ipsam tempore, non natura et ratione: sed. convenit in hoc cum eadem, quod sicut materia non est pars formae, ita genus non est pars differentiae. Propria vero passio comparatur ad subjectum constitutum et completum ut ad id quod est prius tempore et ratione, et in hoc convenit cum differentia in comparatione ad genus: sed differt in hoc, quia ipsum subjectum diffinit passionem propriam, secundum quod dicimus, quod impar est numerus medium habens, sed genus non diffinit dif-
ferentiam: convenit enim in. hoc quod subjectum non est pars essentialis passionis, sed id sine quo passio non intelligitur,
Ad illud quod dicitur, quod una est dispositio ad alteram, dicimus falsum esse simpliciter, ut bene probatum est in objiciendo.
Ad illud quod objicitur de tribus substantiis in homine, quarum una est ex traduce, alia ex stellis, tertia a Deo creante, dicendum quod non est verum, nec secundum philosophiam est dictum: quia philosophia contradicit, et Aristoteles, et Avicenna, et Sancti contradicunt, ut Boetius et Augustinus. Neque valet simile inductum, duabus rationibus, quarum una est, quod illuminantia conveniunt in actu illuminandi, et idcirco uniri possunt in opere, sed diversa sunt secundum substantiam: sed. vegetabilis, sensibilis, et rationalis in opere non conveniunt, sicut patet inspicienti opera vegetabilis, sensibilis, et rationalis. Unde secundum eos manebunt diversae secundum opera et secundum substantias, et sic nullo modo unitae. Alia ratio est quare non valet simile: quia propter hoc conveniunt ignis, stella, et sol in illuminando: quia aliquid unum commune generatur ab ipsis, quod facit actu esse perspicuum, verbi gratia, lumen quod est actus lucidi secundum quod est lucidum, ut dicitur in secundo de Anima : sed. non unum tale generatur a vegetabili, sensibili, et rationali, quae differunt substantia et ratione secundum, istos, quod faciat actu hominem vel corpus humanum..
Ad aliud dicendum, quod in veritate vegetabile et sensibile non sunt nisi potentiae animae rationalis, naturaliter consequentes ipsam. Qualiter autem maneant vel corrumpantur ex parte post mortem hominis, partim patet ex praedictis, sed subtilius infra discutietur.