Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum sit una nutritiva, an plures ?
Secundo quaeritur, Utrum sit una nutritiva, an plures ?
Et videtur, quod una.
1. Unius enim actus indifferentis secundum speciem una est potentia indifferens secundum speciem; sed nutritivae est actus unus non diversificatus in membris nisi secundum materiam: ergo nutritiva erit una.
2. Item, Videtur per simile probari in radiis solis: radius enim non differt ex hoc quod quasdam materias indurat, et quasdam liquat: ergo similiter nutritiva non accipit differentiam ex hoc quod est nutrire os, vel carnem, manum, vel pedem.
3. item, Natura expedit se paucioribus quantum potest. Cum igitur sufficiat una nutritiva cum diversa complexione nutritivorum membrorum, non erunt plures in uno corpore animato.
4. Item, In secundo de Anima dicit Philosophus, quod sunt tria opera vegetabilis animae, scilicet alimento uti, et augmentare, et generare, et non subdividit alimento uti: ergo videtur, quod in toto corpore usus hujus alimenti sit ejusdem rationis.
Sed contra:
1. Diversi motus secundum speciem, diversos exigunt motores secundum speciem: sed in corpore animato diversi, sunt motus nutritionis specie: ergo diversae erunt nutritivae moventes. Major patet: quia alius est motor sursum, et alius deorsum, et alius ad. substantiam, et alius ad quantitatem. Minor probatur ex hoc quod motus distinguitur penes terminum, sicut motus substantiae qui est ad substantiam, motus augmenti qui est ad augmentum. In corpore vero
animato nutritio terminatur ad os, carnem, et nervum, quae non sunt ejusdem rationis.
2. Praeterea, Hoc idem expresse dicit Avicenna sic: Omne membrum habet virtutem propriam nutritivam, quae est in. eo quod permutat nutrimentum in similitudinem ejus propriam, et unit ei.
Solutio. Dicimus unam solam esse nutritivam, quae est pars animae vegetabilis, plures autem causatas ab ipsa secundum diversitates complexionum omnium membrorum similium: cum. enim anima sit motor corporis, non movebit ipsum nisi influendo ei impressiones, secundum quas potest animari ab ipsa et moveri: et hae impressiones animales sunt virtutes affixae membris, ut supra diximus, et in corpore in quo sunt ut in subjecto: sed. tamen ab anima causatae et influxae ipsi corpori. Et dico membra similia quae dividuntur divisione continui, hoc est, quod quaelibet pars divisi rationem habet totius, ut caro, os, nervus, arteria, vena, cerebrum, et medulla, et hujusmodi. Membra autem dissimilia sunt, quae non dividuntur sic, quod quaelibet pars obtineat rationem totius, sicut caput, manus, pes, et hujusmodi: non enim quidquid est pars capitis, est caput, sicut pars carnis caro est. Cum igitur secundum auctoritatem physicae, artis membra dissimilia non nutriantur immediate, sed per similia quae immediate nutriuntur, et ex quibus illa componuntur, illae virtutes affixae membris praecipuo erunt multiplicatae secundum numerum et complexionem membrorum similium.
Et per hoc patet solutio ad dictum Avicennae, quod de illis virtutibus intel- ligitur.
Ad illud quod ante objiciebatur, dicendum quod est finis qui tantum est terminus operis, et ille non trahit opus in speciem, sicut non dicitur domificatio alia specie quae terminatur in factura
fundamenti, et quae terminatur in factura parietis: et diversitas talis finis non exigit diversitatem motoris. Et est finis secundum intentionem moventis; et diversitas illius distinguit motum, et per motum motorem per diversas species. Unde cum nutritivae sit unus solus talis finis qui est salvatio substantiae, non erit nisi unus solus motor specie, qui est virtus nutritiva: cujuscumque enim est finis ultimus ut inducens, ejusdem sunt omnia quae sunt ad finem illum.